Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Habakuk 2     

Habakuk 2
Vulgate


1 super custodiam meam stabo et figam gradum super munitionem et contemplabor ut videam quid dicatur mihi et quid respondeam ad arguentem me Psaumes 85.8 Esaïe 21.8 Galates 1.16 2 Rois 17.9 Job 31.37
2 et respondit mihi Dominus et dixit scribe visum et explana eum super tabulas ut percurrat qui legerit eum Esaïe 30.8 Jérémie 36.2-36.4 Deutéronome 31.19 Apocalypse 14.13 Apocalypse 21.5-21.8
3 quia adhuc visus procul et apparebit in finem et non mentietur si moram fecerit expecta illum quia veniens veniet et non tardabit Psaumes 27.14 Daniel 10.14 Ezéchiel 12.25 2 Thessaloniciens 2.6-2.8 Esaïe 30.18
4 ecce qui incredulus est non erit recta anima eius in semet ipso iustus autem in fide sua vivet Romains 1.17 Hébreux 10.38 Galates 3.11-3.12 Jean 3.36 2 Thessaloniciens 2.4
5 et quomodo vinum potantem decipit sic erit vir superbus et non decorabitur qui dilatavit quasi infernus animam suam et ipse quasi mors et non adimpletur et congregabit ad se omnes gentes et coacervabit ad se omnes populos Proverbes 27.20 Proverbes 20.1 Ecclésiaste 5.10 Proverbes 31.4-31.5 Esaïe 5.11-5.12
6 numquid non omnes isti super eum parabolam sument et loquellam enigmatum eius et dicetur vae ei qui multiplicat non sua usquequo et adgravat contra se densum lutum Michée 2.4 Nombres 23.7 Jérémie 50.13 Job 20.15-20.29 Job 22.6-22.10
7 numquid non repente consurgent qui mordeant te et suscitabuntur lacerantes te et eris in rapinam eis Proverbes 29.1 1 Thessaloniciens 5.3 Jérémie 8.17 Jérémie 51.27-51.28 Esaïe 21.2-21.9
8 quia tu spoliasti gentes multas spoliabunt te omnes qui reliqui fuerint de populis propter sanguinem hominis et iniquitatem terrae civitatis et omnium habitantium in ea Esaïe 33.1 Habakuk 2.17 Jérémie 27.7 Zacharie 2.8-2.9 Jérémie 50.10-50.11
9 vae qui congregat avaritiam malam domui suae ut sit in excelso nidus eius et liberari se putat de manu mali Jérémie 49.16 Abdias 1.4 2 Rois 5.20-5.27 Esaïe 47.7-47.9 Psaumes 10.3-10.6
10 cogitasti confusionem domui tuae concidisti populos multos et peccavit anima tua Nahum 1.14 2 Rois 9.26 Nombres 16.38 1 Rois 2.23 Jérémie 26.19
11 quia lapis de pariete clamabit et lignum quod inter iuncturas aedificiorum est respondebit Luc 19.40 Josué 24.27 Genèse 4.10 Apocalypse 6.10 Jacques 5.3-5.4
12 vae qui aedificat civitatem in sanguinibus et praeparat urbem in iniquitate Michée 3.10 Nahum 3.1 Ezéchiel 24.9 Josué 6.26 Apocalypse 17.6
13 numquid non haec a Domino sunt exercituum laborabunt enim populi in multo igni et gentes in vacuum et deficient Jérémie 51.58 Esaïe 50.11 Esaïe 55.2 Genèse 11.6-11.9 Job 5.13-5.14
14 quia replebitur terra ut cognoscat gloriam Domini quasi aquae operientes mare Esaïe 11.9 Psaumes 22.27 Psaumes 72.19 Esaïe 6.3 Psaumes 86.9
15 vae qui potum dat amico suo mittens fel suum et inebrians ut aspiciat nuditatem eius Jérémie 51.7 Genèse 9.22 Genèse 19.32-19.35 2 Samuel 13.26-13.28 Apocalypse 18.3
16 repletus est ignominia pro gloria bibe tu quoque et consopire circumdabit te calix dexterae Domini et vomitus ignominiae super gloriam tuam Esaïe 47.3 Esaïe 51.21-51.23 Esaïe 49.26 Philippiens 3.19 Esaïe 20.4
17 quia iniquitas Libani operiet te et vastitas animalium deterrebit eos de sanguinibus hominis et iniquitate terrae et civitatis et omnium habitantium in ea Habakuk 2.8 Psaumes 55.23 Zacharie 11.1 Apocalypse 18.20-18.24 Jérémie 50.28
18 quid prodest sculptile quia sculpsit illud fictor suus conflatile et imaginem falsam quia speravit in figmento fictor eius ut faceret simulacra muta Zacharie 10.2 Jérémie 10.8 Esaïe 42.17 Esaïe 44.9-44.10 Jérémie 2.27-2.28
19 vae qui dicit ligno expergiscere surge lapidi tacenti numquid ipse docere poterit ecce iste coopertus est auro et argento et omnis spiritus non est in visceribus eius Psaumes 135.17 Jérémie 10.4 Jérémie 10.9 1 Rois 18.26-18.29 Psaumes 97.7
20 Dominus autem in templo sancto suo sileat a facie eius omnis terra Zacharie 2.13 Sophonie 1.7 Psaumes 11.4 Psaumes 46.10 Jonas 2.7

Cette Bible est dans le domaine public.