Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Esaïe 24.17     

Esaïe 24.17
Vulgate


1 ecce Dominus dissipabit terram et nudabit eam et adfliget faciem eius et disperget habitatores eiusEsaïe 42.15 Nahum 2.10 Esaïe 5.6 Ezéchiel 24.11 Esaïe 7.17-7.25
2 et erit sicut populus sic sacerdos et sicut servus sic dominus eius sicut ancilla sic domina eius sicut emens sic ille qui vendit sicut fenerator sic is qui mutuum accipit sicut qui repetit sic qui debetOsée 4.9 Ezéchiel 7.12-7.13 Lamentations 5.12-5.14 Jérémie 52.24-52.30 Esaïe 2.9
3 dissipatione dissipabitur terra et direptione praedabitur Dominus enim locutus est verbum hocEsaïe 24.1 Esaïe 6.11 Deutéronome 29.28 Esaïe 21.17 Lévitique 26.30-26.35
4 luxit et defluxit terra et infirmata est defluxit orbis infirmata est altitudo populi terraeOsée 4.3 Esaïe 33.9 Esaïe 3.26 Esaïe 28.1 Jérémie 4.28
5 et terra interfecta est ab habitatoribus suis quia transgressi sunt leges mutaverunt ius dissipaverunt foedus sempiternumNombres 35.33-35.34 Daniel 7.25 Romains 8.20-8.21 2 Chroniques 33.9 Ezéchiel 22.24-22.31
6 propter hoc maledictio vorabit terram et peccabunt habitatores eius ideoque insanient cultores eius et relinquentur homines pauciZacharie 5.3-5.4 Malachie 4.1 Matthieu 7.14 Deutéronome 29.22-29.28 Deutéronome 28.62
7 luxit vindemia infirmata est vitis ingemuerunt omnes qui laetabantur cordeEsaïe 16.10 Joël 1.10-1.12 Esaïe 16.8 Esaïe 32.9-32.13 Osée 9.1-9.2
8 cessavit gaudium tympanorum quievit sonitus laetantium conticuit dulcedo citharaeOsée 2.11 Ezéchiel 26.13 Apocalypse 18.22 Jérémie 7.34 Jérémie 25.10
9 cum cantico non bibent vinum amara erit potio bibentibus illamEcclésiaste 9.7 Esaïe 5.22 Esaïe 5.20 Amos 6.5-6.7 Psaumes 69.12
10 adtrita est civitas vanitatis clausa est omnis domus nullo introeunteEsaïe 23.1 Esaïe 34.13-34.15 Jérémie 52.13-52.14 Apocalypse 17.5-17.6 Esaïe 34.11
11 clamor erit super vino in plateis deserta est omnis laetitia translatum est gaudium terraeEsaïe 24.7-24.9 Matthieu 22.11-22.13 Osée 7.14 Esaïe 8.22 Jérémie 48.33
12 relicta est in urbe solitudo et calamitas opprimet portasLamentations 5.18 Michée 1.12 Lamentations 2.9 Lamentations 1.1 Esaïe 32.14
13 quia haec erunt in medio terrae in medio populorum quomodo si paucae olivae quae remanserunt excutiantur ex olea et racemi cum fuerit finita vindemiaEsaïe 1.9 Esaïe 6.13 Ezéchiel 9.4-9.6 Michée 2.12 Ezéchiel 6.8-6.11
14 hii levabunt vocem suam atque laudabunt cum glorificatus fuerit Dominus hinnient de mariEsaïe 42.10-42.12 Esaïe 44.23 Esaïe 40.9 Esaïe 26.1 Esaïe 27.2
15 propter hoc in doctrinis glorificate Dominum in insulis maris nomen Domini Dei IsrahelMalachie 1.11 Esaïe 51.5 Esaïe 42.10 Esaïe 42.4 Esaïe 49.1
16 a finibus terrae laudes audivimus gloriam iusti et dixi secretum meum mihi secretum meum mihi vae mihi praevaricantes praevaricati sunt et praevaricatione transgressorum praevaricati suntEsaïe 21.2 Esaïe 33.1 Jérémie 5.11 Jérémie 3.20 Jérémie 12.6
17 formido et fovea et laqueus super te qui habitator es terraeJérémie 48.43-48.44 Ezéchiel 14.21 Lévitique 26.21-26.22 1 Rois 19.17 Amos 5.19
18 et erit qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam et qui se explicuerit de fovea tenebitur laqueo quia cataractae de excelsis apertae sunt et concutientur fundamenta terraePsaumes 18.7 Genèse 7.11 Josué 10.10-10.11 Deutéronome 32.22-32.26 Psaumes 46.2-46.3
19 confractione confringetur terra contritione conteretur terra commotione commovebitur terraNahum 1.5 Apocalypse 20.11 Jérémie 4.23-4.28 Habakuk 3.6 Matthieu 24.3
20 agitatione agitabitur terra sicut ebrius et auferetur quasi tabernaculum unius noctis et gravabit eam iniquitas sua et corruet et non adiciet ut resurgatEsaïe 19.14 Esaïe 29.9 Amos 8.14 Daniel 11.19 Psaumes 107.27
21 et erit in die illa visitabit Dominus super militiam caeli in excelso et super reges terrae qui sunt super terramPsaumes 76.12 Esaïe 10.12 Apocalypse 18.9 Joël 3.9-3.17 Esaïe 10.25-10.27
22 et congregabuntur in congregationem unius fascis in lacum et cludentur ibi in carcerem et post multos dies visitabunturZacharie 9.11 Esaïe 42.22 Jérémie 38.6-38.13 Esaïe 10.4 Josué 10.22-10.26
23 et erubescet luna et confundetur sol cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Hierusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatusEsaïe 13.10 Hébreux 12.22 Esaïe 60.19 Michée 4.7 Apocalypse 21.23

Cette Bible est dans le domaine public.