Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Nombres 28     

Nombres 28
Vulgate


1 dixit quoque Dominus ad Mosen 2 praecipe filiis Israhel et dices ad eos oblationem meam et panes et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua Lévitique 3.11 Genèse 8.21 Malachie 1.7 Lévitique 21.8 Nombres 15.24
3 haec sunt sacrificia quae offerre debetis agnos anniculos inmaculatos duos cotidie in holocaustum sempiternum Lévitique 6.9 Daniel 12.11 1 Pierre 1.19-1.20 Exode 29.38-29.42 Daniel 8.13
4 unum offeretis mane et alterum ad vesperam Nombres 9.3 1 Rois 18.36 Psaumes 141.2 Esdras 9.4-9.5 1 Rois 18.29
5 decimam partem oephi similae quae conspersa sit oleo purissimo et habeat quartam partem hin Lévitique 2.1 Exode 16.36 Exode 29.38-29.42 Nombres 15.4-15.5
6 holocaustum iuge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini Amos 5.25 2 Chroniques 2.4 Ezéchiel 46.14 Exode 31.18 2 Chroniques 31.3
7 et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini Exode 29.42 Joël 2.14 Esaïe 57.6 Exode 29.40 Joël 1.13
8 alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam iuxta omnem ritum sacrificii matutini et libamentorum eius oblationem suavissimi odoris Domino 9 die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos inmaculatos et duas decimas similae oleo conspersae in sacrificio et liba Esaïe 58.13 Exode 20.8-20.11 Apocalypse 1.10 Ezéchiel 20.12 Psaumes 92.1-92.4
10 quae rite funduntur per singula sabbata in holocausto sempiterno Ezéchiel 46.4-46.5 Nombres 29.22 Nombres 29.38-29.39 Nombres 29.16 Nombres 29.31
11 in kalendis autem id est in mensuum exordiis offeretis holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos septem inmaculatos Nombres 10.10 Ezéchiel 46.6 1 Samuel 20.5 1 Chroniques 23.31 Osée 2.11
12 et tres decimas similae oleo conspersae in sacrificio per singulos vitulos et duas decimas similae oleo conspersae per singulos arietes Nombres 15.4-15.12 Nombres 29.10 Ezéchiel 46.5-46.7
13 et decimam decimae similae ex oleo in sacrificio per agnos singulos holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino 14 libamenta autem vini quae per singulas fundenda sunt victimas ista erunt media pars hin per vitulos singulos tertia per arietem quarta per agnum hoc erit holocaustum per omnes menses qui sibi anno vertente succedunt 15 hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis Nombres 28.3 Nombres 28.22 Nombres 15.24 Nombres 28.10-28.11 Lévitique 4.23
16 mense autem primo quartadecima die mensis phase Domini erit Exode 12.18 Lévitique 23.5-23.8 Exode 12.2-12.11 Deutéronome 16.1-16.8 Nombres 9.3-9.5
17 et quintadecima die sollemnitas septem diebus vescentur azymis Lévitique 23.6 Exode 13.6 Exode 34.18 Exode 12.15-12.17 Deutéronome 16.3-16.8
18 quarum dies prima venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea Exode 12.16 Lévitique 23.7-23.8
19 offeretisque incensum holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem Deutéronome 15.21 Lévitique 22.20 Nombres 29.8 Nombres 28.31 Ezéchiel 45.21-45.25
20 et sacrificia singulorum ex simila quae conspersa sit oleo tres decimas per singulos vitulos et duas decimas per arietem 21 et decimam decimae per agnos singulos id est per septem agnos 22 et hircum pro peccato unum ut expietur pro vobis Romains 8.3
23 praeter holocaustum matutinum quod semper offertis Nombres 28.3 Nombres 28.10
24 ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis et in odorem suavissimum Domino qui surget de holocausto et de libationibus singulorum 25 dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis omne opus servile non facietis in eo Lévitique 23.8 Nombres 28.18 Exode 13.6 Exode 12.16 Nombres 29.35
26 dies etiam primitivorum quando offertis novas fruges Domino expletis ebdomadibus venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea Exode 34.22 Exode 23.16 Lévitique 23.10 Lévitique 23.15-23.21 Deutéronome 16.9-16.11
27 offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento duos arietem unum et agnos anniculos inmaculatos septem Lévitique 23.18-23.19 Nombres 28.11 Nombres 28.19
28 atque in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos per arietes duas 29 per agnos decimam decimae qui simul sunt agni septem hircum quoque 30 qui mactatur pro expiatione praeter holocaustum sempiternum et liba eius Nombres 28.15 Nombres 28.22 2 Corinthiens 5.21 1 Pierre 3.18 Nombres 15.24
31 inmaculata offeretis omnia cum libationibus suis Nombres 28.19 Nombres 28.3 Malachie 1.13-1.14

Cette Bible est dans le domaine public.