Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Psaume 89     

Psaumes 89
Vulgate


1 oratio Mosi hominis Dei Domine refugium tu factus es nobis in generatione et generatione Psaumes 101.1 Psaumes 89.33 Psaumes 89.49 Psaumes 36.5 Psaumes 89.8
2 priusquam montes fierent et formaretur terra et orbis a saeculo usque in saeculum tu es Deus Psaumes 36.5 Psaumes 103.17 Psaumes 89.5 Psaumes 89.37 Luc 1.50
3 ne avertas hominem in humilitatem et dixisti convertimini filii hominum Psaumes 132.11 Jérémie 30.9 1 Rois 8.16 2 Samuel 7.10-7.16 Jérémie 33.20-33.21
4 quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit et custodia in nocte 2 Samuel 7.12-7.16 Esaïe 9.6-9.7 1 Chroniques 22.10 1 Chroniques 17.10-17.14 Luc 1.32-1.33
5 quae pro nihilo habentur eorum anni erunt Psaumes 19.1 Psaumes 97.6 Psaumes 50.6 Apocalypse 7.10-7.12 Luc 2.10-2.15
6 mane sicut herba transeat mane floreat et transeat vespere decidat induret et arescat Psaumes 113.5 Psaumes 86.8 Psaumes 29.1 Jérémie 10.6 Psaumes 89.8
7 quia defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus Psaumes 47.2 Matthieu 10.28 Apocalypse 15.3-15.4 Lévitique 10.3 Jérémie 10.7
8 posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo saeculum nostrum in inluminatione vultus tui Psaumes 35.10 Psaumes 71.19 1 Samuel 2.2 Jérémie 32.17 Psaumes 24.8
9 quoniam omnes dies nostri defecerunt in ira tua defecimus anni nostri sicut aranea meditabantur Psaumes 65.7 Marc 4.41 Psaumes 93.3-93.4 Psaumes 107.25-107.29 Nahum 1.4
10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem in potentatibus octoginta anni et amplius eorum labor et dolor quoniam supervenit mansuetudo et corripiemur Psaumes 144.6 Psaumes 105.27-105.45 Psaumes 87.4 Psaumes 78.43-78.72 Esaïe 24.1
11 quis novit potestatem irae tuae et prae timore tuo iram tuam 1 Chroniques 29.11 Genèse 1.1 Psaumes 50.12 1 Corinthiens 10.28 1 Corinthiens 10.26
12 dinumerare dexteram tuam sic notam fac et conpeditos corde in sapientia Josué 19.22 Job 26.7 Josué 12.1 Juges 4.6 Psaumes 98.8
13 convertere Domine usquequo et deprecabilis esto super servos tuos Daniel 4.34-4.35 Psaumes 89.10 Matthieu 6.13 Psaumes 62.11
14 repleti sumus mane misericordia tua et exultavimus et delectati sumus in omnibus diebus nostris Psaumes 97.2 Psaumes 85.13 Psaumes 145.17 Proverbes 16.12 Jean 1.17
15 laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti annis quibus vidimus mala Esaïe 52.7-52.8 Actes 2.28 Lévitique 25.9 Psaumes 44.3 Nombres 10.10
16 et respice in servos tuos et in opera tua et dirige filios eorum Esaïe 46.13 Psaumes 44.8 Romains 3.21-3.26 Psaumes 33.21 Jérémie 23.6
17 et sit splendor Domini Dei nostri super nos et opera manuum nostrarum dirige super nos et opus manuum nostrarum dirige; Psaumes 75.10 Psaumes 92.10 Psaumes 148.14 1 Samuel 2.10 Psaumes 132.17

Cette Bible est dans le domaine public.