Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Néhémie 6.12     

Néhémie 6.12
Vulgate


Achèvement de la muraille

1 factum est autem cum audisset Sanaballat et Tobia et Gosem Arabs et ceteri inimici nostri quod aedificassem ego murum et non esset in ipso residua interruptio usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis
Néhémie 2.10 Néhémie 2.19 Néhémie 3.3 Néhémie 3.1 Néhémie 4.1
2 miserunt Sanaballat et Gosem ad me dicentes veni et percutiamus foedus pariter in viculis in campo Ono ipsi autem cogitabant ut facerent mihi malum
1 Chroniques 8.12 Psaumes 37.12 Luc 20.19-20.21 Ecclésiaste 4.4 Michée 7.4-7.5
3 misi ergo ad eos nuntios dicens opus grande ego facio et non possum descendere ne forte neglegatur cum venero et descendero ad vos
1 Timothée 4.15-4.16 Jean 9.4 Luc 14.30 Proverbes 14.15 Matthieu 10.16
4 miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quattuor vices et respondi eis iuxta sermonem priorem
Proverbes 7.21 Juges 16.10 Galates 2.5 Juges 16.15-16.20 Luc 18.5
5 et misit ad me Sanaballat iuxta verbum prius quinta vice puerum suum et epistulam habebat in manu scriptam hoc modo
Ephésiens 6.11 2 Corinthiens 11.13-11.15 2 Corinthiens 2.11 2 Thessaloniciens 2.10 2 Rois 18.26-18.28
6 in gentibus auditum est et Gosem dixit quod tu et Iudaei cogitetis rebellare et propterea aedifices murum et levare te velis super eos regem propter quam causam
Néhémie 2.19 Esdras 4.12 Luc 23.2 1 Pierre 2.12-2.13 Esdras 4.15
7 et prophetas posueris qui praedicent de te in Hierusalem dicentes rex in Iudaea est auditurus est rex verba haec idcirco nunc veni ut ineamus consilium pariter
Néhémie 6.12-6.13 1 Rois 1.25 1 Rois 1.7 1 Rois 1.34 Actes 23.15
8 et misi ad eos dicens non est factum secundum verba haec quae tu loqueris de corde enim tuo tu conponis haec
Psaumes 52.2 Job 13.4 Jean 8.44 Actes 25.10 Psaumes 38.12
9 omnes autem hii terrebant nos cogitantes quod cessarent manus nostrae ab opere et quiesceremus quam ob causam magis confortavi manus meas
Psaumes 138.3 Philippiens 4.13 Psaumes 56.3 Psaumes 68.35 Psaumes 71.1
10 et ingressus sum domum Samaiae filii Dalaiae filii Metabehel secreto qui ait tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi et claudamus portas aedis quia venturi sunt ut interficiant te et nocte venturi sunt ad occidendum te
Jérémie 36.5 2 Rois 9.8 Matthieu 7.15 2 Chroniques 29.7 Jean 3.20
11 et dixi num quisquam similis mei fugit et quis ut ego ingredietur templum et vivet non ingrediar
Proverbes 28.1 Philippiens 2.17 Actes 20.24 Psaumes 11.1-11.2 Actes 21.13
12 et intellexi quod Deus non misisset eum sed quasi vaticinans locutus esset ad me et Tobia et Sanaballat conduxissent eum
Ezéchiel 13.22 1 Pierre 5.2 Jérémie 28.15 1 Corinthiens 12.10 Jérémie 14.14
13 acceperat enim pretium ut territus facerem et peccarem et haberent malum quod exprobrarent mihi
Proverbes 29.5 Jacques 4.17 Jérémie 20.10 Jérémie 18.18 Néhémie 6.6
14 memento Domine mei pro Tobia et Sanaballat iuxta opera eorum talia sed et Noadiae prophetae et ceterorum prophetarum qui terrebant me
Néhémie 13.29 2 Timothée 4.14-4.15 Jérémie 28.10 Esaïe 9.14-9.15 Psaumes 22.1
15 conpletus est autem murus vicesimo quinto die mensis elul quinquaginta duobus diebus
Néhémie 4.1-4.2 Esdras 6.15 Daniel 9.25 Psaumes 1.3
16 factum est ergo cum audissent omnes inimici nostri ut timerent universae gentes quae erant in circuitu nostro et conciderent intra semet ipsos et scirent quod a Deo factum esset opus hoc
Psaumes 126.2 Josué 5.1 Néhémie 4.7 Néhémie 4.1 Néhémie 2.10
17 sed et in diebus illis multae optimatium Iudaeorum epistulae mittebantur ad Tobiam et a Tobia veniebant ad eos
Néhémie 13.28 Néhémie 3.5 Michée 7.1-7.6 Néhémie 5.7 Matthieu 24.10-24.12
18 multi enim erant in Iudaea habentes iuramentum eius quia gener erat Secheniae filii Orei et Iohanan filius eius acceperat filiam Mosollam filii Barachiae
Esdras 2.5 Néhémie 3.4 Néhémie 7.10 Néhémie 3.30
19 sed et laudabant eum coram me et verba mea nuntiabant ei et Tobias mittebat epistulas ut terreret me
Jean 7.7 Néhémie 6.13 Néhémie 6.9 Proverbes 28.4 Esaïe 37.10-37.14

Cette Bible est dans le domaine public.