Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Nombres 21.7     

Nombres 21.7
Vulgate


1 quod cum audisset Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem venisse scilicet Israhel per exploratorum viam pugnavit contra illum et victor existens duxit ex eo praedamJuges 1.16 Nombres 33.40 Josué 12.14 Josué 11.19-11.20 Psaumes 44.3-44.4
2 at Israhel voto se Domino obligans ait si tradideris populum istum in manu mea delebo urbes eiusJuges 11.30 Genèse 28.20 2 Samuel 15.7-15.8 Psaumes 116.18 Psaumes 132.2
3 exaudivitque Dominus preces Israhel et tradidit Chananeum quem ille interfecit subversis urbibus eius et vocavit nomen loci illius Horma id est anathemaNombres 14.45 Deutéronome 1.44 Psaumes 102.17 1 Samuel 30.30 Psaumes 10.17
4 profecti sunt autem et de monte Or per viam quae ducit ad mare Rubrum ut circumirent terram Edom et taedere coepit populum itineris ac laborisJuges 11.18 Exode 6.9 Nombres 33.41 Nombres 20.27 1 Thessaloniciens 3.3-3.4
5 locutusque contra Deum et Mosen ait cur eduxisti nos de Aegypto ut moreremur in solitudine deest panis non sunt aquae anima nostra iam nausiat super cibo isto levissimoPsaumes 78.19 Nombres 16.13-16.14 Exode 16.7-16.8 Nombres 11.1-11.9 Exode 17.2-17.3
6 quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes ad quorum plagas et mortes plurimorum1 Corinthiens 10.9 Jérémie 8.17 Deutéronome 8.15 Esaïe 14.29 Esaïe 30.6
7 venerunt ad Mosen atque dixerunt peccavimus quia locuti sumus contra Dominum et te ora ut tollat a nobis serpentes oravit Moses pro populoPsaumes 78.34 Nombres 11.2 Exode 8.8 Actes 8.24 Exode 8.28
8 et locutus est Dominus ad eum fac serpentem et pone eum pro signo qui percussus aspexerit eum vivetJean 3.14 Psaumes 106.43-106.45 Psaumes 145.8
9 fecit ergo Moses serpentem aeneum et posuit pro signo quem cum percussi aspicerent sanabantur2 Rois 18.4 Jean 3.14-3.15 Zacharie 12.10 Jean 1.29 2 Corinthiens 5.21
10 profectique filii Israhel castrametati sunt in ObothNombres 33.43-33.45
11 unde egressi fixere tentoria in Hieabarim in solitudine quae respicit Moab contra orientalem plagam 12 et inde moventes venerunt ad torrentem ZaredDeutéronome 2.13-2.14
13 quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon quae est in deserto et prominet in finibus Amorrei siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et AmorreosNombres 22.36 Juges 11.18 Nombres 21.14 Deutéronome 2.24 Esaïe 16.2
14 unde dicitur in libro bellorum Domini sicut fecit in mari Rubro sic faciet in torrentibus Arnon2 Samuel 1.18 Josué 10.13
15 scopuli torrentium inclinati sunt ut requiescerent in Ar et recumberent in finibus MoabitarumDeutéronome 2.18 Deutéronome 2.9 Nombres 21.28 Deutéronome 2.29 Esaïe 15.1
16 ex eo loco apparuit puteus super quo locutus est Dominus ad Mosen congrega populum et dabo ei aquamNombres 20.8 Esaïe 12.3 Juges 9.21 Exode 17.6 Apocalypse 22.17
17 tunc cecinit Israhel carmen istud ascendat puteus concinebantPsaumes 105.2 Juges 5.1 Esaïe 12.5 Exode 15.1-15.2 Psaumes 106.12
