Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Actes 17     

Actes 17
Vulgate


1 cum autem perambulassent Amphipolim et Apolloniam venerunt Thessalonicam ubi erat synagoga Iudaeorum Philippiens 4.16 1 Thessaloniciens 1.1 Actes 20.4 2 Timothée 4.10 2 Thessaloniciens 1.1
2 secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos et per sabbata tria disserebat eis de scripturis Actes 9.20 Actes 13.5 Luc 4.16 Actes 17.10 Actes 17.17
3 adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati et resurgere a mortuis et quia hic est Christus Iesus quem ego adnuntio vobis Actes 9.22 Actes 18.28 Actes 3.18 Luc 24.46 Luc 24.32
4 et quidam ex eis crediderunt et adiuncti sunt Paulo et Silae et de colentibus gentilibusque multitudo magna et mulieres nobiles non paucae Actes 17.12 Actes 14.4 Actes 13.43 Actes 13.50 Actes 15.22
5 zelantes autem Iudaei adsumentesque de vulgo viros quosdam malos et turba facta concitaverunt civitatem et adsistentes domui Iasonis quaerebant eos producere in populum Romains 16.21 Actes 17.13 Juges 9.4 Actes 17.7 1 Thessaloniciens 2.14-2.16
6 et cum non invenissent eos trahebant Iasonem et quosdam fratres ad principes civitatis clamantes quoniam hii qui orbem concitant et huc venerunt Actes 24.5 Actes 28.22 Actes 21.28-21.31 Actes 16.19-16.21 Actes 22.22-22.23
7 quos suscepit Iason et hii omnes contra decreta Caesaris faciunt regem alium dicentes esse Iesum Luc 23.2 Jean 19.12 Actes 16.21 1 Pierre 2.15 Daniel 6.13
8 concitaverunt autem plebem et principes civitatis audientes haec Jean 11.48 Matthieu 2.3
9 et accepto satis ab Iasone et a ceteris dimiserunt eos Actes 17.5
10 fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Beroeam qui cum advenissent in synagogam Iudaeorum introierunt Actes 20.4 Actes 17.13-17.14 Actes 17.2 Actes 9.25 1 Thessaloniciens 2.2
11 hii autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicae qui susceperunt verbum cum omni aviditate cotidie scrutantes scripturas si haec ita se haberent Jean 5.39 1 Thessaloniciens 2.13 Esaïe 34.16 2 Pierre 1.19-1.21 Proverbes 8.10
12 et multi quidem crediderunt ex eis et gentilium mulierum honestarum et viri non pauci Actes 13.50 Jean 1.45-1.49 Actes 17.2-17.4 Psaumes 25.8-25.9 1 Corinthiens 1.26
13 cum autem cognovissent in Thessalonica Iudaei quia et Beroeae praedicatum est a Paulo verbum Dei venerunt et illuc commoventes et turbantes multitudinem Actes 6.12 Proverbes 15.18 Actes 14.2 Actes 17.5 Actes 21.27
14 statimque tunc Paulum dimiserunt fratres ut iret usque ad mare Silas autem et Timotheus remanserunt ibi Actes 17.10 Matthieu 10.23 Actes 16.1 1 Timothée 1.3 Tite 1.5
15 qui autem deducebant Paulum perduxerunt usque Athenas et accepto mandato ab eo ad Silam et Timotheum ut quam celeriter venirent ad illum profecti sunt 1 Thessaloniciens 3.1 Actes 18.5 Actes 18.1 Tite 3.12 Actes 17.16
16 Paulus autem cum Athenis eos expectaret incitabatur spiritus eius in ipso videns idolatriae deditam civitatem Psaumes 69.9 Psaumes 119.136 Psaumes 119.158 Nombres 25.6-25.11 1 Rois 19.14
17 disputabat igitur in synagoga cum Iudaeis et colentibus et in foro per omnes dies ad eos qui aderant Actes 8.2 Actes 14.1-14.4 Actes 9.20 Luc 12.3 2 Timothée 3.5
