Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Philippiens 4.21     

Philippiens 4.21
Vulgate


1 itaque fratres mei carissimi et desiderantissimi gaudium meum et corona mea sic state in Domino carissimiPhilippiens 1.27 1 Corinthiens 16.13 1 Corinthiens 15.58 Philippiens 2.16 Philippiens 1.8
2 Euhodiam rogo et Syntychen deprecor id ipsum sapere in DominoHébreux 12.14 1 Thessaloniciens 5.13 1 Pierre 3.8-3.11 Marc 9.50 1 Corinthiens 1.10
3 etiam rogo et te germane conpar adiuva illas quae mecum laboraverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis quorum nomina sunt in libro vitaeApocalypse 3.5 Apocalypse 13.8 Luc 10.20 Apocalypse 20.12 Philippiens 1.27
4 gaudete in Domino semper iterum dico gaudetePhilippiens 3.1 Romains 12.12 1 Pierre 4.13 1 Thessaloniciens 5.16-5.18 Matthieu 5.12
5 modestia vestra nota sit omnibus hominibus Dominus propeJacques 5.8-5.9 Matthieu 6.34 Luc 6.29-6.35 1 Corinthiens 6.7 Luc 12.22-12.30
6 nihil solliciti sitis sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud DeumMatthieu 6.25-6.33 Proverbes 3.5-3.6 1 Pierre 5.7 Psaumes 34.5-34.7 Matthieu 7.7-7.8
7 et pax Dei quae exsuperat omnem sensum custodiat corda vestra et intellegentias vestras in Christo IesuJean 14.27 Colossiens 3.15 Esaïe 26.3 Jean 16.33 2 Thessaloniciens 3.16
8 de cetero fratres quaecumque sunt vera quaecumque pudica quaecumque iusta quaecumque sancta quaecumque amabilia quaecumque bonae famae si qua virtus si qua laus haec cogitateJacques 3.17 Tite 2.7 Romains 12.9-12.21 1 Timothée 4.12 2 Pierre 1.3-1.7
9 quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me haec agite et Deus pacis erit vobiscumPhilippiens 3.17 Philippiens 4.7 Romains 15.33 2 Pierre 1.10 Romains 16.20
10 gavisus sum autem in Domino vehementer quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire sicut et sentiebatis occupati autem eratis2 Corinthiens 11.9 Galates 6.10 2 Corinthiens 7.6-7.7 Philippiens 1.1 Philippiens 1.3
11 non quasi propter penuriam dico ego enim didici in quibus sum sufficiens esse1 Timothée 6.6-6.9 Hébreux 13.5-13.6 Matthieu 6.31-6.34 Philippiens 3.8 2 Corinthiens 9.8
12 scio et humiliari scio et abundare ubique et in omnibus institutus sum et satiari et esurire et abundare et penuriam pati2 Corinthiens 11.27 2 Corinthiens 11.9 2 Corinthiens 12.7-12.10 2 Corinthiens 6.4-6.10 Matthieu 11.29
13 omnia possum in eo qui me confortatEsaïe 41.10 2 Corinthiens 12.9-12.10 Colossiens 1.11 Ephésiens 6.10 Esaïe 40.29-40.31
14 verumtamen bene fecistis communicantes tribulationi meaePhilippiens 1.7 Hébreux 13.16 3 Jean 1.5-1.8 Galates 6.6 Matthieu 25.21
15 scitis autem et vos Philippenses quod in principio evangelii quando profectus sum a Macedonia nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti nisi vos soliPhilippiens 1.5 2 Corinthiens 11.8-11.12 2 Rois 5.16 2 Corinthiens 12.11-12.15 Actes 16.40-17.5
16 quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis1 Thessaloniciens 2.9 1 Thessaloniciens 2.18 Actes 17.1
17 non quia quaero datum sed requiro fructum abundantem in rationem vestramTite 3.14 Hébreux 6.10 Matthieu 25.34-25.40 1 Pierre 5.2 Proverbes 19.17
18 habeo autem omnia et abundo repletus sum acceptis ab Epafrodito quae misistis odorem suavitatis hostiam acceptam placentem DeoPhilippiens 4.12 Hébreux 13.16 2 Corinthiens 9.12 Philippiens 2.25-2.26 Ephésiens 5.2
19 Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu2 Corinthiens 9.8-9.11 Psaumes 84.11 1 Timothée 6.17 Psaumes 23.1-23.5 1 Pierre 5.10
20 Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum amenRomains 11.36 Galates 1.4-1.5 Jude 1.25 Apocalypse 7.12 Psaumes 72.19
21 salutate omnem sanctum in Christo Iesu salutant vos qui mecum sunt fratresGalates 1.2 Colossiens 4.10-4.14 Ephésiens 1.1 Romains 16.3-16.16 Philippiens 1.1
22 salutant vos omnes sancti maxime autem qui de Caesaris domo sunt2 Corinthiens 13.13 Philippiens 1.13 Romains 16.16 Actes 9.13 1 Pierre 5.13
23 gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro amenRomains 16.20 Romains 16.23 2 Corinthiens 13.14

Cette Bible est dans le domaine public.