Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Esaïe 17.9     

Esaïe 17.9
Vulgate


1 onus Damasci ecce Damascus desinet esse civitas et erit sicut acervus lapidum in ruinaZacharie 9.1 Amos 1.3-1.5 Esaïe 25.2 Esaïe 7.8 Actes 9.2
2 derelictae civitates Aroer gregibus erunt et requiescent ibi et non erit qui exterreatEzéchiel 25.5 Jérémie 7.33 Sophonie 2.6 Michée 4.4 Nombres 32.34
3 et cessabit adiutorium ab Ephraim et regnum a Damasco et reliquiae Syriae sicut gloria filiorum Israhel erunt dicit Dominus exercituumEsaïe 8.4 Esaïe 7.16 Osée 9.11 Esaïe 7.8 Amos 3.9-3.15
4 et erit in die illa adtenuabitur gloria Iacob et pingue carnis eius marcescetEsaïe 10.16 Esaïe 24.16 Esaïe 9.8 Esaïe 10.4 Sophonie 2.11
5 et erit sicut congregans in messe quod restiterit et brachium eius spicas leget et erit sicut quaerens spicas in valle RafaimMatthieu 13.30 Jérémie 51.33 Joël 3.13 2 Samuel 5.18 2 Samuel 5.22
6 et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleae duarum aut trium olivarum in summitate rami sive quattuor aut quinque in cacuminibus eius fructus eius dicit Dominus Deus IsrahelEsaïe 24.13 Deutéronome 4.27 Abdias 1.5 Romains 9.27 1 Rois 19.18
7 in die illa inclinabitur homo ad factorem suum et oculi eius ad Sanctum Israhel respicientOsée 6.1 Michée 7.7 Osée 3.5 Juges 10.15-10.16 Esaïe 22.11
8 et non inclinabitur ad altaria quae fecerunt manus eius et quae operati sunt digiti eius non respiciet lucos et delubraEsaïe 30.22 Esaïe 27.9 Michée 5.13-5.14 Esaïe 2.8 Osée 14.8
9 in die illa erunt civitates fortitudinis eius derelictae sicut aratra et segetes quae derelictae sunt a facie filiorum Israhel et erit desertaEsaïe 27.10 Michée 6.16 Amos 3.11-3.15 Esaïe 9.9-9.12 Amos 7.9
10 quia oblita es Dei salvatoris tui et Fortis adiutoris tui non es recordata propterea plantabis plantationem fidelem et germen alienum seminabisEsaïe 51.13 Esaïe 12.2 Esaïe 26.4 Deutéronome 32.4 Psaumes 106.21
11 in die plantationis tuae labrusca et mane semen tuum florebit ablata est messis in die hereditatis et dolebit graviterJob 4.8 Osée 8.7 Galates 6.7-6.8 Esaïe 18.5-18.6 Osée 9.1-9.4
12 vae multitudo populorum multorum ut multitudo maris sonantis et tumultus turbarum sicut sonitus aquarum multarumLuc 21.25 Psaumes 18.4 Jérémie 6.23 Ezéchiel 43.2 Esaïe 9.5
13 sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium et increpabit eum et fugiet procul et rapietur sicut pulvis montium a facie venti et sicut turbo coram tempestatePsaumes 9.5 Job 21.18 Psaumes 1.4 Esaïe 41.15-41.16 Esaïe 29.5
14 in tempore vespere et ecce turbatio in matutino et non subsistet haec est pars eorum qui vastaverunt nos et sors diripientium nos2 Rois 19.35 Esaïe 33.1 Habakuk 2.16-2.17 Job 20.29 Esaïe 10.28-10.32

Cette Bible est dans le domaine public.