Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Corinthiens 7.26     

1 Corinthiens 7.26
Vulgate


1 de quibus autem scripsistis bonum est homini mulierem non tangere1 Corinthiens 7.8 1 Corinthiens 7.26-7.27 1 Corinthiens 7.37-7.38 Genèse 20.6 Proverbes 6.29
2 propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat et unaquaeque suum virum habeat1 Corinthiens 7.9 Proverbes 19.14 Proverbes 5.18-5.19 Proverbes 18.22 1 Corinthiens 6.18
3 uxori vir debitum reddat similiter autem et uxor viroExode 21.10 1 Pierre 3.7
4 mulier sui corporis potestatem non habet sed vir similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulierMatthieu 19.9 Marc 10.11-10.12 Osée 3.3
5 nolite fraudare invicem nisi forte ex consensu ad tempus ut vacetis orationi et iterum revertimini in id ipsum ne temptet vos Satanas propter incontinentiam vestramExode 19.15 1 Samuel 21.4-21.5 1 Thessaloniciens 3.5 Joël 2.16 Zacharie 12.12-12.14
6 hoc autem dico secundum indulgentiam non secundum imperium2 Corinthiens 8.8 1 Corinthiens 7.12 1 Corinthiens 7.25 2 Corinthiens 11.17
7 volo autem omnes homines esse sicut me ipsum sed unusquisque proprium habet donum ex Deo alius quidem sic alius vero sicMatthieu 19.11-19.12 1 Corinthiens 9.5 1 Corinthiens 12.11 1 Corinthiens 12.4 1 Corinthiens 7.8
8 dico autem non nuptis et viduis bonum est illis si sic maneant sicut et ego1 Corinthiens 7.26-7.27 1 Corinthiens 7.1 1 Corinthiens 7.32 1 Corinthiens 7.34-7.35 1 Corinthiens 7.7
9 quod si non se continent nubant melius est enim nubere quam uri1 Timothée 5.14 1 Corinthiens 7.2 1 Corinthiens 7.39 1 Timothée 5.11 1 Corinthiens 7.28
10 his autem qui matrimonio iuncti sunt praecipio non ego sed Dominus uxorem a viro non discedereMatthieu 5.32 Luc 16.18 Malachie 2.14-2.16 Matthieu 19.3-19.9 Marc 10.11-10.12
11 quod si discesserit manere innuptam aut viro suo reconciliari et vir uxorem ne dimittat1 Corinthiens 7.10 Jérémie 3.1 Deutéronome 22.19 Esaïe 50.1 Juges 19.2-19.3
12 nam ceteris ego dico non Dominus si quis frater uxorem habet infidelem et haec consentit habitare cum illo non dimittat illam2 Corinthiens 11.17 1 Corinthiens 7.6 Esdras 10.11-10.19 Esdras 10.2-10.3 1 Corinthiens 7.25
13 et si qua mulier habet virum infidelem et hic consentit habitare cum illa non dimittat virum 14 sanctificatus est enim vir infidelis in muliere fideli et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem alioquin filii vestri inmundi essent nunc autem sancti suntTite 1.15 Malachie 2.15-2.16 1 Corinthiens 6.15-6.17 Romains 11.16 Esaïe 52.1
15 quod si infidelis discedit discedat non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi in pace autem vocavit nos DeusRomains 14.19 Matthieu 12.50 Jacques 2.15 Galates 5.22 Romains 12.18
16 unde enim scis mulier si virum salvum facies aut unde scis vir si mulierem salvam facies1 Corinthiens 9.22 Romains 11.14 Jacques 5.19-5.20 1 Timothée 4.16 Luc 15.10
17 nisi unicuique sicut divisit Dominus unumquemque sicut vocavit Deus ita ambulet et sic in omnibus ecclesiis doceo1 Corinthiens 4.17 2 Corinthiens 11.28 2 Corinthiens 8.18 Romains 12.3-12.8 1 Corinthiens 16.1
18 circumcisus aliquis vocatus est non adducat praeputium in praeputio aliquis vocatus est non circumcidaturActes 15.24 Actes 15.19 Actes 15.28 Actes 15.5 Colossiens 3.11
19 circumcisio nihil est et praeputium nihil est sed observatio mandatorum DeiGalates 5.6 Galates 6.15 Apocalypse 22.14 Colossiens 3.11 Galates 3.28
20 unusquisque in qua vocatione vocatus est in ea permaneatLuc 3.10-3.14 1 Corinthiens 7.17 1 Thessaloniciens 4.11 2 Thessaloniciens 3.12 1 Corinthiens 7.21-7.24
