Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Genèse 35.27     

Genèse 35.27
Vulgate


1 interea locutus est Deus ad Iacob surge et ascende Bethel et habita ibi facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuumGenèse 27.41-27.45 Psaumes 47.4 Osée 12.4 Genèse 28.10-28.22 Psaumes 46.1
2 Iacob vero convocata omni domo sua ait abicite deos alienos qui in medio vestri sunt et mundamini ac mutate vestimenta vestraJosué 24.15 Exode 19.10 Genèse 18.19 Genèse 31.19 Exode 19.14
3 surgite et ascendamus in Bethel ut faciamus ibi altare Deo qui exaudivit me in die tribulationis meae et fuit socius itineris meiGenèse 31.3 Genèse 32.7 Genèse 31.42 Genèse 32.24 Psaumes 107.6
4 dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant et inaures quae erant in auribus eorum at ille infodit ea subter terebinthum quae est post urbem SychemJosué 24.25-24.26 Juges 9.6 Juges 8.24-8.27 Deutéronome 7.25 Exode 32.2-32.4
5 cumque profecti essent terror Dei invasit omnes per circuitum civitates et non sunt ausi persequi recedentesExode 23.27 Psaumes 14.5 2 Chroniques 17.10 Josué 5.1 Deutéronome 11.25
6 venit igitur Iacob Luzam quae est in terra Chanaan cognomento Bethel ipse et omnis populus cum eoGenèse 28.19 Genèse 48.3 Juges 1.22-1.26 Genèse 28.22 Genèse 12.8
7 aedificavitque ibi altare et appellavit nomen loci Domus Dei ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suumGenèse 28.13 Genèse 35.3 Genèse 35.1 Juges 6.24 Ecclésiaste 5.4-5.5
8 eodem tempore mortua est Debbora nutrix Rebeccae et sepulta ad radices Bethel subter quercum vocatumque est nomen loci quercus FletusGenèse 24.59 Juges 2.5 Juges 2.1 1 Samuel 31.13
9 apparuit autem iterum Deus Iacob postquam reversus est de Mesopotamiam Syriae benedixitque eiGenèse 26.2 Genèse 12.7 Genèse 18.1 Genèse 35.1 Osée 12.4
10 dicens non vocaberis ultra Iacob sed Israhel erit nomen tuum et appellavit eum IsrahelGenèse 17.5 Genèse 17.15 1 Rois 18.31 2 Rois 17.34 Genèse 32.27-32.28
11 dixitque ei ego Deus omnipotens cresce et multiplicare gentes et populi nationum erunt ex te reges de lumbis tuis egredienturGenèse 17.1 Genèse 17.16 Exode 6.3 Genèse 17.5-17.7 Genèse 22.17
12 terramque quam dedi Abraham et Isaac dabo tibi et semini tuo post teGenèse 12.7 Genèse 28.13 Genèse 26.3-26.4 Néhémie 13.1-13.31 Genèse 15.18
13 et recessit ab eoGenèse 17.22 Genèse 18.33 Juges 6.21 Juges 13.20 Genèse 11.5
14 ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus ei fuerat Deus libans super eum libamina et effundens oleumGenèse 28.18-28.19 Genèse 31.45 Genèse 35.20 1 Samuel 7.12 Exode 17.15
15 vocansque nomen loci BethelGenèse 28.19
16 egressus inde venit verno tempore ad terram quae ducit Efratham in qua cum parturiret RahelMichée 5.2 Matthieu 2.18 Genèse 48.7 Matthieu 2.1 Matthieu 2.16
17 ob difficultatem partus periclitari coepit dixitque ei obsetrix noli timere quia et hunc habebis filiumGenèse 30.24 1 Samuel 4.19-4.21
18 egrediente autem anima prae dolore et inminente iam morte vocavit nomen filii sui Benoni id est filius doloris mei pater vero appellavit eum Beniamin id est filius dexteraeLuc 12.20 Actes 7.59 Luc 23.46 Genèse 43.14 1 Chroniques 4.9
19 mortua est ergo Rahel et sepulta in via quae ducit Efratham haec est BethleemMichée 5.2 Genèse 48.7 Ruth 4.11 Ruth 1.2 Matthieu 2.6
20 erexitque Iacob titulum super sepulchrum eius hic est titulus monumenti Rahel usque in praesentem diem1 Samuel 10.2 2 Samuel 18.17-18.18 Genèse 35.14 Genèse 35.9
21 egressus inde fixit tabernaculum trans turrem GregisMichée 4.8 Luc 2.8
22 cumque habitaret in illa regione abiit Ruben et dormivit cum Bala concubina patris sui quod illum minime latuit erant autem filii Iacob duodecim1 Chroniques 5.1 2 Samuel 20.3 1 Corinthiens 5.1 Lévitique 18.8 Ezéchiel 48.1-48.35
23 filii Liae primogenitus Ruben et Symeon et Levi et Iudas et Isachar et ZabulonGenèse 46.8-46.15 Genèse 30.18-30.20 Genèse 29.32-29.35 Exode 1.2-1.4 Genèse 33.2
24 filii Rahel Ioseph et BeniaminGenèse 30.22-30.24 Genèse 46.19-46.22 Genèse 35.16-35.18
25 filii Balae ancillae Rahelis Dan et NepthalimGenèse 46.23-46.25 Genèse 37.2 Genèse 30.4-30.8
26 filii Zelphae ancillae Liae Gad et Aser hii filii Iacob qui nati sunt ei in Mesopotamiam SyriaeGenèse 46.16-46.18 Genèse 31.18 Genèse 28.2 Genèse 25.20 Genèse 30.9-30.13
27 venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre civitatem Arbee haec est Hebron in qua peregrinatus est Abraham et IsaacGenèse 13.18 Genèse 18.1 Genèse 23.19 Josué 15.13 Genèse 23.2
28 et conpleti sunt dies Isaac centum octoginta annorumGenèse 25.7 Genèse 47.28 Genèse 50.26
29 consumptusque aetate mortuus est et adpositus populo suo senex et plenus dierum et sepelierunt eum Esau et Iacob filii suiGenèse 15.15 Genèse 49.33 Genèse 49.31 Genèse 23.19-23.20 Genèse 25.7-25.9

Cette Bible est dans le domaine public.