Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Job 23     

Job 23
Vulgate


1 respondens autem Iob dixit 2 nunc quoque in amaritudine est sermo meus et manus plagae meae adgravata est super gemitum meum Job 10.1 Psaumes 77.2-77.9 Job 11.6 Psaumes 32.4 Job 7.11
3 quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium eius Job 13.3 Job 16.21 Esaïe 55.6-55.7 2 Corinthiens 5.19-5.20 Job 40.1-40.5
4 ponam coram eo iudicium et os meum replebo increpationibus Job 13.18 Job 37.19 Psaumes 43.1 Genèse 18.25-18.32 Psaumes 25.11
5 ut sciam verba quae mihi respondeat et intellegam quid loquatur mihi 1 Corinthiens 4.3-4.4 Job 13.22-13.23 Job 10.2 Job 42.2-42.6
6 nolo multa fortitudine contendat mecum nec magnitudinis suae mole me premat Job 13.21 Job 9.19 Ezéchiel 20.35 Ezéchiel 20.33 Job 9.4
7 proponat aequitatem contra me et perveniat ad victoriam iudicium meum Job 13.3 Job 9.15 Romains 3.19-3.22 Esaïe 1.18 Jérémie 12.1
8 si ad orientem iero non apparet si ad occidentem non intellegam eum Job 9.11 Psaumes 10.1 Job 35.14 1 Timothée 6.16 Psaumes 13.1-13.3
9 si ad sinistram quid agat non adprehendam eum si me vertam ad dextram non videbo illum Psaumes 89.46 Esaïe 8.17
10 ipse vero scit viam meam et probavit me quasi aurum quod per ignem transit 1 Pierre 1.7 Psaumes 139.1-139.3 Psaumes 66.10 Jacques 1.12 Zacharie 13.9
11 vestigia eius secutus est pes meus viam eius custodivi et non declinavi ex ea Psaumes 44.18 Psaumes 17.5 Psaumes 125.5 Romains 2.7 2 Pierre 2.20-2.22
12 a mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo abscondi verba oris eius Jean 4.34 Jérémie 15.16 Psaumes 119.103 Jean 6.66-6.69 Jean 4.32
13 ipse enim solus est et nemo avertere potest cogitationem eius et anima eius quodcumque voluerit hoc facit Psaumes 115.3 Daniel 4.35 Job 12.14 Nombres 23.19-23.20 Proverbes 19.21
14 cum expleverit in me voluntatem suam et alia multa similia praesto sunt ei 1 Thessaloniciens 3.3 Michée 6.9 Psaumes 77.19 Esaïe 40.27-40.28 Romains 11.33
15 et idcirco a facie eius turbatus sum et considerans eum timore sollicitor Psaumes 119.120 Habakuk 3.16 Job 31.23 Job 10.15 Psaumes 77.3
16 Deus mollivit cor meum et Omnipotens conturbavit me Psaumes 22.14 Job 27.2 Deutéronome 20.3 Esaïe 6.5 Esaïe 57.16
17 non enim perii propter inminentes tenebras nec faciem meam operuit caligo Job 19.8 2 Rois 22.20 Job 6.9 Job 22.11 Job 15.22

Cette Bible est dans le domaine public.