Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Thessaloniciens 4.5     

1 Thessaloniciens 4.5
Vulgate


1 de cetero ergo fratres rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo sicut et ambulatis ut abundetis magisColossiens 1.10 2 Thessaloniciens 1.3 Philippiens 1.9 Colossiens 2.6 Hébreux 13.16
2 scitis enim quae praecepta dederimus vobis per Dominum IesumMatthieu 28.20 Ezéchiel 3.17 1 Corinthiens 9.21 2 Thessaloniciens 3.10 2 Thessaloniciens 3.6
3 haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra1 Pierre 4.2 1 Thessaloniciens 5.23 Colossiens 3.5 Ephésiens 5.17 1 Thessaloniciens 4.4
4 ut abstineatis vos a fornicatione ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore1 Corinthiens 7.9 1 Pierre 3.7 Romains 12.1 Hébreux 13.4 1 Corinthiens 7.2
5 non in passione desiderii sicut et gentes quae ignorant DeumGalates 4.8 Romains 1.26 2 Thessaloniciens 1.8 Actes 17.30-17.31 1 Corinthiens 1.21
6 ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum quoniam vindex est Dominus de his omnibus sicut et praediximus vobis et testificati sumusRomains 12.19 Hébreux 13.4 Ephésiens 4.28 2 Thessaloniciens 1.8 Romains 1.18
7 non enim vocavit nos Deus in inmunditia sed in sanctificationeEphésiens 1.4 Lévitique 11.44 1 Thessaloniciens 2.3 Romains 1.7 2 Timothée 1.9
8 itaque qui spernit non hominem spernit sed Deum qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in vobis1 Jean 3.24 Luc 10.16 1 Samuel 8.7 Jean 12.48 Romains 5.5
9 de caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem1 Jean 3.11 Romains 12.10 1 Jean 3.23 1 Thessaloniciens 5.1 Hébreux 13.1
10 etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia rogamus autem vos fratres ut abundetis magis1 Thessaloniciens 3.12 1 Thessaloniciens 1.7 2 Thessaloniciens 1.3 2 Corinthiens 8.1-8.2 Philippiens 3.13-3.15
11 et operam detis ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris sicut praecepimus vobisEphésiens 4.28 1 Pierre 4.15 1 Pierre 3.4 1 Timothée 2.2 Tite 3.14
12 et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt et nullius aliquid desideretisMarc 4.11 Colossiens 4.5 Romains 13.13 1 Timothée 3.7 Romains 12.17
13 nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habentEphésiens 2.12 2 Pierre 3.4 Daniel 12.2 Jean 11.11-11.13 Actes 7.60
14 si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eoRomains 8.11 2 Corinthiens 4.13-4.14 Apocalypse 1.18 1 Thessaloniciens 4.13 1 Thessaloniciens 3.13
15 hoc enim vobis dicimus in verbo Domini quia nos qui vivimus qui residui sumus in adventum Domini non praeveniemus eos qui dormierunt1 Corinthiens 15.51-15.53 2 Corinthiens 4.14 Matthieu 17.25 Psaumes 88.13 1 Rois 20.35
16 quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo et mortui qui in Christo sunt resurgent primiApocalypse 1.7 Matthieu 24.30-24.31 Matthieu 16.27 1 Corinthiens 15.51-15.52 2 Thessaloniciens 1.7
17 deinde nos qui vivimus qui relinquimur simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera et sic semper cum Domino erimusApocalypse 11.12 1 Corinthiens 15.52 Jean 14.3 Jean 12.26 Apocalypse 7.14-7.17
18 itaque consolamini invicem in verbis istis1 Thessaloniciens 5.14 1 Thessaloniciens 5.11 Hébreux 10.24-10.25 Luc 21.28 Hébreux 12.12

Cette Bible est dans le domaine public.