Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Pierre 4.12     

1 Pierre 4.12
Vulgate


1 Christo igitur passo in carne et vos eadem cogitatione armamini quia qui passus est carne desiit a peccatisRomains 6.11 Galates 5.24 1 Pierre 3.18 Ephésiens 6.13 Romains 6.2
2 ut iam non hominum desideriis sed voluntate Dei quod reliquum est in carne vivat temporisEphésiens 4.22-4.24 Tite 3.3-3.8 2 Corinthiens 5.15 Romains 6.11 Romains 14.7
3 sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam qui ambulaverunt in luxuriis desideriis vinolentiis comesationibus potationibus et inlicitis idolorum cultibus1 Thessaloniciens 4.5 Ephésiens 5.18 Ezéchiel 45.9 Actes 17.30 Galates 5.19
4 in quo peregrinantur non concurrentibus vobis in eandem luxuriae confusionem blasphemantes1 Pierre 3.16 Jude 1.10 2 Pierre 2.22 1 Pierre 2.12 Luc 15.13
5 qui reddent rationem ei qui paratus est iudicare vivos et mortuosActes 10.42 2 Timothée 4.1 Jacques 5.9 Romains 14.10-14.12 Jean 5.28-5.29
6 propter hoc enim et mortuis evangelizatum est ut iudicentur quidem secundum homines in carne vivant autem secundum Deum spirituTite 3.3-3.7 Ephésiens 2.3-2.5 Romains 8.9-8.11 Romains 8.2 1 Pierre 4.1-4.2
7 omnium autem finis adpropinquavit estote itaque prudentes et vigilate in orationibus1 Pierre 1.13 1 Pierre 5.8 1 Thessaloniciens 5.6-5.8 Jacques 5.8-5.9 Luc 21.34
8 ante omnia mutuam in vosmet ipsos caritatem continuam habentes quia caritas operit multitudinem peccatorumProverbes 10.12 Colossiens 3.14 Proverbes 17.9 1 Pierre 1.22 Jacques 5.20
9 hospitales invicem sine murmurationePhilippiens 2.14 Hébreux 13.2 Romains 12.13 1 Timothée 3.2 Tite 1.8
10 unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei1 Corinthiens 4.1-4.2 1 Corinthiens 12.4-12.11 Tite 1.7 1 Corinthiens 4.7 Marc 10.45
11 si quis loquitur quasi sermones Dei si quis ministrat tamquam ex virtute quam administrat Deus ut in omnibus honorificetur Deus per Iesum Christum cui est gloria et imperium in saecula saeculorum amen1 Corinthiens 10.31 1 Pierre 2.5 Romains 3.2 Actes 7.38 1 Pierre 5.11
12 carissimi nolite peregrinari in fervore qui ad temptationem vobis fit quasi novi aliquid vobis contingat1 Thessaloniciens 3.2-3.4 1 Pierre 1.6-1.7 2 Timothée 3.12 1 Pierre 5.9 Daniel 11.35
13 sed communicantes Christi passionibus gaudete ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exultantesRomains 8.17 Jacques 1.2-1.3 2 Corinthiens 4.10 Philippiens 3.10 2 Corinthiens 1.7
14 si exprobramini in nomine Christi beati quoniam gloriae Dei Spiritus in vobis requiescit1 Pierre 3.14 1 Pierre 3.16 Psaumes 146.5 Matthieu 5.11 Luc 6.22
15 nemo enim vestrum patiatur quasi homicida aut fur aut maledicus aut alienorum appetitor1 Thessaloniciens 4.11 2 Thessaloniciens 3.11 1 Timothée 5.13 1 Pierre 2.19-2.20 2 Timothée 2.9
16 si autem ut Christianus non erubescat glorificet autem Deum in isto nomineActes 5.41 Philippiens 1.29 2 Timothée 1.12 1 Pierre 3.17-3.18 1 Pierre 4.19
17 quoniam tempus ut incipiat iudicium de domo Dei si autem primum a nobis qui finis eorum qui non credunt Dei evangelio2 Thessaloniciens 1.8 Jérémie 25.29 Romains 2.9 1 Pierre 2.8 Ezéchiel 9.6
18 et si iustus vix salvatur impius et peccator ubi parebitProverbes 11.31 Luc 23.31 2 Pierre 2.5-2.6 Ezéchiel 18.24 2 Pierre 3.7
19 itaque et hii qui patiuntur secundum voluntatem Dei fideli creatori commendant animas suas in benefactisPsaumes 31.5 Luc 23.46 2 Timothée 1.12 1 Pierre 3.17 Esaïe 40.27-40.28

Cette Bible est dans le domaine public.