Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Pierre 5.12     

1 Pierre 5.12
Vulgate


1 seniores ergo qui in vobis sunt obsecro consenior et testis Christi passionum qui et eius quae in futuro revelanda est gloriae communicatorLuc 24.48 Colossiens 3.3-3.4 Romains 8.17-8.18 Apocalypse 1.9 Actes 11.30
2 pascite qui est in vobis gregem Dei providentes non coacto sed spontanee secundum Deum neque turpis lucri gratia sed voluntarie1 Timothée 3.8 Tite 1.7 1 Timothée 3.3 Apocalypse 18.12-18.13 Actes 20.26-20.28
3 neque ut dominantes in cleris sed formae facti gregi et ex animo2 Thessaloniciens 3.9 Philippiens 3.17 Tite 2.7 Ezéchiel 34.4 1 Timothée 4.12
4 et cum apparuerit princeps pastorum percipietis inmarcescibilem gloriae coronam1 Corinthiens 9.25 Jacques 1.12 2 Timothée 4.8 1 Pierre 1.4 Apocalypse 2.10
5 similiter adulescentes subditi estote senioribus omnes autem invicem humilitatem insinuate quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiamJacques 4.6 Ephésiens 5.21 Romains 13.14 1 Pierre 4.5 Esaïe 61.10
6 humiliamini igitur sub potenti manu Dei ut vos exaltet in tempore visitationisJacques 4.10 Matthieu 23.12 Proverbes 29.23 Luc 14.11 Luc 1.52
7 omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum quoniam ipsi cura est de vobisPsaumes 55.22 Psaumes 37.5 Philippiens 4.6 Psaumes 56.3-56.4 Matthieu 6.25-6.26
8 sobrii estote vigilate quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoretEphésiens 6.11 Jacques 4.7 1 Pierre 1.13 1 Jean 3.8-3.10 Job 2.2
9 cui resistite fortes fide scientes eadem passionum ei quae in mundo est vestrae fraternitati fieriJacques 4.7 Actes 14.22 1 Corinthiens 10.13 1 Pierre 3.14 2 Timothée 3.12
10 Deus autem omnis gratiae qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu modicum passos ipse perficiet confirmabit solidabit2 Corinthiens 4.17 2 Thessaloniciens 3.3 1 Pierre 1.6-1.7 2 Thessaloniciens 2.17 1 Corinthiens 1.9
11 ipsi imperium in saecula saeculorum amen1 Pierre 4.11 Apocalypse 5.13 Apocalypse 1.6 Romains 11.36
12 per Silvanum vobis fidelem fratrem ut arbitror breviter scripsi obsecrans et contestans hanc esse veram gratiam Dei in qua stateHébreux 13.22 1 Corinthiens 15.1 2 Corinthiens 1.19 Actes 11.23 Actes 20.24
13 salutat vos quae est in Babylone cumelecta et Marcus filius meusActes 12.12 Actes 12.25 Apocalypse 18.2 2 Jean 1.13 Psaumes 87.4
14 salutate invicem in osculo sancto gratia vobis omnibus qui estis in ChristoEphésiens 6.23 Romains 16.16 Romains 1.7 2 Corinthiens 5.17 Romains 8.1

Cette Bible est dans le domaine public.