21 servus vocatus es non sit tibi curae sed et si potes liber fieri magis utere1 Pierre 2.18-2.24 1 Pierre 5.7 Philippiens 4.6 1 Corinthiens 12.13 Philippiens 4.11
22 qui enim in Domino vocatus est servus libertus est Domini similiter qui liber vocatus est servus est Christi1 Pierre 2.16 Philémon 1.16 Ephésiens 6.5-6.6 Galates 5.13 1 Corinthiens 9.19
23 pretio empti estis nolite fieri servi hominum1 Corinthiens 6.20 Lévitique 25.42 Matthieu 23.8-23.11 1 Pierre 3.18 Tite 2.14
24 unusquisque in quo vocatus est fratres in hoc maneat apud Deum1 Corinthiens 7.20 Genèse 17.1 Colossiens 3.23-3.24 1 Samuel 14.45 1 Corinthiens 10.31
25 de virginibus autem praeceptum Domini non habeo consilium autem do tamquam misericordiam consecutus a Domino ut sim fidelis1 Corinthiens 7.6 1 Corinthiens 4.2 1 Corinthiens 7.12 1 Corinthiens 7.40 1 Timothée 1.12-1.16
26 existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem quoniam bonum est homini sic esse1 Corinthiens 7.1 1 Corinthiens 7.8 Luc 21.23 Matthieu 24.19 Luc 23.28-23.29
27 alligatus es uxori noli quaerere solutionem solutus es ab uxore noli quaerere uxorem1 Corinthiens 7.20 1 Corinthiens 7.12-7.14
28 si autem acceperis uxorem non peccasti et si nupserit virgo non peccavit tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi ego autem vobis parco1 Corinthiens 7.32-7.36 2 Corinthiens 1.23 Hébreux 13.4 1 Corinthiens 7.26
29 hoc itaque dico fratres tempus breve est reliquum est ut qui habent uxores tamquam non habentes sintRomains 13.11-13.12 Jacques 4.13-4.16 1 Corinthiens 7.31 Ecclésiaste 12.13-12.14 Psaumes 39.4-39.7
30 et qui flent tamquam non flentes et qui gaudent tamquam non gaudentes et qui emunt tamquam non possidentesLuc 6.21 Apocalypse 7.17 Luc 6.25 Ecclésiaste 3.4 Psaumes 30.5
31 et qui utuntur hoc mundo tamquam non utantur praeterit enim figura huius mundi1 Jean 2.17 1 Pierre 1.24 1 Pierre 4.7 Psaumes 39.6 1 Corinthiens 9.18
32 volo autem vos sine sollicitudine esse qui sine uxore est sollicitus est quae Domini sunt quomodo placeat Deo1 Timothée 5.5 Philippiens 4.6 Psaumes 55.22 Matthieu 6.25-6.34 Matthieu 13.22
33 qui autem cum uxore est sollicitus est quae sunt mundi quomodo placeat uxori et divisus estColossiens 3.19 1 Pierre 3.7 Luc 12.22 1 Samuel 1.4-1.8 Ephésiens 5.25-5.33
34 et mulier innupta et virgo cogitat quae Domini sunt ut sit sancta et corpore et spiritu quae autem nupta est cogitat quae sunt mundi quomodo placeat viroRomains 12.1-12.2 Philippiens 1.20 Romains 6.13 Luc 10.40-10.42 1 Corinthiens 6.20
35 porro hoc ad utilitatem vestram dico non ut laqueum vobis iniciam sed ad id quod honestum est et quod facultatem praebeat sine inpedimento Dominum observandi1 Corinthiens 7.36 Tite 2.3 Matthieu 19.12 1 Corinthiens 7.28 Luc 8.14
36 si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua quod sit superadulta et ita oportet fieri quod vult faciat non peccat nubat 37 nam qui statuit in corde suo firmus non habens necessitatem potestatem autem habet suae voluntatis et hoc iudicavit in corde suo servare virginem suam bene facit 38 igitur et qui matrimonio iungit virginem suam bene facit et qui non iungit melius facitHébreux 13.4 1 Corinthiens 7.37 1 Corinthiens 7.1-7.2 1 Corinthiens 7.26 1 Corinthiens 7.8
39 mulier alligata est quanto tempore vir eius vivit quod si dormierit vir eius liberata est cui vult nubat tantum in Domino1 Corinthiens 7.15 Romains 7.2-7.3 1 Corinthiens 7.10 2 Corinthiens 6.14-6.16 Genèse 6.2
40 beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium puto autem quod et ego Spiritum Dei habeo1 Corinthiens 7.1 1 Corinthiens 7.25-7.26 1 Corinthiens 7.35 2 Pierre 3.15-3.16 1 Corinthiens 7.6

Cette Bible est dans le domaine public.