Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Nahum 1     

Nahum 1
Vulgate


1 onus Nineve liber visionis Naum Helcesei Sophonie 2.13 Genèse 10.11 Zacharie 9.1 Jonas 1.2 Esaïe 13.1
2 Deus aemulator et ulciscens Dominus ulciscens Dominus et habens furorem ulciscens Dominus in hostes suos et irascens ipse inimicis suis Exode 20.5 Psaumes 94.1 Zacharie 8.2 Esaïe 42.13 Josué 24.19
3 Dominus patiens et magnus fortitudine et mundans non faciet innocentem Dominus in tempestate et turbine viae eius et nebulae pulvis pedum eius Psaumes 147.5 Psaumes 104.3 Néhémie 9.17 Exode 34.6-34.7 Jacques 1.19
4 increpans mare et exsiccans illud et omnia flumina ad desertum deducens infirmatus est Basan et Carmelus et flos Libani elanguit Esaïe 33.9 Psaumes 106.9 Matthieu 8.26 Amos 5.8 Psaumes 114.5
5 montes commoti sunt ab eo et colles adsolati sunt et contremuit terra a facie eius et orbis et omnes habitantes in eo Michée 1.4 2 Samuel 22.8 Jérémie 4.24 Psaumes 97.4-97.5 Esaïe 64.1-64.2
6 ante faciem indignationis eius quis stabit et quis resistet in ira furoris eius indignatio eius effusa est ut ignis et petrae dissolutae sunt ab eo Malachie 3.2 Jérémie 10.10 Nahum 1.2 Deutéronome 32.22-32.23 Psaumes 2.12
7 bonus Dominus et confortans in die tribulationis et sciens sperantes in se Jérémie 33.11 2 Timothée 2.19 Jean 10.27 Psaumes 1.6 Jean 10.14
8 et in diluvio praetereunte consummationem faciet loci eius et inimicos eius persequentur tenebrae Esaïe 8.22 Amos 8.8 Esaïe 28.17 Daniel 9.26 Job 30.15
9 quid cogitatis contra Dominum consummationem ipse faciet non consurget duplex tribulatio Psaumes 33.10 Nahum 1.11 Ezéchiel 38.10-38.11 Esaïe 8.9-8.10 Psaumes 21.11
10 quia sicut spinae se invicem conplectuntur sic convivium eorum pariter potantium consumentur quasi stipula ariditate plena Malachie 4.1 Michée 7.4 Nahum 3.11 2 Samuel 13.28 Jérémie 51.57
11 ex te exivit cogitans contra Dominum malitiam mente pertractans praevaricationem Nahum 1.9 2 Rois 19.22-19.25 1 Samuel 2.12 2 Samuel 20.1 Esaïe 10.7-10.15
12 haec dicit Dominus si perfecti fuerint et ita plures sic quoque adtondentur et pertransibit adflixi te et non adfligam te ultra Nahum 1.15 Esaïe 60.18-60.20 Esaïe 10.32-10.34 Esaïe 30.19 Lamentations 3.31-3.32
13 et nunc conteram virgam eius de dorso tuo et vincula tua disrumpam Esaïe 9.4 Esaïe 10.27 Psaumes 107.14 Jérémie 5.5 Jérémie 2.20
14 et praecipiet super te Dominus non seminabitur ex nomine tuo amplius de domo Dei tui interficiam sculptile et conflatile ponam sepulchrum tuum quia inhonoratus es Psaumes 109.13 2 Rois 19.37 Ezéchiel 32.22-32.23 Esaïe 46.1-46.2 Lévitique 26.30

Cette Bible est dans le domaine public.