Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Josué 8.27     

Josué 8.27
Vulgate


1 dixit autem Dominus ad Iosue ne timeas neque formides tolle tecum omnem multitudinem pugnatorum et consurgens ascende in oppidum Ahi ecce tradidi in manu tua regem eius et populum urbemque et terramDeutéronome 7.18 Deutéronome 1.21 Josué 1.9 Josué 6.2 Deutéronome 31.8
2 faciesque urbi Ahi et regi eius sicut fecisti Hiericho et regi illius praedam vero et omnia animantia diripietis vobis pone insidias urbi post eamDeutéronome 20.14 Josué 6.21 Proverbes 13.22 2 Chroniques 20.22 Luc 12.20-12.21
3 surrexitque Iosue et omnis exercitus bellatorum cum eo ut ascenderent in Ahi et electa triginta milia virorum fortium misit nocte2 Pierre 3.10 Matthieu 25.6 Matthieu 24.39 1 Thessaloniciens 5.2 Matthieu 24.50
4 praecepitque eis dicens ponite insidias post civitatem nec longius recedatis et eritis omnes paratiJuges 20.29 1 Samuel 15.5 Josué 8.16 Juges 20.33 Actes 23.21
5 ego autem et reliqua multitudo quae mecum est accedemus ex adverso contra urbem cumque exierint contra nos sicut ante fecimus fugiemus et terga vertemusJosué 7.5 Matthieu 10.16 Juges 20.31-20.33
6 donec persequentes ab urbe longius protrahantur putabunt enim fugere nos sicut priusJuges 20.32 Ecclésiaste 9.12 Exode 14.3 Ecclésiaste 8.11 Exode 15.9
7 nobis ergo fugientibus et illis sequentibus consurgetis de insidiis et vastabitis civitatem tradetque eam Dominus Deus vester in manus vestrasJosué 8.1 2 Rois 5.1 Proverbes 21.30-21.31
8 cumque ceperitis succendite eam sic omnia facietis ut iussiJosué 1.16 2 Samuel 13.28 Josué 1.9 Josué 6.24 Josué 8.28
9 dimisitque eos et perrexerunt ad insidiarum locum sederuntque inter Bethel et Ahi ad occidentalem plagam urbis Ahi Iosue autem nocte illa in medio mansit populiEsdras 2.28 Néhémie 7.32 Josué 7.2 Genèse 12.8 Josué 8.12
10 surgensque diluculo recensuit socios et ascendit cum senioribus in fronte exercitus vallatus auxilio pugnatorumJosué 7.16 Josué 6.12 Genèse 22.3 Psaumes 119.60 Josué 3.1
11 cumque venissent et ascendissent ex adverso civitatis steterunt ad septentrionalem urbis plagam inter quam et eos vallis media erat 12 quinque milia autem viros elegerat et posuerat in insidiis inter Bethaven et Ahi ex occidentali parte eiusdem civitatisJosué 8.2-8.3
13 omnis vero reliquus exercitus ad aquilonem aciem dirigebat ita ut novissimi multitudinis occidentalem plagam urbis adtingerent abiit ergo Iosue nocte illa et stetit in vallis medioJosué 8.12 Josué 8.8
14 quod cum vidisset rex Ahi festinavit mane et egressus est cum omni exercitu civitatis direxitque aciem contra desertum ignorans quod post tergum laterent insidiaeJosué 8.16 Deutéronome 1.1 Ecclésiaste 9.12 Josué 8.5 Juges 20.34-20.36
15 Iosue vero et omnis Israhel cesserunt loco simulantes metum et fugientes per viam solitudinisJosué 18.12 Josué 15.61 Josué 16.1 Juges 20.36
16 at illi vociferantes pariter et se mutuo cohortantes persecuti sunt eos cumque recessissent a civitateJuges 20.31 Josué 8.5-8.6 Psaumes 9.16 Ezéchiel 38.11-38.22 Apocalypse 16.14
17 et ne unus quidem in urbe Ahi et Bethel remansisset qui non persequeretur Israhel sicut eruperant aperta oppida relinquentesJosué 11.20 Deutéronome 2.30 Josué 8.24-8.25 Job 5.13 Esaïe 19.11-19.13
18 dixit Dominus ad Iosue leva clypeum qui in manu tua est contra urbem Ahi quoniam tibi tradam eamJosué 8.26 Exode 17.9-17.12 1 Samuel 17.45 Exode 8.5 Josué 8.7
