Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Néhémie 6     

Néhémie 6
Vulgate


1 factum est autem cum audisset Sanaballat et Tobia et Gosem Arabs et ceteri inimici nostri quod aedificassem ego murum et non esset in ipso residua interruptio usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis Néhémie 2.10 Néhémie 2.19 Néhémie 3.3 Néhémie 3.1 Néhémie 4.1
2 miserunt Sanaballat et Gosem ad me dicentes veni et percutiamus foedus pariter in viculis in campo Ono ipsi autem cogitabant ut facerent mihi malum 1 Chroniques 8.12 Psaumes 37.12 Michée 7.4-7.5 Proverbes 26.24-26.26 Psaumes 37.32
3 misi ergo ad eos nuntios dicens opus grande ego facio et non possum descendere ne forte neglegatur cum venero et descendero ad vos 1 Timothée 4.15-4.16 Jean 9.4 Luc 14.30 Proverbes 14.15 Matthieu 10.16
4 miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quattuor vices et respondi eis iuxta sermonem priorem Juges 16.10 Galates 2.5 Juges 16.15-16.20 Luc 18.5 Proverbes 14.15
5 et misit ad me Sanaballat iuxta verbum prius quinta vice puerum suum et epistulam habebat in manu scriptam hoc modo Ephésiens 6.11 2 Corinthiens 11.13-11.15 2 Corinthiens 2.11 2 Thessaloniciens 2.10 2 Rois 18.26-18.28
6 in gentibus auditum est et Gosem dixit quod tu et Iudaei cogitetis rebellare et propterea aedifices murum et levare te velis super eos regem propter quam causam Néhémie 2.19 1 Pierre 2.12-2.13 Esdras 4.15 1 Pierre 3.16 Néhémie 6.1-6.2
7 et prophetas posueris qui praedicent de te in Hierusalem dicentes rex in Iudaea est auditurus est rex verba haec idcirco nunc veni ut ineamus consilium pariter 1 Rois 1.25 1 Rois 1.7 1 Rois 1.34 Actes 23.15 2 Samuel 15.10-15.12
8 et misi ad eos dicens non est factum secundum verba haec quae tu loqueris de corde enim tuo tu conponis haec Psaumes 52.2 Job 13.4 Psaumes 38.12 Actes 25.7 Esaïe 59.4
9 omnes autem hii terrebant nos cogitantes quod cessarent manus nostrae ab opere et quiesceremus quam ob causam magis confortavi manus meas Psaumes 138.3 Philippiens 4.13 Psaumes 71.1 Hébreux 12.12 Zacharie 10.12
10 et ingressus sum domum Samaiae filii Dalaiae filii Metabehel secreto qui ait tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi et claudamus portas aedis quia venturi sunt ut interficiant te et nocte venturi sunt ad occidendum te Jérémie 36.5 2 Chroniques 29.7 Jean 3.20 Actes 21.30 Esdras 10.31
11 et dixi num quisquam similis mei fugit et quis ut ego ingredietur templum et vivet non ingrediar Proverbes 28.1 Actes 20.24 Psaumes 11.1-11.2 Actes 21.13 Psaumes 112.6
12 et intellexi quod Deus non misisset eum sed quasi vaticinans locutus esset ad me et Tobia et Sanaballat conduxissent eum Ezéchiel 13.22 1 Corinthiens 12.10 Jérémie 14.14 Michée 3.11 Esaïe 56.11
13 acceperat enim pretium ut territus facerem et peccarem et haberent malum quod exprobrarent mihi Proverbes 29.5 Jacques 4.17 Jérémie 20.10 Jérémie 18.18 Néhémie 6.6
14 memento Domine mei pro Tobia et Sanaballat iuxta opera eorum talia sed et Noadiae prophetae et ceterorum prophetarum qui terrebant me Néhémie 13.29 2 Timothée 4.14-4.15 Jérémie 14.15 1 Rois 22.22-22.24 Matthieu 24.11
15 conpletus est autem murus vicesimo quinto die mensis elul quinquaginta duobus diebus Néhémie 4.1-4.2 Esdras 6.15 Daniel 9.25 Psaumes 1.3
16 factum est ergo cum audissent omnes inimici nostri ut timerent universae gentes quae erant in circuitu nostro et conciderent intra semet ipsos et scirent quod a Deo factum esset opus hoc Psaumes 126.2 Néhémie 4.7 Néhémie 4.1 Néhémie 2.10 Josué 5.1
17 sed et in diebus illis multae optimatium Iudaeorum epistulae mittebantur ad Tobiam et a Tobia veniebant ad eos Néhémie 13.28 Néhémie 3.5 Michée 7.1-7.6 Néhémie 5.7 Matthieu 24.10-24.12
18 multi enim erant in Iudaea habentes iuramentum eius quia gener erat Secheniae filii Orei et Iohanan filius eius acceperat filiam Mosollam filii Barachiae Esdras 2.5 Néhémie 3.4 Néhémie 7.10 Néhémie 3.30
19 sed et laudabant eum coram me et verba mea nuntiabant ei et Tobias mittebat epistulas ut terreret me Néhémie 6.13 Néhémie 6.9 Proverbes 28.4 Esaïe 37.10-37.14 Actes 4.18-4.21

Cette Bible est dans le domaine public.