Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Genèse 5.15     

Genèse 5.15
Vulgate


1 hic est liber generationis Adam in die qua creavit Deus hominem ad similitudinem Dei fecit illumEphésiens 4.24 Colossiens 3.10 Genèse 1.26-1.27 Genèse 10.1 1 Corinthiens 11.7
2 masculum et feminam creavit eos et benedixit illis et vocavit nomen eorum Adam in die qua creati suntActes 17.26 Genèse 1.27 Marc 10.6 Matthieu 19.4 Genèse 2.15
3 vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius SethGenèse 4.25 Jean 3.6 Psaumes 14.2-14.3 1 Corinthiens 15.39 Romains 5.12
4 et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth octingenti anni genuitque filios et filiasLuc 3.36-3.38 1 Chroniques 1.1-1.3 Genèse 5.7 Genèse 5.30 Genèse 5.26
5 et factum est omne tempus quod vixit Adam anni nongenti triginta et mortuus estGenèse 3.19 Genèse 5.8 Genèse 5.11 2 Samuel 14.14 1 Corinthiens 15.21-15.22
6 vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit EnosGenèse 4.26
7 vixitque Seth postquam genuit Enos octingentis septem annis genuitque filios et filias 8 et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum et mortuus est 9 vixit vero Enos nonaginta annis et genuit CainanLuc 3.37 1 Chroniques 1.2
10 post cuius ortum vixit octingentis quindecim annis et genuit filios et filias 11 factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum et mortuus est 12 vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit MalalehelLuc 3.37
13 et vixit Cainan postquam genuit Malalehel octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias 14 et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni et mortuus est 15 vixit autem Malalehel sexaginta quinque annos et genuit Iared1 Chroniques 1.2
16 et vixit Malalehel postquam genuit Iared octingentis triginta annis et genuit filios et filias 17 et facti sunt omnes dies Malalehel octingenti nonaginta quinque anni et mortuus est 18 vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Enoch1 Chroniques 1.3 Genèse 4.17 Jude 1.14-1.15 Luc 3.37
19 et vixit Iared postquam genuit Enoch octingentos annos et genuit filios et filias 20 et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni et mortuus est 21 porro Enoch vixit sexaginta quinque annis et genuit MathusalamLuc 3.37
22 et ambulavit Enoch cum Deo postquam genuit Mathusalam trecentis annis et genuit filios et filiasGenèse 6.9 1 Thessaloniciens 2.12 Michée 6.8 Malachie 2.6 Lévitique 26.12
23 et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anni 24 ambulavitque cum Deo et non apparuit quia tulit eum Deus2 Rois 2.11 Hébreux 11.5-11.6 Genèse 5.22 1 Jean 1.7 Jérémie 31.15
25 vixit quoque Mathusalam centum octoginta septem annos et genuit LamechGenèse 4.18
26 et vixit Mathusalam postquam genuit Lamech septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias 27 et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni et mortuus est 28 vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium 29 vocavitque nomen eius Noe dicens iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit DominusGenèse 3.17-3.19 Matthieu 24.37 Ezéchiel 14.20 Genèse 9.24 Genèse 6.8-6.9
30 vixitque Lamech postquam genuit Noe quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias 31 et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni et mortuus est 32 Noe vero cum quingentorum esset annorum genuit Sem et Ham et IafethGenèse 10.21 Genèse 6.10 Genèse 7.13 Genèse 9.18-9.19 Luc 3.36

Cette Bible est dans le domaine public.