Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Nombres 21.10     

Nombres 21.10
Vulgate


1 quod cum audisset Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem venisse scilicet Israhel per exploratorum viam pugnavit contra illum et victor existens duxit ex eo praedamNombres 33.40 Juges 1.16 Josué 12.14 Josué 7.5 Nombres 13.21-13.22
2 at Israhel voto se Domino obligans ait si tradideris populum istum in manu mea delebo urbes eiusJuges 11.30 Genèse 28.20 Lévitique 27.28-27.29 Deutéronome 13.15 1 Corinthiens 16.22
3 exaudivitque Dominus preces Israhel et tradidit Chananeum quem ille interfecit subversis urbibus eius et vocavit nomen loci illius Horma id est anathemaNombres 14.45 Deutéronome 1.44 Psaumes 10.17 Psaumes 91.15 Psaumes 102.17
4 profecti sunt autem et de monte Or per viam quae ducit ad mare Rubrum ut circumirent terram Edom et taedere coepit populum itineris ac laborisExode 6.9 Juges 11.18 Nombres 33.41 Deutéronome 1.40 Nombres 32.7
5 locutusque contra Deum et Mosen ait cur eduxisti nos de Aegypto ut moreremur in solitudine deest panis non sunt aquae anima nostra iam nausiat super cibo isto levissimoPsaumes 78.19 Psaumes 68.6 Nombres 14.1-14.4 Exode 16.2-16.3 Exode 14.11
6 quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes ad quorum plagas et mortes plurimorum1 Corinthiens 10.9 Jérémie 8.17 Deutéronome 8.15 Esaïe 14.29 Esaïe 30.6
7 venerunt ad Mosen atque dixerunt peccavimus quia locuti sumus contra Dominum et te ora ut tollat a nobis serpentes oravit Moses pro populoExode 8.8 Actes 8.24 Psaumes 78.34 Nombres 11.2 1 Rois 13.6
8 et locutus est Dominus ad eum fac serpentem et pone eum pro signo qui percussus aspexerit eum vivetJean 3.14 Psaumes 106.43-106.45 Psaumes 145.8
9 fecit ergo Moses serpentem aeneum et posuit pro signo quem cum percussi aspicerent sanabanturJean 3.14-3.15 2 Rois 18.4 Zacharie 12.10 Romains 5.20-5.21 Romains 8.3
10 profectique filii Israhel castrametati sunt in ObothNombres 33.43-33.45
11 unde egressi fixere tentoria in Hieabarim in solitudine quae respicit Moab contra orientalem plagam 12 et inde moventes venerunt ad torrentem ZaredDeutéronome 2.13-2.14
13 quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon quae est in deserto et prominet in finibus Amorrei siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et AmorreosJuges 11.18 Nombres 22.36 Deutéronome 2.24 Esaïe 16.2 Jérémie 48.20
14 unde dicitur in libro bellorum Domini sicut fecit in mari Rubro sic faciet in torrentibus Arnon2 Samuel 1.18 Josué 10.13
15 scopuli torrentium inclinati sunt ut requiescerent in Ar et recumberent in finibus MoabitarumDeutéronome 2.9 Nombres 21.28 Deutéronome 2.18 Deutéronome 2.29 Esaïe 15.1
16 ex eo loco apparuit puteus super quo locutus est Dominus ad Mosen congrega populum et dabo ei aquamJuges 9.21 Exode 17.6 Nombres 20.8 Esaïe 12.3 Esaïe 41.17-41.18
17 tunc cecinit Israhel carmen istud ascendat puteus concinebantPsaumes 105.2 Exode 15.1-15.2 Psaumes 106.12 Esaïe 12.1-12.2 Jacques 5.13
18 puteus quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis et in baculis suis de solitudine MatthanaEsaïe 33.22 Néhémie 3.5 1 Timothée 6.17-6.18 2 Chroniques 17.7-17.9 Jacques 4.12
19 de Matthana Nahalihel de Nahalihel in Bamoth 20 de Bamoth vallis est in regione Moab in vertice Phasga et quod respicit contra desertumNombres 23.28 Nombres 26.63 Deutéronome 3.27 Deutéronome 4.49 Deutéronome 34.1
21 misit autem Israhel nuntios ad Seon regem Amorreorum dicensDeutéronome 2.26-2.28 Juges 11.19-11.21 Nombres 20.14-20.19
22 obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam non declinabimus in agros et vineas non bibemus aquas ex puteis via regia gradiemur donec transeamus terminos tuosNombres 20.17
23 qui concedere noluit ut transiret Israhel per fines suos quin potius exercitu congregato egressus est obviam in desertum et venit in Iasa pugnavitque contra eumJuges 11.20 Nombres 20.21 Esaïe 15.4 Jérémie 48.34 Deutéronome 29.7-29.8
24 a quo percussus est in ore gladii et possessa est terra eius ab Arnon usque Iebboc et filios Ammon quia forti praesidio tenebantur termini AmmanitarumAmos 2.9 Josué 24.8 Néhémie 9.22 Psaumes 136.19 Genèse 32.22
25 tulit ergo Israhel omnes civitates eius et habitavit in urbibus Amorrei in Esebon scilicet et viculis eiusEzéchiel 16.53 Esaïe 16.8-16.9 Deutéronome 2.12 Amos 2.10 Nombres 32.33-32.42
26 urbs Esebon fuit regis Seon Amorrei qui pugnavit contra regem Moab et tulit omnem terram quae dicionis illius fuerat usque Arnon 27 idcirco dicitur in proverbio venite in Esebon aedificetur et construatur civitas SeonEsaïe 14.4 Nombres 21.14 Habakuk 2.6
28 ignis egressus est de Esebon flamma de oppido Seon et devoravit Ar Moabitarum et habitatores excelsorum ArnonNombres 21.15 Jérémie 48.45-48.46 Amos 1.4 Amos 1.12 Esaïe 10.16
29 vae tibi Moab peristi popule Chamos dedit filios eius in fugam et filias in captivitatem regi Amorreorum SeonJérémie 48.46 Juges 11.24 2 Rois 23.13 Jérémie 48.7 1 Rois 11.7
30 iugum ipsorum disperiit ab Esebon usque Dibon lassi pervenerunt in Nophe et usque MedabaJérémie 48.18 Esaïe 15.2 Jérémie 48.22 Nombres 32.3 Josué 13.17
31 habitavit itaque Israhel in terra AmorreiNombres 32.33-32.42 Deutéronome 3.16-3.17 Josué 12.1-12.6 Josué 13.8-13.12
32 misitque Moses qui explorarent Iazer cuius ceperunt viculos et possederunt habitatoresNombres 32.1 Jérémie 48.32 Nombres 32.35 Esaïe 16.8-16.9 Nombres 32.3
33 verteruntque se et ascenderunt per viam Basan et occurrit eis Og rex Basan cum omni populo suo pugnaturus in EdraiJosué 13.12 Deutéronome 1.4 Deutéronome 29.7 Deutéronome 3.1-3.6 Ezéchiel 39.18
34 dixitque Dominus ad Mosen ne timeas eum quia in manu tua tradidi illum et omnem populum ac terram eius faciesque illi sicut fecisti Seon regi Amorreorum habitatori Esebon2 Samuel 5.19 Josué 10.25 Psaumes 135.10-135.11 1 Samuel 23.4 1 Rois 20.28
35 percusserunt igitur et hunc cum filiis suis universumque populum eius usque ad internicionem et possederunt terram illiusJosué 13.12 Romains 8.37 Deutéronome 3.3-3.17 Psaumes 135.10-135.12 Josué 12.4-12.6

Cette Bible est dans le domaine public.