Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Deutéronome 9.6     

Deutéronome 9.6
Vulgate


1 audi Israhel tu transgredieris hodie Iordanem ut possideas nationes maximas et fortiores te civitates ingentes et ad caelum usque muratasDeutéronome 4.38 Deutéronome 1.28 Deutéronome 11.31 Deutéronome 11.23 Josué 1.11
2 populum magnum atque sublimem filios Enacim quos ipse vidisti et audisti quibus nullus potest ex adverso resistereNombres 13.22 Nombres 13.33 Daniel 8.4 Nahum 1.6 Deutéronome 7.24
3 scies ergo hodie quod Dominus Deus tuus ipse transibit ante te ignis devorans atque consumens qui conterat eos et deleat atque disperdat ante faciem tuam velociter sicut locutus est tibiExode 23.29-23.31 Deutéronome 4.24 Josué 3.11 Hébreux 12.29 Deutéronome 7.23-7.24
4 ne dicas in corde tuo cum deleverit eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo propter iustitiam meam introduxit me Dominus ut terram hanc possiderem cum propter impietates suas istae deletae sint nationesDeutéronome 8.17 Deutéronome 12.31 Ezéchiel 36.22 Genèse 15.16 Deutéronome 18.9-18.14
5 neque enim propter iustitias tuas et aequitatem cordis tui ingredieris ut possideas terras eorum sed quia illae egerunt impie te introeunte deletae sunt et ut conpleret verbum suum Dominus quod sub iuramento pollicitus est patribus tuis Abraham Isaac et IacobTite 3.5 Genèse 12.7 Genèse 26.4 Genèse 15.7 Genèse 13.15
6 scito igitur quod non propter iustitias tuas Dominus Deus tuus dederit tibi terram hanc optimam in possessionem cum durissimae cervicis sis populusDeutéronome 31.27 Deutéronome 9.13 Deutéronome 10.16 Exode 32.9 2 Chroniques 30.8
7 memento et ne obliviscaris quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine ex eo die quo es egressus ex Aegypto usque ad locum istum semper adversum Dominum contendistiNombres 11.4 Nombres 25.2 Exode 16.2 Deutéronome 31.27 Exode 14.11
8 nam et in Horeb provocasti eum et iratus delere te voluitExode 32.7-32.10 Exode 32.16 Psaumes 106.19-106.22
9 quando ascendi in montem ut acciperem tabulas lapideas tabulas pacti quod pepigit vobiscum Dominus et perseveravi in monte quadraginta diebus ac noctibus panem non comedens et aquam non bibensExode 34.28 Exode 24.18 Exode 24.15 1 Rois 19.8 Exode 24.12
10 deditque mihi Dominus duas tabulas lapideas scriptas digito Dei et continentes omnia verba quae vobis in monte locutus est de medio ignis quando contio populi congregata estExode 31.18 Deutéronome 18.16 Deutéronome 10.4 Exode 20.1-20.18 Hébreux 8.10
11 cumque transissent quadraginta dies et totidem noctes dedit mihi Dominus duas tabulas lapideas tabulas foederisDeutéronome 9.9 Nombres 10.33 Hébreux 8.6-8.10 Hébreux 9.4
12 dixitque mihi surge et descende hinc cito quia populus tuus quos eduxisti de Aegypto deseruerunt velociter viam quam demonstrasti eis feceruntque sibi conflatileExode 32.7-32.8 Juges 2.17 Deutéronome 31.29 Galates 1.6 Psaumes 78.57
13 rursumque ait Dominus ad me cerno quod populus iste durae cervicis sitDeutéronome 9.6 Deutéronome 10.16 2 Rois 17.14 Deutéronome 31.27 Genèse 11.5
14 dimitte me ut conteram eum et deleam nomen eius sub caelo et constituam te super gentem quae hac maior et fortior sitDeutéronome 29.20 Psaumes 109.13 Exode 32.10-32.13 Psaumes 9.5 Proverbes 10.7
15 cumque de monte ardente descenderem et duas tabulas foederis utraque tenerem manuExode 19.18 Deutéronome 4.11 Deutéronome 5.23 Exode 32.14-32.35 Exode 9.23
16 vidissemque vos peccasse Domino Deo vestro et fecisse vobis vitulum conflatilem ac deseruisse velociter viam eius quam vobis ostenderatExode 32.19 Actes 7.40-7.41
17 proieci tabulas de manibus meis confregique eas in conspectu vestro 18 et procidi ante Dominum sicut prius quadraginta diebus et noctibus panem non comedens et aquam non bibens propter omnia peccata vestra quae gessistis contra Dominum et eum ad iracundiam provocastisExode 34.28 Deutéronome 9.9 Psaumes 106.23 2 Samuel 12.16 Deutéronome 10.10
19 timui enim indignationem et iram illius qua adversum vos concitatus delere vos voluit et exaudivit me Dominus etiam hac viceDeutéronome 10.10 Exode 32.14 Exode 32.10-32.11 Exode 33.17 Psaumes 99.6
20 adversum Aaron quoque vehementer iratus voluit eum conterere et pro illo similiter deprecatus sumExode 32.21 Exode 32.35 Exode 32.2-32.5 Hébreux 7.26-7.28
21 peccatum autem vestrum quod feceratis id est vitulum arripiens igne conbusi et in frusta comminuens omninoque in pulverem redigens proieci in torrentem qui de monte descenditExode 32.20 Osée 8.11 Esaïe 2.18-2.21 Esaïe 30.22 Esaïe 31.7
22 in Incendio quoque et in Temptatione et in sepulchris Concupiscentiae provocastis DominumNombres 11.34 Exode 17.7 Nombres 11.1-11.5
23 et quando misit vos de Cadesbarne dicens ascendite et possidete terram quam dedi vobis et contempsistis imperium Domini Dei vestri et non credidistis ei neque vocem eius audire voluistisPsaumes 106.24-106.25 Esaïe 63.10 Hébreux 4.2 Psaumes 78.22 Hébreux 3.18-3.19
24 sed semper fuistis rebelles a die qua nosse vos coepiDeutéronome 31.27 Actes 7.51 Deutéronome 9.6-9.7
25 et iacui coram Domino quadraginta diebus ac noctibus quibus eum suppliciter deprecabar ne deleret vos ut fuerat comminatusDeutéronome 9.18 Deutéronome 9.16
26 et orans dixi Domine Deus ne disperdas populum tuum et hereditatem tuam quam redemisti in magnitudine tua quos eduxisti de Aegypto in manu fortiExode 32.11-32.13 Jérémie 14.21 Deutéronome 32.9 Exode 15.13 Psaumes 77.15
27 recordare servorum tuorum Abraham Isaac et Iacob ne aspicias duritiam populi huius et impietatem atque peccatum1 Samuel 25.25 Psaumes 78.8 Jérémie 50.20 Exode 13.5 Michée 7.18-7.19
28 ne forte dicant habitatores terrae de qua eduxisti nos non poterat Dominus introducere eos in terram quam pollicitus est eis et oderat illos idcirco eduxit ut interficeret eos in solitudineNombres 14.16 Exode 32.12
29 qui sunt populus tuus et hereditas tua quos eduxisti in fortitudine tua magna et in brachio tuo extentoDeutéronome 4.20 Néhémie 1.10 Deutéronome 9.26 Deutéronome 4.34 Psaumes 95.7

Cette Bible est dans le domaine public.