Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Timothée 6     

1 Timothée 6
Vulgate


1 quicumque sunt sub iugo servi dominos suos omni honore dignos arbitrentur ne nomen Domini et doctrina blasphemetur Tite 2.5 Romains 2.24 Esaïe 52.5 Matthieu 11.30 Actes 10.22
2 qui autem fideles habent dominos non contemnant quia fratres sunt sed magis serviant quia fideles sunt et dilecti qui beneficii participes sunt haec doce et exhortare 1 Timothée 4.11 Genèse 16.4-16.5 Tite 2.1 Hébreux 3.14 Jude 1.8
3 si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei quae secundum pietatem est doctrinae 1 Timothée 1.10 1 Timothée 1.3 Tite 1.1 Romains 16.17 Tite 1.9
4 superbus nihil sciens sed languens circa quaestiones et pugnas verborum ex quibus oriuntur invidiae contentiones blasphemiae suspiciones malae 1 Timothée 3.6 2 Timothée 2.14 2 Pierre 2.12 2 Timothée 3.4 1 Timothée 1.7
5 conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt existimantium quaestum esse pietatem Tite 1.11 2 Pierre 2.3 2 Timothée 3.8 Apocalypse 18.3 2 Timothée 3.5
6 est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia Hébreux 13.5 Proverbes 16.8 Philippiens 4.11-4.13 1 Timothée 6.8 1 Timothée 4.8
7 nihil enim intulimus in mundum haut dubium quia nec auferre quid possumus Job 1.21 Psaumes 49.17 Ecclésiaste 5.15-5.16 Proverbes 27.24 Luc 12.20-12.21
8 habentes autem alimenta et quibus tegamur his contenti sumus Matthieu 6.11 Genèse 28.20 Proverbes 30.8-30.9 Genèse 48.15 Ecclésiaste 2.24-2.26
9 nam qui volunt divites fieri incidunt in temptationem et laqueum et desideria multa inutilia et nociva quae mergunt homines in interitum et perditionem 1 Timothée 3.7 Proverbes 15.27 Matthieu 13.22 Jacques 5.1-5.4 Amos 8.4-8.6
10 radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis Michée 3.11 Deutéronome 16.19 Esaïe 56.11 Jacques 5.19 Proverbes 1.19
11 tu autem o homo Dei haec fuge sectare vero iustitiam pietatem fidem caritatem patientiam mansuetudinem 2 Timothée 2.22 2 Timothée 3.17 2 Pierre 1.5-1.7 Psaumes 34.14 1 Timothée 5.10
12 certa bonum certamen fidei adprehende vitam aeternam in qua vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis testibus 1 Timothée 1.18 1 Corinthiens 9.25-9.26 Ephésiens 6.10-6.18 Colossiens 3.15 1 Pierre 5.10
13 praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo Iesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem Matthieu 27.11 1 Timothée 5.21 Apocalypse 1.5 Jean 18.36-18.37 Apocalypse 3.14
14 ut serves mandatum sine macula inreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi 1 Chroniques 28.20 1 Chroniques 28.9-28.10 Colossiens 1.22 1 Thessaloniciens 3.13 Hébreux 9.14
15 quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex regum et Dominus dominantium Apocalypse 19.16 1 Timothée 1.17 1 Timothée 1.11 Apocalypse 17.14 Psaumes 47.2
16 qui solus habet inmortalitatem lucem habitans inaccessibilem quem vidit nullus hominum sed nec videre potest cui honor et imperium sempiternum amen 1 Timothée 1.17 Jean 1.18 1 Jean 1.5 Psaumes 104.2 Apocalypse 21.3
17 divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum Romains 11.20 Marc 10.24 Actes 14.17 Psaumes 62.10 1 Timothée 4.10
18 bene agere divites fieri in operibus bonis facile tribuere communicare Romains 12.13 1 Timothée 5.10 Hébreux 13.16 Romains 12.8 Tite 3.8
19 thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum ut adprehendant veram vitam 1 Timothée 6.12 Matthieu 6.19-6.21 Luc 16.9 Luc 18.2 Proverbes 10.25
20 o Timothee depositum custodi devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae Colossiens 2.8 Romains 3.2 2 Timothée 3.14-3.16 2 Timothée 2.16 2 Thessaloniciens 2.15
21 quam quidam promittentes circa fidem exciderunt gratia tecum 2 Timothée 2.18 Colossiens 4.18 1 Timothée 1.19 Romains 16.20 Tite 3.15

Cette Bible est dans le domaine public.