Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jean 2     

Jean 2
Vulgate


1 et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae et erat mater Iesu ibi Jean 21.2 Jean 4.46 Proverbes 19.14 Jean 1.43 Jean 1.29
2 vocatus est autem ibi et Iesus et discipuli eius ad nuptias Matthieu 10.40-10.42 Jean 1.40-1.49 Matthieu 25.45 Hébreux 13.4 Colossiens 3.17
3 et deficiente vino dicit mater Iesu ad eum vinum non habent Philippiens 4.6 Jean 11.3 Matthieu 26.28 Ecclésiaste 10.19 Psaumes 104.15
4 et dicit ei Iesus quid mihi et tibi est mulier nondum venit hora mea Jean 8.20 Jean 7.6 Jean 7.30 Jean 13.1 Ecclésiaste 3.1
5 dicit mater eius ministris quodcumque dixerit vobis facite Luc 5.5-5.6 Jean 15.14 Genèse 6.22 Actes 9.6 Hébreux 11.8
6 erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum capientes singulae metretas binas vel ternas Jean 3.25 Hébreux 9.10 Hébreux 10.22 Hébreux 6.2 Marc 7.2-7.5
7 dicit eis Iesus implete hydrias aqua et impleverunt eas usque ad summum Marc 11.2-11.6 Josué 6.3-6.5 Actes 8.26-8.40 2 Rois 5.10-5.14 Nombres 21.6-21.9
8 et dicit eis Iesus haurite nunc et ferte architriclino et tulerunt Ecclésiaste 9.6 Jean 2.9 Romains 13.7 Proverbes 3.5-3.6
9 ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset ministri autem sciebant qui haurierant aquam vocat sponsum architriclinus Jean 4.46 Jean 7.17 Psaumes 119.100
10 et dicit ei omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint tunc id quod deterius est tu servasti bonum vinum usque adhuc Apocalypse 7.16-7.17 Luc 16.25 Proverbes 9.1-9.6 Proverbes 9.16-9.18 Psaumes 104.15
11 hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam et crediderunt in eum discipuli eius Jean 1.14 Jean 20.30-20.31 Jean 3.2 2 Corinthiens 3.18 Exode 7.19-7.21
12 post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius et ibi manserunt non multis diebus Matthieu 12.46 Matthieu 4.13 Jean 7.3-7.5 1 Corinthiens 9.5 Actes 1.13-1.14
13 et prope erat pascha Iudaeorum et ascendit Hierosolyma Iesus Luc 2.41 Jean 11.55 Jean 2.23 Jean 6.4 Exode 12.6-12.14
14 et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas et nummularios sedentes Marc 11.15 Luc 19.45-19.46 Malachie 3.1-3.3 Marc 11.17 Matthieu 21.12-21.13
15 et cum fecisset quasi flagellum de funiculis omnes eiecit de templo oves quoque et boves et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit Zacharie 4.6 Jean 18.6 2 Corinthiens 10.4
16 et his qui columbas vendebant dixit auferte ista hinc nolite facere domum Patris mei domum negotiationis Matthieu 21.13 Luc 2.49 Jérémie 7.11 Marc 11.17 Esaïe 56.5-56.11
17 recordati vero sunt discipuli eius quia scriptum est zelus domus tuae comedit me Psaumes 69.9 Psaumes 119.139
18 responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei quod signum ostendis nobis quia haec facis Jean 6.30 Luc 11.29 Actes 5.28 Luc 20.1-20.2 Marc 11.27-11.28
19 respondit Iesus et dixit eis solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud Marc 15.29 Matthieu 27.40 Marc 14.58 Matthieu 26.60-26.61 Romains 8.11
20 dixerunt ergo Iudaei quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc et tu tribus diebus excitabis illud 21 ille autem dicebat de templo corporis sui 1 Corinthiens 6.19 1 Corinthiens 3.16 Colossiens 2.9 Jean 1.14 2 Corinthiens 6.16
22 cum ergo resurrexisset a mortuis recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat et crediderunt scripturae et sermoni quem dixit Iesus Jean 12.16 Jean 14.26 Jean 2.17 Luc 24.7-24.8 Jean 16.4
23 cum autem esset Hierosolymis in pascha in die festo multi crediderunt in nomine eius videntes signa eius quae faciebat Jean 3.2 Matthieu 13.20-13.21 Jean 7.31 Galates 5.6 Jacques 2.19-2.20
24 ipse autem Iesus non credebat semet ipsum eis eo quod ipse nosset omnes Jean 5.42 Jean 6.64 Actes 1.24 Jean 6.15 Matthieu 9.4
25 et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine ipse enim sciebat quid esset in homine Jean 13.11 Matthieu 9.4 Jean 6.64 Jean 6.61

Cette Bible est dans le domaine public.