Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Nombres 14.28     

Nombres 14.28
Vulgate


1 igitur vociferans omnis turba flevit nocte illaNombres 11.1-11.4 Deutéronome 1.45
2 et murmurati sunt contra Mosen et Aaron cuncti filii Israhel dicentesNombres 16.41 Exode 15.24 Philippiens 2.14-2.15 Psaumes 106.24 Jude 1.16
3 utinam mortui essemus in Aegypto et non in hac vasta solitudine utinam pereamus et non inducat nos Dominus in terram istam ne cadamus gladio et uxores ac liberi nostri ducantur captivi nonne melius est reverti in AegyptumJérémie 9.3 Psaumes 78.40 Nombres 14.31-14.32
4 dixeruntque alter ad alterum constituamus nobis ducem et revertamur in AegyptumDeutéronome 17.16 Actes 7.39 Hébreux 10.38-10.39 Néhémie 9.16-9.17 2 Pierre 2.21-2.22
5 quo audito Moses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum IsrahelNombres 16.4 Nombres 16.22 Nombres 16.45 1 Rois 18.39 Ezéchiel 9.8
6 at vero Iosue filius Nun et Chaleb filius Iepphonne qui et ipsi lustraverant terram sciderunt vestimenta suaNombres 13.8 Nombres 14.30 Nombres 13.6 Nombres 14.38 Genèse 37.29
7 et ad omnem multitudinem filiorum Israhel locuti sunt terram quam circuivimus valde bona estDeutéronome 1.25 Nombres 13.27 Deutéronome 8.7-8.9 Deutéronome 6.10-6.11
8 si propitius fuerit Dominus inducet nos in eam et tradet humum lacte et melle manantemDeutéronome 10.15 Nombres 13.27 1 Rois 10.9 Psaumes 22.8 2 Samuel 22.20
9 nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum terrae huius quia sicut panem ita eos possumus devorare recessit ab illis omne praesidium Dominus nobiscum est nolite metuerePsaumes 74.14 Deutéronome 9.23-9.24 Deutéronome 7.18 2 Chroniques 20.17 Deutéronome 31.8
10 cumque clamaret omnis multitudo et lapidibus eos vellet opprimere apparuit gloria Domini super tectum foederis cunctis filiis IsrahelLévitique 9.23 Exode 17.4 Exode 16.10 Actes 7.52 Nombres 16.42
11 et dixit Dominus ad Mosen usquequo detrahet mihi populus iste quousque non credent mihi in omnibus signis quae feci coram eisPsaumes 106.24 Psaumes 78.32 Psaumes 78.22 Jean 12.37 Exode 16.28
12 feriam igitur eos pestilentia atque consumam te autem faciam principem super gentem magnam et fortiorem quam haec estExode 32.10 Nombres 16.46-16.49 Exode 5.3 2 Samuel 24.1 2 Samuel 24.12-24.15
13 et ait Moses ad Dominum ut audiant Aegyptii de quorum medio eduxisti populum istumPsaumes 106.23 Ezéchiel 20.9 Deutéronome 32.27 Ezéchiel 20.14 Deutéronome 9.26-9.28
14 et habitatores terrae huius qui audierunt quod tu Domine in populo isto sis et facie videaris ad faciem et nubes tua protegat illos et in columna nubis praecedas eos per diem et in columna ignis per noctemExode 15.14 Exode 33.11 Josué 2.9-2.10 Genèse 32.30 Josué 5.1
15 quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem et dicantJuges 6.16
16 non poterat introducere populum in terram pro qua iuraverat idcirco occidit eos in solitudineJosué 7.9 Deutéronome 9.28 Deutéronome 32.26-32.27 Josué 7.7
17 magnificetur ergo fortitudo Domini sicut iurasti dicensMatthieu 9.6 Michée 3.8 Matthieu 9.8
18 Dominus patiens et multae misericordiae auferens iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationemExode 34.6-34.7 Exode 20.5 Psaumes 145.8 Jonas 4.2 Psaumes 103.8
19 dimitte obsecro peccatum populi tui huius secundum magnitudinem misericordiae tuae sicut propitius fuisti egredientibus de Aegypto usque ad locum istumExode 34.9 Psaumes 78.38 Psaumes 106.45 Exode 32.32 Jacques 5.15
20 dixitque Dominus dimisi iuxta verbum tuumMichée 7.18-7.20 Psaumes 106.23 Jacques 5.16
21 vivo ego et implebitur gloria Domini universa terraHabakuk 2.14 Psaumes 72.19 Esaïe 49.18 Deutéronome 32.40 Matthieu 6.10
22 attamen omnes homines qui viderunt maiestatem meam et signa quae feci in Aegypto et in solitudine et temptaverunt me iam per decem vices nec oboedierunt voci meaeJob 19.3 Hébreux 3.17-3.18 Exode 17.2 Psaumes 106.26 Genèse 31.7
23 non videbunt terram pro qua iuravi patribus eorum nec quisquam ex illis qui detraxit mihi intuebitur eamNombres 32.11 Nombres 26.64 Ezéchiel 20.15 Psaumes 95.11 Hébreux 4.3
