Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Timothée 6.15     

1 Timothée 6.15
Vulgate


1 quicumque sunt sub iugo servi dominos suos omni honore dignos arbitrentur ne nomen Domini et doctrina blasphemeturTite 2.5 Romains 2.24 Esaïe 52.5 2 Rois 5.2-5.3 Genèse 24.2
2 qui autem fideles habent dominos non contemnant quia fratres sunt sed magis serviant quia fideles sunt et dilecti qui beneficii participes sunt haec doce et exhortare1 Timothée 4.11 Genèse 16.4-16.5 Ephésiens 1.1 2 Pierre 2.10 Philémon 1.10-1.16
3 si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei quae secundum pietatem est doctrinae1 Timothée 1.3 1 Timothée 1.10 Tite 1.1 Romains 16.17 Tite 1.9
4 superbus nihil sciens sed languens circa quaestiones et pugnas verborum ex quibus oriuntur invidiae contentiones blasphemiae suspiciones malae1 Timothée 3.6 1 Timothée 1.4 2 Timothée 2.23 2 Timothée 2.14 2 Pierre 2.12
5 conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt existimantium quaestum esse pietatem2 Timothée 3.8 Tite 1.11 2 Pierre 2.3 1 Timothée 6.6 Apocalypse 18.3
6 est autem quaestus magnus pietas cum sufficientiaHébreux 13.5 1 Timothée 4.8 Proverbes 16.8 Philippiens 4.11-4.13 1 Timothée 6.8
7 nihil enim intulimus in mundum haut dubium quia nec auferre quid possumusJob 1.21 Psaumes 49.17 Ecclésiaste 5.15-5.16 Proverbes 27.24 Luc 12.20-12.21
8 habentes autem alimenta et quibus tegamur his contenti sumusMatthieu 6.11 Genèse 28.20 Deutéronome 2.7 Matthieu 6.25-6.33 Proverbes 30.8-30.9
9 nam qui volunt divites fieri incidunt in temptationem et laqueum et desideria multa inutilia et nociva quae mergunt homines in interitum et perditionem1 Timothée 3.7 Proverbes 15.27 Matthieu 13.22 2 Pierre 2.15-2.16 Deutéronome 7.25
10 radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multisMichée 3.11 Deutéronome 16.19 Esaïe 56.11 Jacques 5.19 Proverbes 1.19
11 tu autem o homo Dei haec fuge sectare vero iustitiam pietatem fidem caritatem patientiam mansuetudinem2 Timothée 2.22 2 Timothée 3.17 2 Pierre 1.5-1.7 Tite 2.11-2.12 Psaumes 34.14
12 certa bonum certamen fidei adprehende vitam aeternam in qua vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis testibus1 Timothée 1.18 1 Corinthiens 9.25-9.26 Ephésiens 6.10-6.18 Colossiens 3.15 1 Pierre 5.10
13 praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo Iesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionemMatthieu 27.11 1 Timothée 5.21 Apocalypse 1.5 Jean 18.36-18.37 Jean 5.21
14 ut serves mandatum sine macula inreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi1 Chroniques 28.9-28.10 1 Chroniques 28.20 Cantique 4.7 1 Thessaloniciens 5.23 Colossiens 4.17
15 quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex regum et Dominus dominantiumApocalypse 19.16 1 Timothée 1.17 1 Timothée 1.11 Apocalypse 17.14 Psaumes 47.2
16 qui solus habet inmortalitatem lucem habitans inaccessibilem quem vidit nullus hominum sed nec videre potest cui honor et imperium sempiternum amen1 Timothée 1.17 Jean 1.18 1 Jean 1.5 Psaumes 104.2 Apocalypse 21.3
17 divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo qui praestat nobis omnia abunde ad fruendumMarc 10.24 Romains 11.20 1 Timothée 4.10 Proverbes 23.5 Actes 14.17
18 bene agere divites fieri in operibus bonis facile tribuere communicareHébreux 13.16 Romains 12.8 Romains 12.13 1 Timothée 5.10 Tite 3.8
19 thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum ut adprehendant veram vitam1 Timothée 6.12 Luc 16.9 Matthieu 6.19-6.21 Matthieu 25.34-25.40 Luc 12.33
20 o Timothee depositum custodi devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae2 Timothée 2.16 Colossiens 2.8 Romains 3.2 2 Timothée 3.14-3.16 Actes 17.21
21 quam quidam promittentes circa fidem exciderunt gratia tecum2 Timothée 2.18 1 Timothée 1.19 Colossiens 4.18 2 Timothée 4.22 1 Timothée 1.6

Cette Bible est dans le domaine public.