Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Job 23.4     

Job 23.4
Vulgate


1 respondens autem Iob dixit 2 nunc quoque in amaritudine est sermo meus et manus plagae meae adgravata est super gemitum meumJob 10.1 Job 11.6 Psaumes 32.4 Job 7.11 Job 6.2-6.3
3 quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium eiusJob 16.21 Job 13.3 Job 40.1-40.5 Esaïe 26.8 Hébreux 4.6
4 ponam coram eo iudicium et os meum replebo increpationibusJob 13.18 Nombres 14.13-14.19 Esaïe 43.26 Genèse 32.12 Exode 32.12-32.13
5 ut sciam verba quae mihi respondeat et intellegam quid loquatur mihi1 Corinthiens 4.3-4.4 Job 13.22-13.23 Job 10.2 Job 42.2-42.6
6 nolo multa fortitudine contendat mecum nec magnitudinis suae mole me prematJob 13.21 Esaïe 27.4 Job 9.33-9.34 2 Corinthiens 12.9-12.10 Esaïe 27.8
7 proponat aequitatem contra me et perveniat ad victoriam iudicium meumJob 13.3 Esaïe 1.18 Jérémie 12.1 Jérémie 3.5 Romains 8.33-8.34
8 si ad orientem iero non apparet si ad occidentem non intellegam eumJob 9.11 Psaumes 10.1 Job 35.14 1 Timothée 6.16 Psaumes 13.1-13.3
9 si ad sinistram quid agat non adprehendam eum si me vertam ad dextram non videbo illumPsaumes 89.46 Esaïe 8.17
10 ipse vero scit viam meam et probavit me quasi aurum quod per ignem transit1 Pierre 1.7 Psaumes 139.1-139.3 Jacques 1.12 Psaumes 66.10 Zacharie 13.9
11 vestigia eius secutus est pes meus viam eius custodivi et non declinavi ex eaPsaumes 44.18 Psaumes 17.5 Psaumes 125.5 2 Pierre 2.20-2.22 Job 17.9
12 a mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo abscondi verba oris eiusJean 4.34 Jérémie 15.16 Psaumes 119.103 Jean 8.31 Job 22.22
13 ipse enim solus est et nemo avertere potest cogitationem eius et anima eius quodcumque voluerit hoc facitPsaumes 115.3 Proverbes 19.21 Daniel 4.35 Job 12.14 Nombres 23.19-23.20
14 cum expleverit in me voluntatem suam et alia multa similia praesto sunt ei1 Thessaloniciens 3.3 Esaïe 40.27-40.28 Romains 11.33 Job 7.3 1 Pierre 2.8
15 et idcirco a facie eius turbatus sum et considerans eum timore sollicitorPsaumes 119.120 Habakuk 3.16 Job 31.23 Job 10.15 Psaumes 77.3
16 Deus mollivit cor meum et Omnipotens conturbavit meJob 27.2 Psaumes 22.14 Deutéronome 20.3 Ruth 1.20 Psaumes 88.16
17 non enim perii propter inminentes tenebras nec faciem meam operuit caligoJob 19.8 Job 22.11 Job 15.22 Esaïe 57.1 Job 18.6

Cette Bible est dans le domaine public.