Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Lamentations 4     

Lamentations 4
Vulgate


1 ALEPH quomodo obscuratum est aurum mutatus est color optimus dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum Ezéchiel 7.19-7.22 Esaïe 1.21 Lamentations 2.19 Matthieu 24.2 2 Rois 25.9-25.10
2 BETH filii Sion incliti et amicti auro primo quomodo reputati sunt in vasa testea opus manuum figuli Jérémie 19.11 Esaïe 30.14 Jérémie 22.28 2 Timothée 2.20 Zacharie 9.13
3 GIMEL sed et lamiae nudaverunt mammam lactaverunt catulos suos filia populi mei crudelis quasi strutio in deserto Ezéchiel 5.10 Esaïe 49.15 2 Rois 6.26-6.29 Job 39.13-39.16 Lamentations 4.10
4 DELETH adhesit lingua lactantis ad palatum eius in siti parvuli petierunt panem et non erat qui frangeret eis Psaumes 22.15 Lamentations 2.11-2.12 Psaumes 137.6 Deutéronome 32.24 Lamentations 1.11
5 HE qui vescebantur voluptuose interierunt in viis qui nutriebantur in croceis amplexati sunt stercora Amos 6.3-6.7 Luc 7.25 2 Samuel 1.24 Luc 15.16 Luc 16.19
6 VAV et maior effecta est iniquitas filiae populi mei peccato Sodomorum quae subversa est in momento et non ceperunt in ea manus Genèse 19.25 Luc 10.12 Matthieu 24.21 Lamentations 4.9 Matthieu 11.23-11.24
7 ZAI candidiores nazarei eius nive nitidiores lacte rubicundiores ebore antiquo sapphyro pulchriores Psaumes 51.7 Cantique 5.10 Psaumes 144.12 Daniel 1.15 Juges 16.17
8 HETH denigrata est super carbones facies eorum et non sunt cogniti in plateis adhesit cutis eorum ossibus aruit et facta est quasi lignum Psaumes 102.3-102.5 Job 30.30 Lamentations 5.10 Job 19.20 Psaumes 119.83
9 TETH melius fuit occisis gladio quam interfectis fame quoniam isti extabuerunt consumpti ab sterilitate terrae Lévitique 26.39 Ezéchiel 24.23 Jérémie 16.4 Ezéchiel 33.10
10 IOTH manus mulierum misericordium coxerunt filios suos facti sunt cibus earum in contritione filiae populi mei Lamentations 2.20 Jérémie 19.9 Esaïe 49.15 Lévitique 26.29 Ezéchiel 5.10
11 CAPH conplevit Dominus furorem suum effudit iram indignationis suae et succendit ignem in Sion et devoravit fundamenta eius Jérémie 7.20 Ezéchiel 22.31 Lamentations 2.17 Jérémie 17.27 Jérémie 24.8-24.10
12 LAMED non crediderunt reges terrae et universi habitatores orbis quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Hierusalem Deutéronome 29.24-29.28 1 Rois 9.8-9.9 Psaumes 48.4-48.6 Jérémie 21.13
13 MEM propter peccata prophetarum eius iniquitates sacerdotum eius qui effuderunt in medio eius sanguinem iustorum Jérémie 5.31 Jérémie 6.13 Jérémie 26.8-26.9 Lamentations 2.14 Ezéchiel 22.26-22.28
14 NUN erraverunt caeci in plateis polluti sunt sanguine cumque non possent tenuerunt lacinias suas Jérémie 2.34 Deutéronome 28.28-28.29 Esaïe 56.10 Esaïe 1.15 Nombres 19.16
15 SAMECH recedite polluti clamaverunt eis recedite abite nolite tangere iurgati quippe sunt et commoti dixerunt inter gentes non addet ultra ut habitet in eis Lévitique 13.45-13.46
16 FE facies Domini divisit eos non addet ut respiciat eos facies sacerdotum non erubuerunt neque senum miserti sunt Lamentations 5.12 Esaïe 9.14-9.16 Deutéronome 28.64-28.65 Jérémie 24.9 2 Chroniques 36.17
17 AIN cum adhuc subsisteremus defecerunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum cum respiceremus adtenti ad gentem quae salvare non poterat Ezéchiel 29.16 Ezéchiel 29.6-29.7 Esaïe 20.5 2 Rois 24.7 Esaïe 31.1-31.3
18 SADE lubricaverunt vestigia nostra in itinere platearum nostrarum adpropinquavit finis noster conpleti sunt dies nostri quia venit finis noster Amos 8.2 Ezéchiel 7.2-7.12 Jérémie 16.16 Lamentations 3.52 2 Rois 25.4-25.5
19 COPH velociores fuerunt persecutores nostri aquilis caeli super montes persecuti sunt nos in deserto insidiati sunt nobis Jérémie 4.13 Esaïe 5.26-5.28 Habakuk 1.8 Esaïe 30.16-30.17 Deutéronome 28.49
20 RES spiritus oris nostri christus dominus captus est in peccatis nostris cui diximus in umbra tua vivemus in gentibus 2 Samuel 19.21 Jérémie 39.5 Genèse 2.7 Ezéchiel 12.13 2 Samuel 1.14
21 SEN gaude et laetare filia Edom quae habitas in terra Hus ad te quoque perveniet calix inebriaberis atque nudaberis Psaumes 137.7 Job 1.1 Amos 1.11 Malachie 1.2-1.4 Abdias 1.10-1.16
22 THAU conpleta est iniquitas tua filia Sion non addet ultra ut transmigret te visitavit iniquitatem tuam filia Edom discoperuit peccata tua Esaïe 40.2 Psaumes 137.7 Ezéchiel 37.28 Jérémie 50.20 Jérémie 32.40

Cette Bible est dans le domaine public.