Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Psaume 8.3     

Psaumes 8.3
Vulgate


1 in finem pro torcularibus psalmus David 2 Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra quoniam elevata est magnificentia tua super caelos 3 ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos ut destruas inimicum et ultorem 4 quoniam videbo caelos tuos; opera digitorum tuorum lunam et stellas quae tu fundasti 5 quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum 6 minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum 7 et constituisti eum super opera manuum tuarum 8 omnia subiecisti sub pedibus eius oves et boves universas insuper et pecora campi 9 volucres caeli et pisces maris qui perambulant semitas maris 10 Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra

Cette Bible est dans le domaine public.