Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Néhémie 13.16     

Néhémie 13.16
Vulgate


1 in die autem illo lectum est in volumine Mosi audiente populo et inventum est scriptum in eo quod non debeat introire Ammanites et Moabites in ecclesiam Dei usque in aeternumDeutéronome 23.3-23.5 Néhémie 9.3 Deutéronome 31.11-31.12 Néhémie 13.23 2 Rois 23.2
2 eo quod non occurrerint filiis Israhel cum pane et aqua et conduxerint adversum eum Balaam ad maledicendum ei et convertit Deus noster maledictionem in benedictionemDeutéronome 23.5 Josué 24.9-24.10 Nombres 23.18 Nombres 24.5-24.10 Nombres 23.8-23.11
3 factum est autem cum audissent legem separaverunt omnem alienigenam ab IsrahelNéhémie 9.2 Exode 12.38 Néhémie 10.28 Nombres 11.4 Proverbes 6.23
4 et super hoc erat Eliasib sacerdos qui fuerat positus in gazofilacio domus Dei nostri et proximus TobiaeNéhémie 12.44 Néhémie 2.10 Néhémie 13.28 Néhémie 6.17-6.18 Néhémie 12.10
5 fecit ergo sibi gazofilacium grande et ibi erant ante eum reponentes munera et tus et vasa et decimam frumenti et vini et olei partes Levitarum et cantorum et ianitorum et primitias sacerdotalesNéhémie 12.44 2 Chroniques 34.11 Nombres 18.21-18.24 Néhémie 10.38
6 in omnibus autem his non fui in Hierusalem quia in anno tricesimo secundo Artarxersis regis Babylonis veni ad regem et in fine dierum rogavi regemNéhémie 5.14 Matthieu 13.25 Néhémie 2.5-2.6 2 Chroniques 24.17-24.18 Esdras 6.22
7 et veni in Hierusalem et intellexi malum quod fecerat Eliasib Tobiae ut faceret ei thesaurum in vestibulis domus DeiNéhémie 13.5 Esdras 9.1 Actes 21.28-21.29 Néhémie 13.1 Matthieu 21.12-21.13
8 et malum mihi visum est valde et proieci vasa domus Tobiae foras de gazofilacioEsdras 10.1 Psaumes 69.9 Esdras 9.3-9.4 Marc 11.15-11.17 Jean 2.13-2.17
9 praecepique et mundaverunt gazofilacia et rettuli ibi vasa domus Dei sacrificium et tus2 Chroniques 29.5 Néhémie 12.45 2 Chroniques 29.15-29.19
10 et cognovi quoniam partes Levitarum non fuissent datae et fugisset unusquisque in regionem suam de Levitis et de cantoribus et de his qui ministrabantMalachie 3.8 Néhémie 10.37 Nombres 35.2 1 Timothée 5.17-5.18 Deutéronome 12.19
11 et egi causam adversus magistratus et dixi quare dereliquimus domum Dei et congregavi eos et feci stare in stationibus suisNéhémie 10.39 Néhémie 13.17 Néhémie 13.25 Job 31.34 Proverbes 28.4
12 et omnis Iuda adportabat decimam frumenti et vini et olei in horreaMalachie 3.10 Néhémie 12.44 Néhémie 10.37-10.39 Nombres 18.20-18.26 Deutéronome 14.22
13 et constituimus super horrea Selemiam sacerdotem et Sadoc scribam et Phadaiam de Levitis et iuxta eos Anan filium Zacchur filium Matthaniae quoniam fideles conprobati sunt et ipsis creditae sunt partes fratrum suorumNéhémie 7.2 1 Corinthiens 4.2 Néhémie 12.44 Actes 6.3 Actes 6.1
14 memento mei Deus meus pro hoc et ne deleas miserationes meas quas feci in domo Dei mei et in caerimoniis eiusNéhémie 13.22 Néhémie 5.19 Psaumes 122.6-122.9 Néhémie 13.31 Esdras 7.24
15 in diebus illis vidi in Iuda calcabant torcularia in sabbato portantes acervos et onerantes super asinos vinum et uvas et ficus et omne onus et inferentes Hierusalem in die sabbati et contestatus sum ut in die qua vendere liceret venderentNéhémie 10.31 Néhémie 13.21 Exode 34.21 Exode 20.8-20.11 Esaïe 58.13
