Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Job 40.5     

Job 40.5
Vulgate


1 et adjecit Dominus et locutus est ad JobJob 38.1 Job 40.6
2 numquid qui contendit cum Deo tam facile conquiescit utique qui arguit Deum debet respondere ei.Job 33.13 Job 9.3 Esaïe 45.9-45.11 Job 14.16-14.17 Job 7.19-7.21
3 respondens autem Job Domino dixit 4 qui leviter locutus sum respondere quid possum manum meam ponam super os meumJob 29.9 Job 21.5 Job 42.6 Genèse 32.10 Proverbes 30.32
5 unum locutus sum quod utinam non dixissem et alterum quibus ultra non addamJob 33.14 Psaumes 62.11 Job 9.15 Jérémie 31.18-31.19 Job 9.3
6 respondens autem Dominus Iob de turbine aitJob 38.1 Hébreux 12.18-12.20 2 Pierre 3.10-3.12 Psaumes 50.3-50.4
7 accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et indica mihiJob 38.3 Job 42.4 Job 23.3-23.4 Job 13.22
8 numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me ut tu iustificerisJob 32.2 Job 10.3 Job 34.5-34.6 Romains 3.4 Psaumes 51.4
9 et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonasPsaumes 89.13 Job 37.4-37.5 Psaumes 39.3-39.9 Psaumes 89.10 Job 33.12-33.13
10 circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibusPsaumes 93.1 Esaïe 59.17 Psaumes 149.4 Exode 28.2 Matthieu 6.13
11 disperge superbos furore tuo et respiciens omnem arrogantem humiliaDaniel 4.37 Esaïe 2.11-2.12 Esaïe 2.17 Nahum 1.6 Romains 2.8-2.9
12 respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suoEsaïe 63.3 Malachie 4.3 1 Samuel 2.7 Actes 1.25 Ecclésiaste 11.3
13 absconde eos in pulvere simul et facies eorum demerge in foveamEsaïe 2.10 Esther 7.8 Job 36.13 Job 14.13 Psaumes 49.14
14 et ego confitebor quod salvare te possit dextera tuaEphésiens 2.4-2.9 Psaumes 44.3 Romains 5.6 Esaïe 40.29 Psaumes 44.6
15 ecce Behemoth quem feci tecum faenum quasi bos comedetPsaumes 104.14 Job 39.8 Genèse 1.24-1.26 Job 40.20
16 fortitudo eius in lumbis eius et virtus illius in umbilicis ventris eius 17 constringit caudam suam quasi cedrum nervi testiculorum eius perplexi suntJob 41.23
18 ossa eius velut fistulae aeris cartilago illius quasi lamminae ferreaeJob 7.12 Esaïe 48.4
19 ipse principium est viarum Dei qui fecit eum adplicabit gladium eiusJob 26.13 Esaïe 27.1 Job 41.33 Psaumes 104.24 Psaumes 7.12
20 huic montes herbas ferunt omnes bestiae agri ludent ibiPsaumes 104.26 Psaumes 104.14 Psaumes 147.8-147.9 Job 40.15
21 sub umbra dormit in secreto calami et locis humentibusEsaïe 19.6-19.7 Esaïe 35.7
22 protegunt umbrae umbram eius circumdabunt eum salices torrentisEzéchiel 17.5 Lévitique 23.40 Esaïe 15.7
23 ecce absorbebit fluvium et non mirabitur habet fiduciam quod influat Iordanis in os eiusGenèse 13.10 Psaumes 55.8 Esaïe 28.16 Esaïe 37.25 Josué 3.15
24 in oculis eius quasi hamo capiet eum et in sudibus perforabit nares eiusJob 41.1-41.2
25 an extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius 26 numquid pones circulum in naribus eius et armilla perforabis maxillam eius 27 numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia 28 numquid feriet tecum pactum et accipies eum servum sempiternum 29 numquid inludes ei quasi avi aut ligabis illum ancillis tuis 30 concident eum amici divident illum negotiatores 31 numquid implebis sagenas pelle eius et gurgustium piscium capite illius 32 pone super eum manum tuam memento belli nec ultra addas loqui

Cette Bible est dans le domaine public.