Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Timothée 6.21     

1 Timothée 6.21
Vulgate


1 quicumque sunt sub iugo servi dominos suos omni honore dignos arbitrentur ne nomen Domini et doctrina blasphemeturTite 2.5 Romains 2.24 Esaïe 52.5 Luc 17.1 Actes 15.10
2 qui autem fideles habent dominos non contemnant quia fratres sunt sed magis serviant quia fideles sunt et dilecti qui beneficii participes sunt haec doce et exhortare1 Timothée 4.11 Genèse 16.4-16.5 Matthieu 6.24 Ephésiens 3.6 1 Timothée 5.1
3 si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei quae secundum pietatem est doctrinae1 Timothée 1.3 1 Timothée 1.10 Tite 1.1 Romains 16.17 Tite 1.9
4 superbus nihil sciens sed languens circa quaestiones et pugnas verborum ex quibus oriuntur invidiae contentiones blasphemiae suspiciones malae1 Timothée 3.6 1 Timothée 1.7 1 Timothée 1.4 2 Timothée 2.23 2 Timothée 2.14
5 conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt existimantium quaestum esse pietatemTite 1.11 2 Pierre 2.3 2 Timothée 3.8 Tite 1.15-1.16 1 Timothée 6.6
6 est autem quaestus magnus pietas cum sufficientiaHébreux 13.5 1 Timothée 6.8 1 Timothée 4.8 Proverbes 16.8 Philippiens 4.11-4.13
7 nihil enim intulimus in mundum haut dubium quia nec auferre quid possumusJob 1.21 Psaumes 49.17 Ecclésiaste 5.15-5.16 Luc 12.20-12.21 Proverbes 27.24
8 habentes autem alimenta et quibus tegamur his contenti sumusMatthieu 6.11 Genèse 28.20 Proverbes 27.23-27.27 Ecclésiaste 3.12-3.13 Hébreux 13.5-13.6
9 nam qui volunt divites fieri incidunt in temptationem et laqueum et desideria multa inutilia et nociva quae mergunt homines in interitum et perditionemProverbes 15.27 1 Timothée 3.7 Matthieu 13.22 Matthieu 19.22 Luc 21.35
10 radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multisMichée 3.11 Psaumes 32.10 Deutéronome 16.19 Esaïe 56.11 Jacques 5.19
11 tu autem o homo Dei haec fuge sectare vero iustitiam pietatem fidem caritatem patientiam mansuetudinem2 Timothée 2.22 2 Timothée 3.17 2 Pierre 1.5-1.7 Hébreux 12.14 Tite 2.11-2.12
12 certa bonum certamen fidei adprehende vitam aeternam in qua vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis testibus1 Timothée 1.18 1 Corinthiens 9.25-9.26 Ephésiens 6.10-6.18 Hébreux 3.14 1 Pierre 3.9
13 praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo Iesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem1 Timothée 5.21 Matthieu 27.11 Jean 18.36-18.37 Apocalypse 1.5 Jean 5.21
14 ut serves mandatum sine macula inreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi1 Chroniques 28.20 1 Chroniques 28.9-28.10 Apocalypse 1.7 Hébreux 9.28 Jude 1.24
15 quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex regum et Dominus dominantiumApocalypse 19.16 1 Timothée 1.17 1 Timothée 1.11 Apocalypse 17.14 Psaumes 47.2
16 qui solus habet inmortalitatem lucem habitans inaccessibilem quem vidit nullus hominum sed nec videre potest cui honor et imperium sempiternum amen1 Timothée 1.17 Jean 1.18 1 Jean 1.5 Psaumes 104.2 Apocalypse 21.3
17 divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo qui praestat nobis omnia abunde ad fruendumMarc 10.24 Romains 11.20 1 Timothée 4.10 Proverbes 23.5 Actes 14.17
18 bene agere divites fieri in operibus bonis facile tribuere communicareRomains 12.13 1 Timothée 5.10 Hébreux 13.16 Romains 12.8 Tite 3.8
19 thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum ut adprehendant veram vitam1 Timothée 6.12 Luc 16.9 Matthieu 6.19-6.21 Galates 5.6 Ephésiens 3.17
20 o Timothee depositum custodi devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae2 Timothée 3.14-3.16 2 Timothée 2.16 Colossiens 2.8 Romains 3.2 1 Timothée 1.6
21 quam quidam promittentes circa fidem exciderunt gratia tecum2 Timothée 2.18 Colossiens 4.18 1 Timothée 1.19 Romains 16.23 Romains 1.7

Cette Bible est dans le domaine public.