Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jude 1.18     

Jude 1.18
Vulgate


1 Iudas Iesu Christi servus frater autem Iacobi his qui in Deo Patre dilectis et Iesu Christo conservatis vocatisJean 14.22 1 Pierre 1.5 Romains 1.1 1 Thessaloniciens 5.23 Jean 17.15
2 misericordia vobis et pax et caritas adimpleatur2 Pierre 1.2 1 Pierre 1.2 Apocalypse 1.4-1.6 Romains 1.7
3 carissimi omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute necesse habui scribere vobis deprecans supercertari semel traditae sanctis fidei1 Timothée 6.12 Jude 1.20 Tite 1.4 Philippiens 1.27 Apocalypse 12.11
4 subintroierunt enim quidam homines qui olim praescripti sunt in hoc iudicium impii Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam et solum Dominatorem et Dominum nostrum Iesum Christum negantesGalates 2.4 2 Pierre 2.1-2.3 1 Jean 2.22 1 Pierre 2.8 2 Pierre 2.10
5 commonere autem vos volo scientes semel omnia quoniam Iesus populum de terra Aegypti salvans secundo eos qui non crediderunt perdiditPsaumes 106.26 Nombres 26.64-26.65 Hébreux 3.16-4.2 Nombres 14.22-14.37 2 Pierre 3.1
6 angelos vero qui non servaverunt suum principatum sed dereliquerunt suum domicilium in iudicium magni diei vinculis aeternis sub caligine reservavit2 Pierre 2.4 Ephésiens 6.12 Matthieu 8.29 Matthieu 25.41 Jean 8.44
7 sicut Sodoma et Gomorra et finitimae civitates simili modo exfornicatae et abeuntes post carnem alteram factae sunt exemplum ignis aeterni poenam sustinentesDeutéronome 29.23 2 Pierre 2.6 Romains 1.26-1.27 Matthieu 25.41 Osée 11.8
8 similiter et hii carnem quidem maculant dominationem autem spernunt maiestates autem blasphemantHébreux 13.17 1 Pierre 2.17 2 Pierre 2.10-2.12 Jude 1.9-1.10 Exode 22.28
9 cum Michahel archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Mosi corpore non est ausus iudicium inferre blasphemiae sed dixit imperet tibi DominusApocalypse 12.7 Daniel 10.13 Daniel 12.1 Zacharie 3.2 Daniel 10.21
10 hii autem quaecumque quidem ignorant blasphemant quaecumque autem naturaliter tamquam muta animalia norunt in his corrumpuntur2 Pierre 2.12 Romains 1.21-1.22
11 vae illis quia via Cain abierunt et errore Balaam mercede effusi sunt et contradictione Core perierunt2 Pierre 2.15 1 Jean 3.12 Genèse 4.3-4.14 Apocalypse 2.14 Esaïe 3.9
12 hii sunt in epulis suis maculae convivantes sine timore semet ipsos pascentes nubes sine aqua quae a ventis circumferuntur arbores autumnales infructuosae bis mortuae eradicataeMatthieu 15.13 Ephésiens 4.14 Ezéchiel 34.8 Proverbes 25.14 2 Pierre 2.17-2.20
13 fluctus feri maris despumantes suas confusiones sidera errantia quibus procella tenebrarum in aeternum servata estEsaïe 57.20 2 Pierre 2.17 Philippiens 3.19 Apocalypse 8.10-8.11 Psaumes 93.3-93.4
14 prophetavit autem et his septimus ab Adam Enoc dicens ecce venit Dominus in sanctis milibus suisDeutéronome 33.2 2 Thessaloniciens 1.7-1.8 1 Thessaloniciens 3.13 Psaumes 50.3-50.5 Matthieu 25.31
15 facere iudicium contra omnes et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum quibus impie egerunt et de omnibus duris quae locuti sunt contra eum peccatores impiiPsaumes 94.4 1 Samuel 2.3 Malachie 3.13-3.15 Romains 14.10 Daniel 7.20
16 hii sunt murmuratores querellosi secundum desideria sua ambulantes et os illorum loquitur superba mirantes personas quaestus causa2 Pierre 2.10 2 Pierre 2.18 1 Corinthiens 10.10 Nombres 16.11 Philippiens 2.14
17 vos autem carissimi memores estote verborum quae praedicta sunt ab apostolis Domini nostri Iesu Christi2 Pierre 3.2 Ephésiens 2.20 Ephésiens 4.11 Actes 20.35 1 Jean 4.6
18 quia dicebant vobis quoniam in novissimo tempore venient inlusores secundum sua desideria ambulantes impietatum2 Pierre 3.3 Actes 20.29 2 Timothée 4.3 Jude 1.16 2 Pierre 2.1
19 hii sunt qui segregant animales Spiritum non habentes1 Corinthiens 2.14 Osée 9.10 Hébreux 10.25 Romains 8.9 Jacques 3.15
20 vos autem carissimi superaedificantes vosmet ipsos sanctissimae vestrae fidei in Spiritu Sancto orantesEphésiens 6.18 Colossiens 2.7 Romains 8.26-8.27 1 Corinthiens 14.15 1 Thessaloniciens 5.11
21 ipsos vos in dilectione Dei servate2 Pierre 3.12 Apocalypse 12.11 1 Jean 4.16 Hébreux 9.28 Jean 15.9-15.10
22 et hos quidem arguite iudicatos1 Jean 5.16-5.18 Ezéchiel 34.17 Jacques 5.19-5.20 Galates 4.20 Galates 6.1
23 illos vero salvate de igne rapientes aliis autem miseremini in timore odientes et eam quae carnalis est maculatam tunicamApocalypse 3.4 Amos 4.11 1 Corinthiens 3.15 1 Timothée 4.16 Lévitique 13.47-13.59
24 ei autem qui potest vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriae suae inmaculatos in exultationeEphésiens 3.20 Ephésiens 5.27 Colossiens 1.22 2 Corinthiens 4.14 Apocalypse 14.5
25 soli Deo salvatori nostro per Iesum Christum Dominum nostrum gloria magnificentia imperium et potestas ante omne saeculum et nunc et in omnia saecula amenJean 5.44 1 Timothée 1.17 Romains 11.36 Apocalypse 5.13-5.14 Apocalypse 4.9-4.11

Cette Bible est dans le domaine public.