Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jude 1     

Jude 1
Vulgate


1 Iudas Iesu Christi servus frater autem Iacobi his qui in Deo Patre dilectis et Iesu Christo conservatis vocatis Jean 14.22 1 Pierre 1.5 Romains 1.1 1 Thessaloniciens 5.23 Jean 17.15
2 misericordia vobis et pax et caritas adimpleatur 2 Pierre 1.2 1 Pierre 1.2 Apocalypse 1.4-1.6 Romains 1.7
3 carissimi omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute necesse habui scribere vobis deprecans supercertari semel traditae sanctis fidei 1 Timothée 6.12 Tite 1.4 Jude 1.20 Philippiens 1.27 Apocalypse 12.11
4 subintroierunt enim quidam homines qui olim praescripti sunt in hoc iudicium impii Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam et solum Dominatorem et Dominum nostrum Iesum Christum negantes Galates 2.4 2 Pierre 2.1-2.3 1 Jean 2.22 1 Pierre 2.8 2 Pierre 2.10
5 commonere autem vos volo scientes semel omnia quoniam Iesus populum de terra Aegypti salvans secundo eos qui non crediderunt perdidit Nombres 26.64-26.65 Psaumes 106.26 Hébreux 3.16-4.2 Nombres 14.22-14.37 2 Pierre 3.1
6 angelos vero qui non servaverunt suum principatum sed dereliquerunt suum domicilium in iudicium magni diei vinculis aeternis sub caligine reservavit 2 Pierre 2.4 Matthieu 8.29 Matthieu 25.41 Ephésiens 6.12 Jean 8.44
7 sicut Sodoma et Gomorra et finitimae civitates simili modo exfornicatae et abeuntes post carnem alteram factae sunt exemplum ignis aeterni poenam sustinentes Deutéronome 29.23 2 Pierre 2.6 Osée 11.8 Romains 1.26-1.27 Matthieu 25.41
8 similiter et hii carnem quidem maculant dominationem autem spernunt maiestates autem blasphemant Hébreux 13.17 1 Pierre 2.17 Jérémie 38.25-38.28 Psaumes 2.1-2.6 Ecclésiaste 10.20
9 cum Michahel archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Mosi corpore non est ausus iudicium inferre blasphemiae sed dixit imperet tibi Dominus Apocalypse 12.7 Zacharie 3.2 Daniel 10.21 1 Thessaloniciens 4.16 Daniel 10.13
10 hii autem quaecumque quidem ignorant blasphemant quaecumque autem naturaliter tamquam muta animalia norunt in his corrumpuntur 2 Pierre 2.12 Romains 1.21-1.22
11 vae illis quia via Cain abierunt et errore Balaam mercede effusi sunt et contradictione Core perierunt 2 Pierre 2.15 1 Jean 3.12 Genèse 4.3-4.14 Esaïe 3.9 Nombres 26.9-26.10
12 hii sunt in epulis suis maculae convivantes sine timore semet ipsos pascentes nubes sine aqua quae a ventis circumferuntur arbores autumnales infructuosae bis mortuae eradicatae Matthieu 15.13 Ezéchiel 34.8 Proverbes 25.14 Ephésiens 4.14 2 Pierre 2.17-2.20
13 fluctus feri maris despumantes suas confusiones sidera errantia quibus procella tenebrarum in aeternum servata est Esaïe 57.20 2 Pierre 2.17 Philippiens 3.19 Apocalypse 8.10-8.11 Psaumes 65.7
14 prophetavit autem et his septimus ab Adam Enoc dicens ecce venit Dominus in sanctis milibus suis Deutéronome 33.2 2 Thessaloniciens 1.7-1.8 1 Thessaloniciens 3.13 Matthieu 25.31 Psaumes 50.3-50.5
15 facere iudicium contra omnes et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum quibus impie egerunt et de omnibus duris quae locuti sunt contra eum peccatores impii Psaumes 94.4 1 Samuel 2.3 Psaumes 9.7-9.8 Matthieu 12.31-12.37 Psaumes 98.9
16 hii sunt murmuratores querellosi secundum desideria sua ambulantes et os illorum loquitur superba mirantes personas quaestus causa 2 Pierre 2.18 2 Pierre 2.10 Nombres 16.11 Philippiens 2.14 Lévitique 19.15
17 vos autem carissimi memores estote verborum quae praedicta sunt ab apostolis Domini nostri Iesu Christi 2 Pierre 3.2 Ephésiens 4.11 Actes 20.35 1 Jean 4.6 Ephésiens 2.20
18 quia dicebant vobis quoniam in novissimo tempore venient inlusores secundum sua desideria ambulantes impietatum 2 Pierre 3.3 Actes 20.29 2 Timothée 4.3 Jude 1.16 2 Pierre 2.1
19 hii sunt qui segregant animales Spiritum non habentes 1 Corinthiens 2.14 Osée 9.10 Hébreux 10.25 Romains 8.9 Jacques 3.15
20 vos autem carissimi superaedificantes vosmet ipsos sanctissimae vestrae fidei in Spiritu Sancto orantes Ephésiens 6.18 Colossiens 2.7 Romains 8.26-8.27 1 Corinthiens 14.15 1 Thessaloniciens 5.11
21 ipsos vos in dilectione Dei servate 2 Pierre 3.12 Apocalypse 12.11 1 Jean 4.16 Hébreux 9.28 2 Thessaloniciens 3.5
22 et hos quidem arguite iudicatos 1 Jean 5.16-5.18 Jacques 5.19-5.20 Galates 4.20 Galates 6.1 Jude 1.4-1.13
23 illos vero salvate de igne rapientes aliis autem miseremini in timore odientes et eam quae carnalis est maculatam tunicam Apocalypse 3.4 Amos 4.11 1 Timothée 4.16 1 Corinthiens 3.15 Lévitique 13.47-13.59
24 ei autem qui potest vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriae suae inmaculatos in exultatione Ephésiens 3.20 Ephésiens 5.27 Colossiens 1.22 2 Corinthiens 4.14 Romains 16.25-16.27
25 soli Deo salvatori nostro per Iesum Christum Dominum nostrum gloria magnificentia imperium et potestas ante omne saeculum et nunc et in omnia saecula amen Jean 5.44 1 Timothée 1.17 Romains 11.36 Apocalypse 5.13-5.14 1 Pierre 5.10-5.11

Cette Bible est dans le domaine public.