Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Nombres 28.25     

Nombres 28.25
Vulgate


1 dixit quoque Dominus ad Mosen 2 praecipe filiis Israhel et dices ad eos oblationem meam et panes et incensum odoris suavissimi offerte per tempora suaLévitique 3.11 Genèse 8.21 Nombres 15.3 Nombres 15.7 Ezéchiel 20.41
3 haec sunt sacrificia quae offerre debetis agnos anniculos inmaculatos duos cotidie in holocaustum sempiternumLévitique 6.9 Jean 1.29 Daniel 11.31 Daniel 12.11 1 Pierre 1.19-1.20
4 unum offeretis mane et alterum ad vesperamExode 12.6 Daniel 9.21 Nombres 9.3 1 Rois 18.36 Psaumes 141.2
5 decimam partem oephi similae quae conspersa sit oleo purissimo et habeat quartam partem hinLévitique 2.1 Exode 16.36 Exode 29.38-29.42 Nombres 15.4-15.5
6 holocaustum iuge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi DominiAmos 5.25 Lévitique 6.9 Exode 29.38-29.42 2 Chroniques 2.4 Ezéchiel 46.14
7 et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario DominiExode 29.42 Exode 30.9 Nombres 28.31 Joël 2.14 Esaïe 57.6
8 alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam iuxta omnem ritum sacrificii matutini et libamentorum eius oblationem suavissimi odoris Domino 9 die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos inmaculatos et duas decimas similae oleo conspersae in sacrificio et libaEzéchiel 20.12 Psaumes 92.1-92.4 Esaïe 58.13 Exode 20.8-20.11 Apocalypse 1.10
10 quae rite funduntur per singula sabbata in holocausto sempiternoEzéchiel 46.4-46.5 Nombres 28.3 Nombres 29.25 Nombres 29.22 Nombres 29.38-29.39
11 in kalendis autem id est in mensuum exordiis offeretis holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos septem inmaculatosNombres 10.10 Ezéchiel 46.6 2 Chroniques 2.4 1 Samuel 20.5 1 Chroniques 23.31
12 et tres decimas similae oleo conspersae in sacrificio per singulos vitulos et duas decimas similae oleo conspersae per singulos arietesNombres 15.4-15.12 Nombres 29.10 Ezéchiel 46.5-46.7
13 et decimam decimae similae ex oleo in sacrificio per agnos singulos holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino 14 libamenta autem vini quae per singulas fundenda sunt victimas ista erunt media pars hin per vitulos singulos tertia per arietem quarta per agnum hoc erit holocaustum per omnes menses qui sibi anno vertente succedunt 15 hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suisNombres 28.3 Nombres 28.22 Nombres 15.24 2 Corinthiens 5.21 Nombres 28.10-28.11
16 mense autem primo quartadecima die mensis phase Domini eritExode 12.18 Lévitique 23.5-23.8 Exode 12.2-12.11 Deutéronome 16.1-16.8 Luc 22.7-22.8
17 et quintadecima die sollemnitas septem diebus vescentur azymisLévitique 23.6 Deutéronome 16.3-16.8 Exode 23.15 Exode 13.6 Exode 34.18
18 quarum dies prima venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in eaExode 12.16 Lévitique 23.7-23.8
19 offeretisque incensum holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos inmaculatos septemDeutéronome 15.21 Lévitique 22.20 Nombres 29.8 Nombres 28.31 1 Pierre 1.19
20 et sacrificia singulorum ex simila quae conspersa sit oleo tres decimas per singulos vitulos et duas decimas per arietem 21 et decimam decimae per agnos singulos id est per septem agnos 22 et hircum pro peccato unum ut expietur pro vobisRomains 8.3
23 praeter holocaustum matutinum quod semper offertisNombres 28.3 Nombres 28.10
24 ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis et in odorem suavissimum Domino qui surget de holocausto et de libationibus singulorum 25 dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis omne opus servile non facietis in eoLévitique 23.8 Nombres 28.18 Exode 13.6 Exode 12.16 Nombres 28.26
26 dies etiam primitivorum quando offertis novas fruges Domino expletis ebdomadibus venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in eaExode 34.22 Exode 23.16 Lévitique 23.10 Deutéronome 16.9-16.11 Lévitique 23.15-23.21
27 offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento duos arietem unum et agnos anniculos inmaculatos septemLévitique 23.18-23.19 Nombres 28.11 Nombres 28.19
28 atque in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos per arietes duas 29 per agnos decimam decimae qui simul sunt agni septem hircum quoque 30 qui mactatur pro expiatione praeter holocaustum sempiternum et liba eiusNombres 28.15 Nombres 28.22 Galates 3.13 1 Pierre 2.24 2 Corinthiens 5.21
31 inmaculata offeretis omnia cum libationibus suisNombres 28.19 Nombres 28.3 Malachie 1.13-1.14

Cette Bible est dans le domaine public.