16 et Tyrii habitaverunt in ea inferentes pisces et omnia venalia et vendebant in sabbatis filiis Iuda et in HierusalemExode 23.12 Deutéronome 5.14
17 et obiurgavi optimates Iuda et dixi eis quae est res haec mala quam vos facitis et profanatis diem sabbatiNéhémie 13.11 Néhémie 13.25 Michée 3.9 Michée 3.1 Jérémie 22.2-22.23
18 numquid non haec fecerunt patres nostri et adduxit Deus noster super nos omne malum hoc et super civitatem hanc et vos additis iracundiam super Israhel violando sabbatumJérémie 17.21-17.23 Esdras 9.13-9.15 Lévitique 26.28 Jérémie 44.9 Zacharie 1.4-1.6
19 factum est itaque cum quievissent portae Hierusalem die sabbati dixi et cluserunt ianuas et praecepi ut non aperirent eas usque post sabbatum et de pueris meis constitui super portas ut nullus inferret onus in die sabbatiLévitique 23.32 Jérémie 17.19-17.22 Exode 31.14-31.17 Lévitique 23.22 Néhémie 7.3
20 et manserunt negotiatores et vendentes universa venalia foris Hierusalem semel et bis 21 et contestatus sum eos et dixi eis quare manetis ex adverso muri si secundo hoc feceritis manum mittam in vos itaque ex tempore illo non venerunt in sabbatoRomains 13.3-13.4 Esdras 7.26 1 Pierre 2.14 Néhémie 13.15
22 dixi quoque Levitis ut mundarentur et venirent ad custodiendas portas et sanctificandum diem sabbati et pro hoc ergo memento mei Deus meus et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarumNéhémie 12.30 Néhémie 13.14 Néhémie 13.31 Esaïe 38.3 1 Chroniques 15.12-15.14
23 sed et in diebus illis vidi Iudaeos ducentes uxores azotias ammanitidas et moabitidasNéhémie 10.30 Esdras 10.10 Esdras 9.1-9.2 Néhémie 13.1 Néhémie 4.7
24 et filii eorum ex media parte loquebantur azotice et nesciebant loqui iudaice et loquebantur iuxta linguam populi et populiSophonie 3.9
25 et obiurgavi eos et maledixi et cecidi ex ipsis viros et decalvavi eos et adiuravi in Deo ut non darent filias suas filiis eorum et non acciperent de filiabus eorum filiis suis et sibimet ipsis dicensNéhémie 10.29-10.30 Néhémie 13.17 Esdras 10.5 Néhémie 13.11 Proverbes 28.4
26 numquid non in huiuscemodi re peccavit Salomon rex Israhel et certe in gentibus multis non erat rex similis ei et dilectus Deo suo erat et posuit eum Deus regem super omnem Israhel et ipsum ergo ad peccatum duxerunt mulieres alienigenae1 Rois 3.13 2 Chroniques 1.12 2 Samuel 12.24-12.25 1 Rois 11.1-11.8 Ecclésiaste 7.26
27 numquid et nos inoboedientes faciemus omne malum grande hoc ut praevaricemur in Deo nostro et ducamus uxores peregrinasEsdras 10.2 1 Samuel 30.24
28 de filiis autem Ioiada filii Eliasib sacerdotis magni gener erat Sanaballat Horonitis quem fugavi a meNéhémie 2.19 Néhémie 2.10 Néhémie 12.22 Néhémie 3.1 Néhémie 12.10
29 recordare Domine Deus meus adversum eos qui polluunt sacerdotium iusque sacerdotale et leviticumNéhémie 6.14 Malachie 2.10-2.12 2 Timothée 4.14 Nombres 25.12-25.13 Malachie 2.4-2.8
30 igitur mundavi eos ab omnibus alienigenis et constitui ordines sacerdotum et Levitarum unumquemque in ministerio suoNéhémie 10.30 Néhémie 12.1-12.26 1 Chroniques 23.1-23.26
31 et in oblatione lignorum in temporibus constitutis et in primitiis memento mei Deus meus in bonumNéhémie 13.22 Néhémie 13.14 Néhémie 10.34 Psaumes 106.4 Psaumes 25.7

Cette Bible est dans le domaine public.