19 cumque elevasset clypeum ex adverso civitatis insidiae quae latebant surrexerunt confestim et pergentes ad civitatem ceperunt et succenderunt eam 20 viri autem civitatis qui persequebantur Iosue respicientes et videntes fumum urbis ad caelum usque conscendere non potuerunt ultra huc illucque diffugere praesertim cum hii qui simulaverant fugam et tendebant ad solitudinem contra persequentes fortissime restitissentAmos 2.14-2.16 Psaumes 48.5-48.6 Genèse 19.28 Job 11.20 Apocalypse 6.15-6.17
21 vidensque Iosue et omnis Israhel quod capta esset civitas et fumus urbis ascenderet reversus percussit viros Ahi 22 siquidem et illi qui ceperant et succenderant civitatem egressi ex urbe contra suos medios hostium ferire coeperunt cum ergo ex utraque parte adversarii caederentur ita ut nullus de tanta multitudine salvareturDeutéronome 7.2 Luc 17.26-17.30 Josué 6.21 1 Thessaloniciens 5.3 Job 20.5
23 regem quoque urbis Ahi adprehendere viventem et obtulerunt Iosue1 Samuel 15.8 Josué 10.17 Apocalypse 19.20 Josué 8.29
24 igitur omnibus interfectis qui Israhelem ad deserta tendentem fuerant persecuti et in eodem loco gladio corruentibus reversi filii Israhel percusserunt civitatemNombres 21.24 Josué 11.10-11.14 Josué 10.30-10.41
25 erant autem qui in eo die conciderant a viro usque ad mulierem duodecim milia hominum omnes urbis AhiDeutéronome 20.16-20.18
26 Iosue vero non contraxit manum quam in sublime porrexerat tenens clypeum donec interficerentur omnes habitatores AhiJosué 8.18 Exode 17.11-17.12
27 iumenta autem et praedam civitatis diviserunt sibi filii Israhel sicut praeceperat Dominus IosueJosué 8.2 Josué 11.4 Psaumes 50.10 Matthieu 20.15 Nombres 31.22
28 qui succendit urbem et fecit eam tumulum sempiternumDeutéronome 13.16 Esaïe 25.2 Jérémie 50.26 Jérémie 9.11 Michée 3.12
29 regem quoque eius suspendit in patibulo usque ad vesperum et solis occasum praecepitque et deposuerunt cadaver eius de cruce proieceruntque in ipso introitu civitatis congesto super eum magno acervo lapidum qui permanet usque in praesentem diem2 Samuel 18.17 Josué 7.26 Deutéronome 21.22-21.23 Psaumes 110.5 Actes 12.23
30 tunc aedificavit Iosue altare Domino Deo Israhel in monte HebalExode 20.24 Deutéronome 27.4-27.6 Genèse 12.7-12.8 Genèse 8.20
31 sicut praeceperat Moses famulus Domini filiis Israhel et scriptum est in volumine legis Mosi altare de lapidibus inpolitis quos ferrum non tetigit et obtulit super eo holocausta Domino immolavitque pacificas victimasDeutéronome 27.5-27.7 Exode 20.24-20.25 Esdras 6.18 Josué 1.8 2 Chroniques 35.12
32 et scripsit super lapides deuteronomium legis Mosi quod ille digesserat coram filiis IsrahelDeutéronome 27.8 Deutéronome 27.2-27.3
33 omnis autem populus et maiores natu ducesque ac iudices stabant ex utraque parte arcae in conspectu sacerdotum qui portabant arcam foederis Domini ut advena ita et indigena media eorum pars iuxta montem Garizim et media iuxta montem Hebal sicut praeceperat Moses famulus Domini et primum quidem benedixit populo IsrahelDeutéronome 11.29 Deutéronome 31.12 Deutéronome 31.9 Josué 3.3 Josué 24.1
34 post haec legit omnia verba benedictionis et maledictionis et cuncta quae scripta erant in legis volumineNéhémie 8.2-8.3 Josué 1.8 Lévitique 26.1-26.46 Deutéronome 31.10-31.12 Néhémie 9.3
35 nihil ex his quae Moses iusserat reliquit intactum sed universa replicavit coram omni multitudine Israhel mulieribus ac parvulis et advenis qui inter eos morabanturDeutéronome 31.12 Néhémie 8.2 Jérémie 26.2 Deutéronome 29.11 Marc 10.14

Cette Bible est dans le domaine public.