Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jacques 5.14     

Jacques 5.14
Vulgate


1 age nunc divites plorate ululantes in miseriis quae advenient vobisDeutéronome 8.12-8.14 Luc 6.24-6.25 Jacques 4.13 Proverbes 11.28 Esaïe 13.6
2 divitiae vestrae putrefactae sunt et vestimenta vestra a tineis comesta suntJob 13.28 Matthieu 6.19-6.20 Esaïe 50.9 Psaumes 39.11 Jérémie 17.11
3 aurum et argentum vestrum eruginavit et erugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis thesaurizastis in novissimis diebusRomains 2.5 Genèse 31.48 Deutéronome 32.33-32.34 Esaïe 2.2 Michée 4.1
4 ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras qui fraudatus est a vobis clamat et clamor ipsorum in aures Domini Sabaoth introiitLévitique 19.13 Romains 9.29 Malachie 3.5 Genèse 4.10 Jérémie 22.13
5 epulati estis super terram et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis1 Timothée 5.6 Luc 16.19 Jérémie 12.3 Amos 6.1 1 Samuel 25.36
6 addixistis occidistis iustum non resistit vobisLuc 22.51-22.53 Actes 13.27-13.28 Actes 4.10-4.12 Actes 2.22-2.23 Hébreux 10.38
7 patientes igitur estote fratres usque ad adventum Domini ecce agricola expectat pretiosum fructum terrae patienter ferens donec accipiat temporivum et serotinumDeutéronome 11.14 Jérémie 5.24 Joël 2.23 Galates 6.9 1 Thessaloniciens 2.19
8 patientes estote et vos confirmate corda vestra quoniam adventus Domini adpropinquavit1 Pierre 4.7 Psaumes 130.5 Philippiens 4.5 Psaumes 40.1-40.3 Hébreux 10.25-10.37
9 nolite ingemescere fratres in alterutrum ut non iudicemini ecce iudex ante ianuam adsistitJacques 4.11 1 Corinthiens 4.5 Matthieu 24.33 1 Pierre 4.5 Matthieu 7.1-7.2
10 exemplum accipite fratres laboris et patientiae prophetas qui locuti sunt in nomine DominiActes 7.52 Hébreux 11.32-11.38 Matthieu 5.11-5.12 Actes 3.21 Jérémie 2.30
11 ecce beatificamus qui sustinuerunt sufferentiam Iob audistis et finem Domini vidistis quoniam misericors est Dominus et miseratorJob 1.21-1.22 Exode 34.6 Psaumes 103.8 Matthieu 5.10-5.11 Job 42.10-42.17
12 ante omnia autem fratres mei nolite iurare neque per caelum neque per terram neque aliud quodcumque iuramentum sit autem vestrum est est non non uti non sub iudicio decidatisMatthieu 5.33-5.37 2 Corinthiens 1.17-1.20 1 Corinthiens 11.34 Matthieu 23.16-23.22
13 tristatur aliquis vestrum oret aequo animo est psallatPsaumes 50.15 Actes 16.24-16.25 Hébreux 5.7 Ephésiens 5.19 Psaumes 18.6
14 infirmatur quis in vobis inducat presbyteros ecclesiae et orent super eum unguentes eum oleo in nomine DominiMarc 6.13 Marc 16.18 Actes 9.40 Actes 28.8 1 Rois 17.21
15 et oratio fidei salvabit infirmum et adlevabit eum Dominus et si in peccatis sit dimittentur eiJacques 1.6 Jacques 5.13 Marc 11.22-11.24 Marc 16.17-16.18 Matthieu 17.20
16 confitemini ergo alterutrum peccata vestra et orate pro invicem ut salvemini multum enim valet deprecatio iusti adsiduaJean 9.31 Proverbes 15.29 1 Jean 3.22 Psaumes 34.15 Actes 19.18
17 Helias homo erat similis nobis passibilis et oratione oravit ut non plueret super terram et non pluit annos tres et menses sex1 Rois 17.1 Actes 14.15 Luc 4.25 1 Rois 18.1 Apocalypse 11.6
18 et rursum oravit et caelum dedit pluviam et terra dedit fructum suum1 Rois 18.42-18.45 1 Rois 18.18 Jérémie 14.22 Actes 14.17
19 fratres mei si quis ex vobis erraverit a veritate et converterit quis eumGalates 6.1 Matthieu 18.15 Jacques 5.20 Ezéchiel 34.16 2 Pierre 3.17
20 scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae salvabit animam eius a morte et operit multitudinem peccatorum1 Pierre 4.8 Proverbes 10.12 Romains 11.14 1 Timothée 4.16 1 Corinthiens 9.22

Cette Bible est dans le domaine public.