18 quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo et quidam dicebant quid vult seminiverbius hic dicere alii vero novorum daemoniorum videtur adnuntiator esse quia Iesum et resurrectionem adnuntiabat eis Actes 4.2 Actes 26.23 Luc 11.53 1 Corinthiens 3.18 Actes 17.31-17.32
19 et adprehensum eum ad Ariopagum duxerunt dicentes possumus scire quae est haec nova quae a te dicitur doctrina Marc 1.27 Actes 17.22 Actes 24.24 Jean 13.34 Actes 25.22
20 nova enim quaedam infers auribus nostris volumus ergo scire quidnam velint haec esse Osée 8.12 1 Pierre 4.4 Hébreux 5.11 1 Corinthiens 1.18 Jean 7.35-7.36
21 Athenienses autem omnes et advenae hospites ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid novi 2 Timothée 2.16-2.17 2 Thessaloniciens 3.11-3.12 Colossiens 4.5 1 Timothée 5.13 Ephésiens 5.16
22 stans autem Paulus in medio Ariopagi ait viri athenienses per omnia quasi superstitiosiores vos video Actes 25.19 Jérémie 50.38 Actes 17.16 Actes 19.35 Jérémie 10.2-10.3
23 praeteriens enim et videns simulacra vestra inveni et aram in qua scriptum erat ignoto deo quod ergo ignorantes colitis hoc ego adnuntio vobis Jean 4.22 Actes 17.30 1 Jean 5.20 2 Thessaloniciens 2.4 Jean 17.3
24 Deus qui fecit mundum et omnia quae in eo sunt hic caeli et terrae cum sit Dominus non in manufactis templis inhabitat 1 Rois 8.27 Deutéronome 10.14 Actes 7.48 Matthieu 11.25 Actes 14.15
25 nec manibus humanis colitur indigens aliquo cum ipse det omnibus vitam et inspirationem et omnia Job 22.2 Romains 11.35 Job 27.3 Zacharie 12.1 Job 35.6-35.7
26 fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum 1 Corinthiens 15.47 Genèse 3.20 1 Corinthiens 15.22 Malachie 2.10 Romains 5.12-5.19
27 quaerere Deum si forte adtractent eum aut inveniant quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum Actes 14.17 Romains 1.20 Deutéronome 4.7 Jérémie 23.23-23.24 Actes 15.17
28 in ipso enim vivimus et movemur et sumus sicut et quidam vestrum poetarum dixerunt ipsius enim et genus sumus Job 12.10 Hébreux 1.3 Colossiens 1.17 Jean 11.25 Jean 5.26
29 genus ergo cum simus Dei non debemus aestimare auro aut argento aut lapidi sculpturae artis et cogitationis hominis divinum esse simile Romains 1.20-1.23 Psaumes 94.7-94.9 Esaïe 44.9-44.20 Exode 32.4 Psaumes 115.4-115.8
30 et tempora quidem huius ignorantiae despiciens Deus nunc adnuntiat hominibus ut omnes ubique paenitentiam agant Luc 24.47 Actes 14.16 Tite 2.11-2.12 Romains 3.25 1 Pierre 4.3
31 eo quod statuit diem in qua iudicaturus est orbem in aequitate in viro in quo statuit fidem praebens omnibus suscitans eum a mortuis Matthieu 25.31-25.46 Psaumes 98.9 2 Pierre 3.7 Psaumes 96.13 Psaumes 9.8
32 cum audissent autem resurrectionem mortuorum quidam quidem inridebant quidam vero dixerunt audiemus te de hoc iterum Actes 17.18 Actes 24.25 Actes 26.8 Actes 2.13 Actes 26.24-26.25
33 sic Paulus exivit de medio eorum 34 quidam vero viri adherentes ei crediderunt in quibus et Dionisius Ariopagita et mulier nomine Damaris et alii cum eis Actes 17.19 Romains 11.5-11.6 Matthieu 20.16 Actes 17.4 Actes 17.22

Cette Bible est dans le domaine public.