Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Ezéchiel 10.3     

Ezéchiel 10.3
Vulgate


1 et vidi et ecce in firmamento quod erat super caput cherubin quasi lapis sapphyrus quasi species similitudinis solii apparuit super eaExode 24.10 Apocalypse 4.2-4.3 Jérémie 13.6 Psaumes 18.10 Psaumes 68.17-68.18
2 et dixit ad virum qui indutus erat lineis et ait ingredere in medio rotarum quae sunt subtus cherub et imple manum tuam prunis ignis quae sunt inter cherubin et effunde super civitatem ingressusque est in conspectu meoApocalypse 8.5 Ezéchiel 1.13 Esaïe 6.6-6.7 Exode 9.8-9.10 Psaumes 140.10
3 cherubin autem stabant a dextris domus cum ingrederetur vir et nubes implevit atrium interiusEzéchiel 8.16 Ezéchiel 9.3 Ezéchiel 43.4
4 et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus et repleta est domus nube et atrium repletum est splendore gloriae DominiEzéchiel 1.28 Ezéchiel 9.3 2 Chroniques 5.13-5.14 Exode 40.35 Ezéchiel 11.22-11.23
5 et sonitus alarum cherubin audiebatur usque ad atrium exterius quasi vox Dei omnipotentis loquentisEzéchiel 1.24 Job 40.9 Psaumes 29.3-29.9 2 Chroniques 4.9 Exode 20.18-20.19
6 cumque praecepisset viro qui indutus erat lineis dicens sume ignem de medio rotarum quae sunt inter cherubin ingressus ille stetit iuxta rotamEzéchiel 10.2 Psaumes 99.1 Psaumes 80.1
7 et extendit cherub manum de medio cherubin ad ignem qui erat inter cherubin et sumpsit et dedit in manus eius qui indutus erat lineis qui accipiens egressus estEzéchiel 10.6 Matthieu 13.41-13.42 Matthieu 24.34-24.35 Matthieu 13.49-13.50 Ezéchiel 1.13
8 et apparuit in cherubin similitudo manus hominis subtus pinnas eorumEzéchiel 1.8 Ezéchiel 10.21 Esaïe 6.6
9 et vidi et ecce quattuor rotae iuxta cherubin rota una iuxta cherub unum et rota alia iuxta cherub unum species autem erat rotarum quasi visio lapidis chrysolitiApocalypse 21.20 Daniel 10.6 Ezéchiel 1.15-1.17
10 et aspectus earum similitudo una quattuor quasi sit rota in medio rotaeEzéchiel 1.16 Psaumes 36.6 Psaumes 97.2 Romains 11.33 Psaumes 104.24
11 cumque ambularent in quattuor partes gradiebantur non revertebantur ambulantes sed ad locum ad quem ire declinabat quae prima erat sequebantur et ceterae nec convertebanturEzéchiel 1.17 Ezéchiel 10.22 Matthieu 8.8-8.10 Ezéchiel 1.20
12 et omne corpus earum et colla et manus et pinnae et circuli plena erant oculis in circuitu quattuor rotarumEzéchiel 1.18 Apocalypse 4.6 Apocalypse 4.8
13 et rotas istas vocavit volubiles audiente me 14 quattuor autem facies habebat unum facies una facies cherub et facies secunda facies hominis et in tertio facies leonis et in quarto facies aquilaeApocalypse 4.7 1 Rois 7.36 Ezéchiel 10.21 1 Rois 7.29 Ezéchiel 1.6-1.10
15 et elevata sunt cherubin ipsum est animal quod videram iuxta flumen ChobarEzéchiel 1.5 Ezéchiel 8.6 Ezéchiel 43.3 Ezéchiel 1.13-1.14 Ezéchiel 1.3
16 cumque ambularent cherubin ibant pariter et rotae iuxta ea et cum levarent cherubin alas suas ut exaltarentur de terra non residebant rotae sed et ipsae iuxta erantEzéchiel 1.19-1.21
17 stantibus illis stabant et cum elevatis elevabantur spiritus enim vitae erat in eisEzéchiel 1.20-1.21 Apocalypse 11.11 Ezéchiel 1.12 Romains 8.2 Genèse 2.7
18 et egressa est gloria Domini a limine templi et stetit super cherubinPsaumes 18.10 Ezéchiel 10.3-10.4 Jérémie 6.8 Genèse 3.24 Psaumes 78.60-78.61
19 et elevantia cherubin alas suas exaltata sunt a terra coram me et illis egredientibus rotae quoque subsecutae sunt et stetit in introitu portae domus Domini orientalis et gloria Dei Israhel erat super eaEzéchiel 1.17-1.21 Ezéchiel 43.4 Ezéchiel 11.22-11.23 Ezéchiel 1.26-1.28 Ezéchiel 10.1
20 ipsum est animal quod vidi subter Deum Israhel iuxta fluvium Chobar et intellexi quia cherubin essentEzéchiel 1.1 Ezéchiel 10.15 1 Rois 7.36 1 Rois 6.29-6.35 Ezéchiel 1.22-1.28
21 quattuor per quattuor vultus uni et quattuor alae uni et similitudo manus hominis sub alis eorumEzéchiel 41.18-41.19 Ezéchiel 10.14 Ezéchiel 1.6 Ezéchiel 1.8-1.10 Apocalypse 4.7
22 et similitudo vultuum eorum ipsi vultus quos videram iuxta fluvium Chobar et intuitus eorum et impetus singulorum ante faciem suam ingrediEzéchiel 1.10 Ezéchiel 10.11 Ezéchiel 1.12 Osée 14.9

Cette Bible est dans le domaine public.