18 puteus quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis et in baculis suis de solitudine MatthanaNéhémie 3.1 Deutéronome 33.4 Nombres 33.45-33.47 Deutéronome 5.31 Esaïe 33.22
19 de Matthana Nahalihel de Nahalihel in Bamoth 20 de Bamoth vallis est in regione Moab in vertice Phasga et quod respicit contra desertumNombres 23.28 Nombres 22.1 Nombres 23.14 Deutéronome 1.5 Nombres 33.49-33.50
21 misit autem Israhel nuntios ad Seon regem Amorreorum dicensDeutéronome 2.26-2.28 Juges 11.19-11.21 Nombres 20.14-20.19
22 obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam non declinabimus in agros et vineas non bibemus aquas ex puteis via regia gradiemur donec transeamus terminos tuosNombres 20.17
23 qui concedere noluit ut transiret Israhel per fines suos quin potius exercitu congregato egressus est obviam in desertum et venit in Iasa pugnavitque contra eumJuges 11.20 Deutéronome 29.7-29.8 Deutéronome 2.30-2.32 Nombres 20.21 Esaïe 15.4
24 a quo percussus est in ore gladii et possessa est terra eius ab Arnon usque Iebboc et filios Ammon quia forti praesidio tenebantur termini AmmanitarumAmos 2.9 Genèse 32.22 Josué 24.8 Néhémie 9.22 Psaumes 136.19
25 tulit ergo Israhel omnes civitates eius et habitavit in urbibus Amorrei in Esebon scilicet et viculis eiusJérémie 48.2 Ezéchiel 16.49 Ezéchiel 16.46 Jérémie 48.45 Ezéchiel 16.53
26 urbs Esebon fuit regis Seon Amorrei qui pugnavit contra regem Moab et tulit omnem terram quae dicionis illius fuerat usque Arnon 27 idcirco dicitur in proverbio venite in Esebon aedificetur et construatur civitas SeonEsaïe 14.4 Nombres 21.14 Habakuk 2.6
28 ignis egressus est de Esebon flamma de oppido Seon et devoravit Ar Moabitarum et habitatores excelsorum ArnonNombres 21.15 Jérémie 48.45-48.46 Nombres 22.41 Amos 2.5 Deutéronome 2.9
29 vae tibi Moab peristi popule Chamos dedit filios eius in fugam et filias in captivitatem regi Amorreorum Seon2 Rois 23.13 Jérémie 48.46 Juges 11.24 1 Rois 11.33 Jérémie 48.7
30 iugum ipsorum disperiit ab Esebon usque Dibon lassi pervenerunt in Nophe et usque MedabaJérémie 48.18 Esaïe 15.2 Jérémie 48.22 Josué 13.17 Nombres 32.34
31 habitavit itaque Israhel in terra AmorreiNombres 32.33-32.42 Deutéronome 3.16-3.17 Josué 12.1-12.6 Josué 13.8-13.12
32 misitque Moses qui explorarent Iazer cuius ceperunt viculos et possederunt habitatoresJérémie 48.32 Nombres 32.1 Nombres 32.35 Esaïe 16.8-16.9 Nombres 32.3
33 verteruntque se et ascenderunt per viam Basan et occurrit eis Og rex Basan cum omni populo suo pugnaturus in EdraiJosué 13.12 Deutéronome 29.7 Deutéronome 1.4 Deutéronome 3.1-3.6 Esaïe 33.9
34 dixitque Dominus ad Mosen ne timeas eum quia in manu tua tradidi illum et omnem populum ac terram eius faciesque illi sicut fecisti Seon regi Amorreorum habitatori EsebonDeutéronome 20.3 2 Rois 3.18 Nombres 14.9 Nombres 21.24-21.25 2 Samuel 5.19
35 percusserunt igitur et hunc cum filiis suis universumque populum eius usque ad internicionem et possederunt terram illiusJosué 12.4-12.6 Psaumes 136.17-136.21 Deutéronome 29.7-29.8 Josué 13.12 Romains 8.37

Cette Bible est dans le domaine public.