Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Romains 12.4     

Romains 12.4
Vulgate


1 obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam Deo placentem rationabile obsequium vestrum1 Pierre 2.5 Romains 6.13 Romains 6.19 Hébreux 13.15-13.16 Romains 12.2
2 et nolite conformari huic saeculo sed reformamini in novitate sensus vestri ut probetis quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta1 Pierre 1.14 2 Corinthiens 5.17 Colossiens 3.10 Ephésiens 4.22-4.24 1 Jean 2.15-2.17
3 dico enim per gratiam quae data est mihi omnibus qui sunt inter vos non plus sapere quam oportet sapere sed sapere ad sobrietatem unicuique sicut Deus divisit mensuram fideiPhilippiens 2.3-2.8 Galates 6.3 1 Pierre 4.11 1 Pierre 5.5 1 Pierre 4.7
4 sicut enim in uno corpore multa membra habemus omnia autem membra non eundem actum habent1 Corinthiens 12.27 1 Corinthiens 12.4 1 Corinthiens 12.12-12.14 Ephésiens 4.15-4.16 Ephésiens 4.4
5 ita multi unum corpus sumus in Christo singuli autem alter alterius membra1 Corinthiens 10.17 Ephésiens 4.25 1 Corinthiens 12.20 Colossiens 2.19 1 Corinthiens 10.33
6 habentes autem donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes sive prophetiam secundum rationem fidei1 Corinthiens 7.7 1 Pierre 4.10-4.11 1 Corinthiens 12.28-12.31 Romains 12.3 Ephésiens 4.11
7 sive ministerium in ministrando sive qui docet in doctrinaActes 13.1 Ephésiens 4.11 1 Timothée 3.2 Deutéronome 33.10 Luc 12.42-12.44
8 qui exhortatur in exhortando qui tribuit in simplicitate qui praeest in sollicitudine qui miseretur in hilaritate2 Corinthiens 9.7 1 Timothée 5.17 1 Corinthiens 12.28 Deutéronome 15.8-15.11 Actes 15.32
9 dilectio sine simulatione odientes malum adherentes bono1 Timothée 1.5 Psaumes 34.14 1 Pierre 4.8 Psaumes 101.3 Psaumes 97.10
10 caritatem fraternitatis invicem diligentes honore invicem praevenientesJean 13.34-13.35 Hébreux 13.1 Philippiens 2.3 1 Pierre 2.17 1 Thessaloniciens 4.9
11 sollicitudine non pigri spiritu ferventes Domino servientesActes 18.25 Hébreux 6.10-6.11 1 Pierre 4.8 Ephésiens 6.5-6.8 Ephésiens 4.28
12 spe gaudentes in tribulatione patientes orationi instantesHébreux 10.36 Romains 15.13 Psaumes 16.9-16.11 Psaumes 62.8 Actes 1.14
13 necessitatibus sanctorum communicantes hospitalitatem sectantesHébreux 6.10 2 Corinthiens 9.12 2 Corinthiens 9.1 1 Timothée 3.2 Hébreux 13.16
14 benedicite persequentibus benedicite et nolite maledicereMatthieu 5.44 Luc 6.28 1 Pierre 3.9 1 Thessaloniciens 5.15 Jacques 3.10
15 gaudere cum gaudentibus flere cum flentibus1 Corinthiens 12.26 Hébreux 13.3 Philippiens 2.17-2.18 Job 30.25 Psaumes 35.13-35.14
16 id ipsum invicem sentientes non alta sapientes sed humilibus consentientes nolite esse prudentes apud vosmet ipsos1 Pierre 3.8 Proverbes 3.7 Romains 15.5 Jacques 3.13-3.17 Esaïe 5.21
17 nulli malum pro malo reddentes providentes bona non tantum coram Deo sed etiam coram omnibus hominibusProverbes 20.22 1 Thessaloniciens 5.15 2 Corinthiens 8.20-8.21 Matthieu 5.39 Philippiens 4.8-4.9
18 si fieri potest quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentesMarc 9.50 Matthieu 5.9 Romains 14.19 Galates 5.22 Romains 14.17
19 non vosmet ipsos defendentes carissimi sed date locum irae scriptum est enim mihi vindictam ego retribuam dicit DominusDeutéronome 32.35 Hébreux 10.30 Proverbes 24.29 Proverbes 20.22 Matthieu 5.39
20 sed si esurierit inimicus tuus ciba illum si sitit potum da illi hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eiusProverbes 25.21-25.22 Luc 6.27 Matthieu 5.44 2 Rois 6.22 Exode 23.4-23.5
21 noli vinci a malo sed vince in bono malum1 Pierre 3.9 Proverbes 16.32 Luc 6.27-6.30

Cette Bible est dans le domaine public.