Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Thessaloniciens 4.8     

1 Thessaloniciens 4.8
Vulgate


1 de cetero ergo fratres rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo sicut et ambulatis ut abundetis magisColossiens 1.10 2 Thessaloniciens 1.3 Philippiens 1.9 Ephésiens 4.1 2 Pierre 3.18
2 scitis enim quae praecepta dederimus vobis per Dominum IesumMatthieu 28.20 Ezéchiel 3.17 1 Corinthiens 9.21 2 Thessaloniciens 3.10 2 Thessaloniciens 3.6
3 haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra1 Pierre 4.2 1 Thessaloniciens 5.23 Ephésiens 5.17 Colossiens 3.5 Romains 12.2
4 ut abstineatis vos a fornicatione ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore1 Corinthiens 7.9 1 Pierre 3.7 Romains 12.1 Hébreux 13.4 1 Corinthiens 7.2
5 non in passione desiderii sicut et gentes quae ignorant DeumGalates 4.8 Romains 1.26 2 Thessaloniciens 1.8 Actes 17.30-17.31 Romains 1.28
6 ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum quoniam vindex est Dominus de his omnibus sicut et praediximus vobis et testificati sumusRomains 12.19 Hébreux 13.4 Ephésiens 4.28 Ezéchiel 22.13 Malachie 3.5
7 non enim vocavit nos Deus in inmunditia sed in sanctificationeLévitique 11.44 Ephésiens 1.4 1 Thessaloniciens 2.3 2 Pierre 2.10 Hébreux 12.14
8 itaque qui spernit non hominem spernit sed Deum qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in vobisLuc 10.16 1 Jean 3.24 1 Samuel 8.7 Néhémie 9.30 Jean 12.48
9 de caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem1 Jean 3.11 Romains 12.10 1 Jean 3.23 Hébreux 13.1 1 Thessaloniciens 5.1
10 etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia rogamus autem vos fratres ut abundetis magis1 Thessaloniciens 3.12 2 Thessaloniciens 1.3 1 Thessaloniciens 1.7 Philippiens 3.13-3.15 Philippiens 1.9
11 et operam detis ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris sicut praecepimus vobisEphésiens 4.28 1 Pierre 4.15 1 Pierre 3.4 Tite 3.14 Ecclésiaste 4.6
12 et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt et nullius aliquid desideretisMarc 4.11 Colossiens 4.5 Romains 13.13 1 Timothée 3.7 Romains 12.17
13 nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent2 Pierre 3.4 Ephésiens 2.12 Daniel 12.2 Jean 11.11-11.13 Actes 7.60
14 si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eoRomains 8.11 2 Corinthiens 4.13-4.14 Apocalypse 1.18 1 Thessaloniciens 4.13 Jude 1.14-1.15
15 hoc enim vobis dicimus in verbo Domini quia nos qui vivimus qui residui sumus in adventum Domini non praeveniemus eos qui dormierunt1 Corinthiens 15.51-15.53 2 Corinthiens 4.14 1 Thessaloniciens 2.19 Psaumes 119.147-119.148 Matthieu 17.25
16 quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo et mortui qui in Christo sunt resurgent primiApocalypse 1.7 Matthieu 24.30-24.31 Matthieu 16.27 1 Corinthiens 15.51-15.52 2 Thessaloniciens 1.7
17 deinde nos qui vivimus qui relinquimur simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera et sic semper cum Domino erimusApocalypse 11.12 1 Corinthiens 15.52 Jean 14.3 Apocalypse 7.14-7.17 Jean 12.26
18 itaque consolamini invicem in verbis istis1 Thessaloniciens 5.14 1 Thessaloniciens 5.11 Hébreux 10.24-10.25 Luc 21.28 Hébreux 12.12

Cette Bible est dans le domaine public.