Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Ephésiens 3.5     

Ephésiens 3.5
Vulgate


1 huius rei gratia ego Paulus vinctus Christi Iesu pro vobis gentibusEphésiens 4.1 Colossiens 1.24 Philémon 1.9 Ephésiens 6.20 Actes 23.18
2 si tamen audistis dispensationem gratiae Dei quae data est mihi in vobis2 Timothée 1.11 Romains 1.5 Ephésiens 4.7 Galates 1.15-1.16 Colossiens 1.25-1.27
3 quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum sicut supra scripsi in breviRomains 16.25 Ephésiens 3.9 Galates 1.12 Actes 22.17 Colossiens 1.26-1.27
4 prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi2 Corinthiens 11.6 1 Corinthiens 4.1 Colossiens 4.3 Ephésiens 6.19 1 Corinthiens 2.6-2.7
5 quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in SpirituJude 1.17 2 Pierre 3.2 Actes 10.28 Ephésiens 2.20 Tite 1.1-1.3
6 esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Iesu per evangeliumRomains 8.15-8.17 Galates 3.14 Colossiens 2.19 Ephésiens 5.30 Ephésiens 5.7
7 cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae data est mihi secundum operationem virtutis eiusEphésiens 1.19 Ephésiens 3.20 Ephésiens 3.2 Esaïe 43.13 Colossiens 1.29
8 mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi1 Corinthiens 15.9 1 Timothée 1.13 1 Timothée 2.7 2 Timothée 1.11 Philippiens 4.19
9 et inluminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo qui omnia creavitColossiens 1.26 Romains 16.25-16.26 Colossiens 3.3 Jean 10.30 Matthieu 13.35
10 ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei1 Pierre 1.12 1 Corinthiens 2.7 Ephésiens 1.3 Romains 11.33 Ephésiens 1.21
11 secundum praefinitionem saeculorum quam fecit in Christo Iesu Domino nostroEphésiens 1.11 2 Timothée 1.9 Romains 9.11 Ephésiens 1.9 Esaïe 46.10-46.11
12 in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eiusHébreux 4.14-4.16 Ephésiens 2.18 Hébreux 10.19-10.22 Jean 14.6 Romains 5.2
13 propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quae est gloria vestraColossiens 1.24 Ephésiens 3.1 Philippiens 1.12-1.14 2 Corinthiens 1.6 Esaïe 40.30-40.31
14 huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu ChristiEphésiens 1.16-1.19 Actes 21.5 Luc 22.41 Psaumes 95.6 1 Rois 8.54
15 ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominaturEphésiens 1.21 Ephésiens 1.10 Actes 11.26 Apocalypse 5.8-5.14 Jérémie 33.16
16 ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiore homineColossiens 1.11 Philippiens 4.13 Esaïe 40.29-40.31 Philippiens 4.19 Esaïe 41.10
17 habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate radicati et fundatiJean 14.23 Colossiens 2.7 Colossiens 1.23 Galates 2.20 1 Jean 4.16
18 ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundumPsaumes 103.11-103.12 Ephésiens 1.15 Galates 2.20 Jean 15.13 Esaïe 55.9
19 scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi ut impleamini in omnem plenitudinem DeiEphésiens 1.23 Colossiens 1.10 Colossiens 2.9-2.10 2 Corinthiens 5.14 Jean 1.16
20 ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quae operatur in nobis2 Corinthiens 9.8 Romains 4.21 Jude 1.24 1 Corinthiens 2.9 Ephésiens 1.19
21 ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum amenRomains 11.36 Jude 1.25 1 Pierre 5.11 Philippiens 4.20 Romains 16.27

Cette Bible est dans le domaine public.