Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Joël 1     

Joël 1
Vulgate


1 verbum Domini quod factum est ad Iohel filium Fatuhel Actes 2.16 Jérémie 1.2 2 Pierre 1.21 Osée 1.1 Ezéchiel 1.3
2 audite hoc senes et auribus percipite omnes habitatores terrae si factum est istud in diebus vestris aut in diebus patrum vestrorum Osée 5.1 Joël 2.2 Job 8.8 Matthieu 13.9 Jérémie 30.7
3 super hoc filiis vestris narrate et filii vestri filiis suis et filii eorum generationi alterae Deutéronome 6.7 Psaumes 78.3-78.8 Psaumes 44.1 Josué 4.6-4.7 Psaumes 145.4
4 residuum erucae comedit lucusta et residuum lucustae comedit bruchus et residuum bruchi comedit rubigo Joël 2.25 Amos 4.9 Psaumes 105.34 Esaïe 33.4 Exode 10.4
5 expergescimini ebrii et flete et ululate omnes qui bibitis vinum in dulcedine quoniam periit ab ore vestro Jacques 5.1 Esaïe 24.7-24.11 Amos 6.3-6.7 Joël 1.11 Esaïe 32.10-32.12
6 gens enim ascendit super terram meam fortis et innumerabilis dentes eius ut dentes leonis et molares eius ut catuli leonis Joël 2.25 Esaïe 8.8 Psaumes 107.34 Osée 9.3 Proverbes 30.25-30.27
7 posuit vineam meam in desertum et ficum meam decorticavit nudans spoliavit eam et proiecit albi facti sunt rami eius Esaïe 5.6 Joël 1.12 Esaïe 24.7 Osée 2.12 Exode 10.15
8 plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suae Esaïe 22.12 Jérémie 3.4 Joël 1.13-1.15 Proverbes 2.17 Malachie 2.15
9 periit sacrificium et libatio de domo Domini luxerunt sacerdotes ministri Domini Joël 2.14 Joël 2.17 Joël 1.13 Osée 9.4 Esaïe 61.6
10 depopulata est regio luxit humus quoniam devastatum est triticum confusum est vinum elanguit oleum Osée 4.3 Osée 9.2 Joël 1.5 Jérémie 12.11 Joël 1.12
11 confusi sunt agricolae ululaverunt vinitores super frumento et hordeo quia periit messis agri Jérémie 14.3-14.4 Esaïe 17.11 Jérémie 9.12 Romains 5.5 Amos 5.16
12 vinea confusa est et ficus elanguit malogranatum et palma et malum et omnia ligna agri aruerunt quia confusum est gaudium a filiis hominum Esaïe 16.10 Esaïe 24.11 Joël 1.10 Cantique 2.3 Psaumes 92.12
13 accingite vos et plangite sacerdotes ululate ministri altaris ingredimini cubate in sacco ministri Dei mei quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio Jérémie 4.8 Joël 1.8-1.9 1 Rois 21.27 Joël 2.17 Jérémie 9.10
14 sanctificate ieiunium vocate coetum congregate senes omnes habitatores terrae in domum Dei vestri et clamate ad Dominum Joël 2.15-2.16 Jonas 3.8 Lévitique 23.36 2 Chroniques 20.13 2 Chroniques 20.3-20.4
15 a a a diei quia prope est dies Domini et quasi vastitas a potente veniet Jérémie 30.7 Sophonie 1.14-1.18 Joël 2.31 Esaïe 13.6-13.9 Joël 2.11
16 numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri laetitia et exultatio Deutéronome 12.6-12.7 Psaumes 43.4 Joël 1.5-1.9 Esaïe 62.8-62.9 Joël 1.13
17 conputruerunt iumenta in stercore suo demolita sunt horrea dissipatae sunt apothecae quoniam confusum est triticum Esaïe 17.10-17.11 Genèse 23.16
18 quid ingemuit animal mugierunt greges armenti quia non est pascua eis sed et greges pecorum disperierunt Jérémie 12.4 Osée 4.3 Jérémie 14.5-14.6 Romains 8.22 Joël 1.20
19 ad te Domine clamabo quia ignis comedit speciosa deserti et flamma succendit omnia ligna regionis Jérémie 9.10 Psaumes 50.15 Amos 7.4 Michée 7.7 Psaumes 91.15
20 sed et bestiae agri quasi area sitiens imbrem suspexerunt ad te quoniam exsiccati sunt fontes aquarum et ignis devoravit speciosa deserti Psaumes 104.21 1 Rois 17.7 Job 38.41 1 Rois 18.5 Psaumes 147.9

Cette Bible est dans le domaine public.