Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Colossiens 4.1     

Colossiens 4.1
Vulgate


1 domini quod iustum est et aequum servis praestate scientes quoniam et vos Dominum habetis in caeloEphésiens 6.8-6.20 Lévitique 25.39-25.43 Matthieu 24.48-24.51 Luc 16.1-16.13 Néhémie 5.5-5.13
2 orationi instate vigilantes in ea in gratiarum actione1 Thessaloniciens 5.17-5.18 Luc 18.1 Philippiens 4.6 Ephésiens 6.18 Romains 12.12
3 orantes simul et pro nobis ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi propter quod etiam vinctus sumEphésiens 6.19-6.20 Apocalypse 3.7-3.8 Philippiens 1.7 Actes 14.27 2 Timothée 2.9
4 ut manifestem illud ita ut oportet me loqui2 Corinthiens 4.1-4.4 Ephésiens 6.20 Actes 5.29 1 Corinthiens 2.4-2.5 Colossiens 4.6
5 in sapientia ambulate ad eos qui foris sunt tempus redimentesEphésiens 5.15-5.17 1 Thessaloniciens 4.12 1 Timothée 3.7 Jacques 3.13 Romains 16.19
6 sermo vester semper in gratia sale sit conditus ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere1 Pierre 3.15 Ephésiens 4.29 Marc 9.50 Colossiens 3.16 Matthieu 5.13
7 quae circa me sunt omnia vobis nota faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino2 Timothée 4.12 Actes 20.4 Colossiens 4.9 Ephésiens 6.21-6.23 Philippiens 2.25
8 quem misi ad vos ad hoc ipsum ut cognoscat quae circa vos sunt et consoletur corda vestraEphésiens 6.22 Colossiens 2.2 1 Corinthiens 4.17 1 Thessaloniciens 4.18 1 Thessaloniciens 5.14
9 cum Onesimo carissimo et fideli fratre qui est ex vobis omnia quae hic aguntur nota facient vobisPhilémon 1.10-1.19 Colossiens 4.7
10 salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabae de quo accepistis mandata si venerit ad vos excipite illumActes 19.29 2 Timothée 4.11 Actes 27.2 Actes 12.12 Actes 20.4
11 et Iesus qui dicitur Iustus qui sunt ex circumcisione hii soli sunt adiutores in regno Dei qui mihi fuerunt solacioActes 11.2 Philippiens 4.3 Colossiens 4.7 1 Thessaloniciens 3.7 Galates 2.7-2.8
12 salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus Christi Iesu semper sollicitus pro vobis in orationibus ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate DeiPhilémon 1.23 Romains 15.30 Colossiens 1.7 Colossiens 1.28 Matthieu 5.48
13 testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et qui HierapoliColossiens 2.1 Apocalypse 3.14-3.18 2 Corinthiens 8.3 Apocalypse 1.11 Colossiens 4.15-4.16
14 salutat vos Lucas medicus carissimus et DemasPhilémon 1.24 2 Timothée 4.10-4.11
15 salutate fratres qui sunt Laodiciae et Nympham et quae in domo eius est ecclesiamRomains 16.5 Philémon 1.2 1 Corinthiens 16.9
16 et cum lecta fuerit apud vos epistula facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur et eam quae Laodicensium est vos legatis1 Thessaloniciens 5.27 2 Thessaloniciens 3.14
17 et dicite Archippo vide ministerium quod accepisti in Domino ut illud impleasPhilémon 1.2 2 Timothée 4.1-4.5 1 Timothée 6.11-6.14 1 Timothée 6.20 Nombres 18.5
18 salutatio mea manu Pauli memores estote vinculorum meorum gratia vobiscum amenHébreux 13.3 2 Timothée 4.22 1 Corinthiens 16.21 1 Timothée 6.21 Hébreux 13.25

Cette Bible est dans le domaine public.