Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Genèse 32     

Genèse 32
Vulgate


1 Laban vero de nocte consurgens, osculatus est filios, et filias suas, et benedixit illis: reversusque est in locum suum.
Psaumes 91.11 Ephésiens 3.10 2 Rois 6.16-6.17 Hébreux 1.4 Psaumes 34.7

Préparatifs de la rencontre avec Ésaü

2 Iacob quoque abiit itinere quo coeperat fueruntque ei obviam angeli Dei
2 Samuel 2.8 Josué 21.38 Luc 2.13 Psaumes 148.2 1 Rois 2.8
3 quos cum vidisset ait castra Dei sunt haec et appellavit nomen loci illius Manaim id est Castra
Genèse 25.30 Josué 24.4 Deutéronome 2.5 Genèse 33.14 Genèse 14.6
4 misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir regionis Edom
1 Pierre 3.6 Ecclésiaste 10.4 Genèse 33.8 Proverbes 6.3 Exode 32.22
5 praecepitque eis dicens sic loquimini domino meo Esau haec dicit frater tuus Iacob apud Laban peregrinatus sum et fui usque in praesentem diem
Genèse 33.8 Genèse 33.15 2 Samuel 16.4 Genèse 31.16 Job 6.22
6 habeo boves et asinos oves et servos atque ancillas mittoque nunc legationem ad dominum meum ut inveniam gratiam in conspectu tuo
Genèse 33.1 Genèse 32.11 Genèse 27.40-27.41 Amos 5.19 Genèse 32.8
7 reversi sunt nuntii ad Iacob dicentes venimus ad Esau fratrem tuum et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris
Genèse 35.3 Psaumes 31.13 Esaïe 28.26 Psaumes 55.4-55.5 Genèse 32.11
8 timuit Iacob valde et perterritus divisit populum qui secum erat greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas
Matthieu 10.16 Genèse 33.1-33.3
9 dicens si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam alia turma quae reliqua est salvabitur
Genèse 31.42 Genèse 28.13 Genèse 31.13 Genèse 31.3 Genèse 31.53
10 dixitque Iacob Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac Domine qui dixisti mihi revertere in terram tuam et in locum nativitatis tuae et benefaciam tibi
Genèse 24.27 Psaumes 18.35 2 Samuel 7.18 1 Timothée 1.12-1.15 2 Corinthiens 12.11
11 minor sum cunctis miserationibus et veritate quam explesti servo tuo in baculo meo transivi Iordanem istum et nunc cum duabus turmis regredior
Psaumes 59.1-59.2 Proverbes 18.19 Daniel 3.17 Psaumes 16.1 Psaumes 43.1
12 erue me de manu fratris mei de manu Esau quia valde eum timeo ne forte veniens percutiat matrem cum filiis
Genèse 28.13-28.15 2 Timothée 2.13 Genèse 46.3-46.4 Exode 32.13 Genèse 32.6
13 tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut harenam maris quae prae multitudine numerari non potest
Genèse 43.11 Proverbes 18.16 Proverbes 17.8 Proverbes 21.14 Proverbes 19.6
14 cumque dormisset ibi nocte illa separavit de his quae habebat munera Esau fratri suo
Job 1.3 Genèse 30.43 Genèse 31.9 1 Samuel 25.2 Job 42.12
15 capras ducentas hircos viginti oves ducentas arietes viginti
16 camelos fetas cum pullis suis triginta vaccas quadraginta et tauros viginti asinas viginti et pullos earum decem
Genèse 32.20 Esaïe 28.26 Proverbes 2.11 Genèse 33.8-33.9 Matthieu 10.16
17 et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges dixitque pueris suis antecedite me et sit spatium inter gregem et gregem
Genèse 33.3
18 et praecepit priori dicens si obvium habueris Esau fratrem meum et interrogaverit te cuius es et quo vadis et cuius sunt ista quae sequeris
Genèse 32.4-32.5
19 respondebis servi tui Iacob munera misit domino meo Esau ipse quoque post nos venit
20 similiter mandata dedit secundo ac tertio et cunctis qui sequebantur greges dicens hisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum
Job 42.8-42.9 Proverbes 21.14 1 Samuel 25.17-25.35 Proverbes 15.18 Genèse 43.11
21 et addetis ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur dixit enim placabo illum muneribus quae praecedunt et postea videbo forsitan propitiabitur mihi
22 praecesserunt itaque munera ante eum ipse vero mansit nocte illa in Castris
Deutéronome 3.16 Josué 12.2 Deutéronome 2.37 1 Timothée 5.8 Genèse 29.21-30.24
23 cumque mature surrexisset tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Iaboc
24 transductisque omnibus quae ad se pertinebant
Osée 12.3-12.5 Genèse 32.28 Genèse 32.30 Luc 13.24 Ephésiens 6.12

Jacob à Peniel

25 remansit solus et ecce vir luctabatur cum eo usque mane
Osée 12.3-12.4 Genèse 32.32 2 Corinthiens 12.7-12.9 Matthieu 15.22-15.28 Luc 11.5-11.8
26 qui cum videret quod eum superare non posset tetigit nervum femoris eius et statim emarcuit
Osée 12.4 Psaumes 115.12-115.13 Psaumes 67.1 1 Chroniques 4.10 2 Corinthiens 12.8-12.9
27 dixitque ad eum dimitte me iam enim ascendit aurora respondit non dimittam te nisi benedixeris mihi
28 ait ergo quod nomen est tibi respondit Iacob
Genèse 35.10 2 Rois 17.34 Genèse 17.5 Apocalypse 2.17 Esaïe 65.15
29 at ille nequaquam inquit Iacob appellabitur nomen tuum sed Israhel quoniam si contra Deum fortis fuisti quanto magis contra homines praevalebis
Osée 6.1 Luc 1.19 Genèse 28.13-28.14 Genèse 32.26-32.27 Genèse 27.28-27.29
30 interrogavit eum Iacob dic mihi quo appellaris nomine respondit cur quaeris nomen meum et benedixit ei in eodem loco
Genèse 16.13 Nombres 12.8 Exode 24.10-24.11 Esaïe 6.5 Exode 33.19-33.23
31 vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuhel dicens vidi Deum facie ad faciem et salva facta est anima mea
Malachie 4.2 Genèse 32.25 Juges 8.8 Psaumes 38.17 Genèse 19.23
32 ortusque est ei statim sol postquam transgressus est Phanuhel ipse vero claudicabat pede
1 Samuel 5.5
33 quam ob causam non comedunt filii Israhel nervum qui emarcuit in femore Iacob usque in praesentem diem eo quod tetigerit nervum femoris eius et obstipuerit

Cette Bible est dans le domaine public.