Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Esaïe 24.15     

Esaïe 24.15
Vulgate


1 ecce Dominus dissipabit terram et nudabit eam et adfliget faciem eius et disperget habitatores eiusEsaïe 42.15 Nahum 2.10 2 Rois 21.13 Esaïe 1.7-1.9 Ezéchiel 6.6
2 et erit sicut populus sic sacerdos et sicut servus sic dominus eius sicut ancilla sic domina eius sicut emens sic ille qui vendit sicut fenerator sic is qui mutuum accipit sicut qui repetit sic qui debetOsée 4.9 Ezéchiel 7.12-7.13 Jérémie 44.11-44.13 Esaïe 3.2-3.8 Ezéchiel 14.8-14.10
3 dissipatione dissipabitur terra et direptione praedabitur Dominus enim locutus est verbum hocEsaïe 24.1 Esaïe 6.11 Esaïe 21.17 Lévitique 26.30-26.35 Ezéchiel 36.4
4 luxit et defluxit terra et infirmata est defluxit orbis infirmata est altitudo populi terraeEsaïe 33.9 Osée 4.3 Esaïe 3.26 Esaïe 28.1 Jérémie 4.28
5 et terra interfecta est ab habitatoribus suis quia transgressi sunt leges mutaverunt ius dissipaverunt foedus sempiternumRomains 8.20-8.21 Nombres 35.33-35.34 Daniel 7.25 Jérémie 50.5 Genèse 17.13-17.14
6 propter hoc maledictio vorabit terram et peccabunt habitatores eius ideoque insanient cultores eius et relinquentur homines pauciZacharie 5.3-5.4 Malachie 4.1 Esaïe 42.24-42.25 Deutéronome 28.15-28.20 Deutéronome 30.18-30.19
7 luxit vindemia infirmata est vitis ingemuerunt omnes qui laetabantur cordeEsaïe 16.10 Esaïe 16.8 Joël 1.10-1.12 Esaïe 32.9-32.13 Osée 9.1-9.2
8 cessavit gaudium tympanorum quievit sonitus laetantium conticuit dulcedo citharaeOsée 2.11 Ezéchiel 26.13 Apocalypse 18.22 Jérémie 7.34 Jérémie 25.10
9 cum cantico non bibent vinum amara erit potio bibentibus illamEcclésiaste 9.7 Esaïe 5.22 Amos 6.5-6.7 Psaumes 69.12 Amos 8.3
10 adtrita est civitas vanitatis clausa est omnis domus nullo introeunteJérémie 52.7 Apocalypse 18.2 Esaïe 32.14 Jérémie 39.4 Michée 2.13
11 clamor erit super vino in plateis deserta est omnis laetitia translatum est gaudium terraeOsée 7.14 Esaïe 8.22 Jérémie 48.33 Esaïe 32.13 Luc 16.25
12 relicta est in urbe solitudo et calamitas opprimet portasMichée 1.12 Lamentations 2.9 Lamentations 1.1 Esaïe 32.14 Michée 1.9
13 quia haec erunt in medio terrae in medio populorum quomodo si paucae olivae quae remanserunt excutiantur ex olea et racemi cum fuerit finita vindemiaEsaïe 1.9 Matthieu 24.22 Esaïe 17.5-17.6 Ezéchiel 11.16-11.20 Romains 11.2-11.6
14 hii levabunt vocem suam atque laudabunt cum glorificatus fuerit Dominus hinnient de mariJérémie 31.12 Esaïe 54.1 Esaïe 12.1-12.6 Esaïe 35.2 Esaïe 51.11
15 propter hoc in doctrinis glorificate Dominum in insulis maris nomen Domini Dei IsrahelMalachie 1.11 Esaïe 42.10 Esaïe 42.4 Esaïe 49.1 Esaïe 60.9
16 a finibus terrae laudes audivimus gloriam iusti et dixi secretum meum mihi secretum meum mihi vae mihi praevaricantes praevaricati sunt et praevaricatione transgressorum praevaricati suntEsaïe 21.2 Jérémie 5.11 Esaïe 33.1 Jérémie 3.20 Psaumes 98.3
17 formido et fovea et laqueus super te qui habitator es terraeJérémie 48.43-48.44 Lévitique 26.21-26.22 1 Rois 19.17 Amos 5.19 Jérémie 8.3
18 et erit qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam et qui se explicuerit de fovea tenebitur laqueo quia cataractae de excelsis apertae sunt et concutientur fundamenta terraePsaumes 18.7 Genèse 7.11 Deutéronome 32.22-32.26 Psaumes 46.2-46.3 Job 18.8-18.16
19 confractione confringetur terra contritione conteretur terra commotione commovebitur terraNahum 1.5 Apocalypse 20.11 Habakuk 3.6 Matthieu 24.3 Deutéronome 11.6
20 agitatione agitabitur terra sicut ebrius et auferetur quasi tabernaculum unius noctis et gravabit eam iniquitas sua et corruet et non adiciet ut resurgatEsaïe 19.14 Esaïe 29.9 Amos 8.14 Daniel 11.19 Esaïe 38.12
21 et erit in die illa visitabit Dominus super militiam caeli in excelso et super reges terrae qui sunt super terramPsaumes 76.12 Esaïe 10.12 Aggée 2.21-2.22 Apocalypse 19.18-19.21 Esaïe 25.10-25.12
22 et congregabuntur in congregationem unius fascis in lacum et cludentur ibi in carcerem et post multos dies visitabunturZacharie 9.11 Esaïe 42.22 Jérémie 38.6-38.13 Josué 10.22-10.26 Esaïe 2.19
23 et erubescet luna et confundetur sol cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Hierusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatusEsaïe 13.10 Hébreux 12.22 Esaïe 60.19 Michée 4.7 Apocalypse 21.23

Cette Bible est dans le domaine public.