24 servum meum Chaleb qui plenus alio spiritu secutus est me inducam in terram hanc quam circuivit et semen eius possidebit eamNombres 14.6-14.9 Deutéronome 1.36 Nombres 26.65 Josué 14.6-14.14 Nombres 32.11-32.12
25 quoniam Amalechites et Chananeus habitant in vallibus cras movete castra et revertimini in solitudinem per viam maris RubriDeutéronome 1.40 Nombres 13.29 Psaumes 81.11-81.13 Nombres 14.4 Proverbes 1.31
26 locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens 27 usquequo multitudo haec pessima murmurat contra me querellas filiorum Israhel audiviExode 16.12 Nombres 14.11 1 Corinthiens 10.10 Marc 9.19 Exode 16.28
28 dic ergo eis vivo ego ait Dominus sicut locuti estis audiente me sic faciam vobisNombres 14.21 Hébreux 3.17 Nombres 14.23 Psaumes 90.8-90.9 Nombres 32.11
29 in solitudine hac iacebunt cadavera vestra omnes qui numerati estis a viginti annis et supra et murmurastis contra meNombres 1.45 Hébreux 3.17 Nombres 26.64 1 Corinthiens 10.5 Nombres 14.32-14.33
30 non intrabitis terram super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem praeter Chaleb filium Iepphonne et Iosue filium NunGenèse 14.22 Nombres 14.38 Nombres 26.65 Deutéronome 1.36-1.38 Nombres 32.12
31 parvulos autem vestros de quibus dixistis quod praedae hostibus forent introducam ut videant terram quae vobis displicuitPsaumes 106.24 Deutéronome 1.39 Nombres 26.64 Matthieu 22.5 Proverbes 1.25
32 vestra cadavera iacebunt in solitudine1 Corinthiens 10.5 Nombres 14.29 Hébreux 3.17
33 filii vestri erunt vagi in deserto annis quadraginta et portabunt fornicationem vestram donec consumantur cadavera patrum in desertoNombres 32.13 Ezéchiel 23.35 Psaumes 107.40 Deutéronome 2.14 Deutéronome 1.3
34 iuxta numerum quadraginta dierum quibus considerastis terram annus pro die inputabitur et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras et scietis ultionem meamNombres 13.25 Ezéchiel 4.6 Daniel 9.24 Psaumes 105.42 Lévitique 20.19
35 quoniam sicut locutus sum ita faciam omni multitudini huic pessimae quae consurrexit adversum me in solitudine hac deficiet et morieturNombres 23.19 Nombres 14.27-14.29 Hébreux 3.19 1 Corinthiens 10.11 1 Corinthiens 10.5
36 igitur omnes viri quos miserat Moses ad contemplandam terram et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem detrahentes terrae quod esset malaNombres 13.31-13.33 Nombres 13.4-13.16
37 mortui sunt atque percussi in conspectu Domini1 Corinthiens 10.10 Nombres 16.49 Hébreux 3.17 Jude 1.5 Nombres 25.9
38 Iosue autem filius Nun et Chaleb filius Iepphonne vixerunt ex omnibus qui perrexerant ad considerandam terramNombres 26.65 Josué 14.6-14.10
39 locutusque est Moses universa verba haec ad omnes filios Israhel et luxit populus nimisExode 33.4 Hébreux 12.17 Proverbes 19.3 Esaïe 26.16 Matthieu 8.12
40 et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis atque dixerunt parati sumus ascendere ad locum de quo Dominus locutus est quia peccavimusDeutéronome 1.41 Luc 13.25 Matthieu 26.11-26.12 Matthieu 7.21-7.23 Ecclésiaste 9.3
41 quibus Moses cur inquit transgredimini verbum Domini quod vobis non cedet in prosperum2 Chroniques 24.20 Nombres 14.25 Jérémie 2.37 Job 4.9 Jérémie 32.5
42 nolite ascendere non enim est Dominus vobiscum ne corruatis coram inimicis vestrisDeutéronome 1.42 Josué 7.12 Psaumes 44.1-44.11 Josué 7.8
43 Amalechites et Chananeus ante vos sunt quorum gladio corruetis eo quod nolueritis adquiescere Domino nec erit Dominus vobiscumNombres 13.29 Nombres 14.25 Deutéronome 28.25 Osée 9.12 Lévitique 26.17
44 at illi contenebrati ascenderunt in verticem montis arca autem testamenti Domini et Moses non recesserunt de castrisDeutéronome 1.43 Nombres 15.30 Nombres 10.33 1 Samuel 4.3-4.11 Nombres 31.6
45 descenditque Amalechites et Chananeus qui habitabant in monte et percutiens eos atque concidens persecutus est usque HormaNombres 21.3 Juges 1.17 Deutéronome 1.44 Nombres 14.43 Exode 17.16

Cette Bible est dans le domaine public.