Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jérémie 14.1     

Jérémie 14.1
Vulgate


1 quod factum est verbum Domini ad Hieremiam de sermonibus siccitatisJérémie 17.8
2 luxit Iudaea et portae eius corruerunt et obscuratae sunt in terra et clamor Hierusalem ascenditEsaïe 3.26 Jérémie 8.21 1 Samuel 5.12 Lamentations 4.8-4.9 Zacharie 7.13
3 maiores miserunt minores suos ad aquam venerunt ad hauriendum non invenerunt aquam reportaverunt vasa sua vacua confusi sunt et adflicti et operuerunt capita sua2 Samuel 15.30 Psaumes 40.14 2 Rois 18.31 Amos 4.8 Jérémie 2.13
4 propter terrae vastitatem quia non venit pluvia in terra confusi sunt agricolae operuerunt capita suaJoël 1.19-1.20 Joël 1.11 Deutéronome 28.23-28.24 Jérémie 3.3 Lévitique 26.19-26.20
5 nam et cerva in agro peperit et reliquit quia non erat herbaPsaumes 29.9 Esaïe 15.6 Job 39.1-39.4
6 et onagri steterunt in rupibus traxerunt ventum quasi dracones defecerunt oculi eorum quia non erat herbaJérémie 2.24 Job 39.5-39.6 Joël 1.18 1 Samuel 14.29 Lamentations 5.17
7 si iniquitates nostrae responderunt nobis Domine fac propter nomen tuum quoniam multae sunt aversiones nostrae tibi peccavimusPsaumes 25.11 Osée 5.5 Jérémie 14.20-14.21 Esaïe 59.12 Jérémie 5.6
8 expectatio Israhel salvator eius in tempore tribulationis quare quasi colonus futurus es in terra et quasi viator declinans ad manendumJérémie 17.13 Psaumes 50.15 Esaïe 43.3 Esaïe 43.11 Psaumes 37.39-37.40
9 quare futurus es velut vir vagus ut fortis qui non potest salvare tu autem in nobis es Domine et nomen tuum super nos invocatum est ne derelinquas nosEsaïe 63.19 Esaïe 59.1 Psaumes 46.5 Jérémie 15.16 Exode 29.45-29.46
10 haec dicit Dominus populo huic qui dilexit movere pedes suos et non quievit et Domino non placuit nunc recordabitur iniquitatum eorum et visitabit peccata eorumOsée 9.9 Psaumes 119.101 Osée 8.13 Jérémie 6.20 Amos 5.22
11 et dixit Dominus ad me noli orare pro populo isto in bonumJérémie 7.16 Jérémie 11.14 Exode 32.10 Jérémie 15.1 Exode 32.32-32.34
12 cum ieiunaverint non exaudiam preces eorum et si obtulerint holocaustomata et victimas non suscipiam ea quoniam gladio et fame et peste ego consumam eosJérémie 6.20 Ezéchiel 8.18 Michée 3.4 Proverbes 1.28 Jérémie 11.11
13 et dixi a a a Domine Deus prophetae dicunt eis non videbitis gladium et famis non erit in vobis sed pacem veram dabit vobis in loco istoJérémie 6.14 Jérémie 23.17 Jérémie 4.10 Jérémie 8.11 Jérémie 28.2-28.5
14 et dixit Dominus ad me falso prophetae vaticinantur in nomine meo non misi eos et non praecepi eis neque locutus sum ad eos visionem mendacem et divinationem et fraudulentiam et seductionem cordis sui prophetant vobisJérémie 29.8-29.9 Ezéchiel 12.24 Michée 3.11 Jérémie 27.9-27.10 Lamentations 2.14
15 ideo haec dicit Dominus de prophetis qui prophetant in nomine meo quos ego non misi dicentes gladius et famis non erit in terra hac in gladio et fame consumentur prophetae illiEzéchiel 14.10 Jérémie 5.12-5.13 Jérémie 6.15 Jérémie 29.20-29.21 Apocalypse 19.20
16 et populi quibus prophetant erunt proiecti in viis Hierusalem prae fame et gladio et non erit qui sepeliat eos ipsi et uxores eorum filii et filiae eorum et effundam super eos malum suumJérémie 15.2-15.3 Psaumes 79.2-79.3 Jérémie 7.33 Proverbes 1.31 Jérémie 18.21
17 et dices ad eos verbum istud deducant oculi mei lacrimam per noctem et diem et non taceant quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei plaga pessima vehementerJérémie 9.1 Jérémie 8.21 Lamentations 1.15-1.16 Jérémie 13.17 Lamentations 2.13
18 si egressus fuero ad agros ecce occisi gladio et si introiero in civitatem ecce adtenuati fame propheta quoque et sacerdos abierunt in terram quam ignorabantEzéchiel 7.15 Lamentations 1.20 Jérémie 8.10 Jérémie 52.6-52.7 Jérémie 5.31
19 numquid proiciens abiecisti Iudam aut Sion abominata est anima tua quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas expectavimus pacem et non est bonum et tempus curationis et ecce turbatioJérémie 8.15 Lamentations 5.22 Jérémie 6.30 Jérémie 15.18 1 Thessaloniciens 5.3
20 cognovimus Domine impietates nostras iniquitatem patrum nostrorum quia peccavimus tibiPsaumes 32.5 Néhémie 9.2 Jérémie 3.25 Lévitique 26.40-26.42 Psaumes 106.6-106.48
21 ne nos des in obprobrium propter nomen tuum neque facias nobis contumeliam solii gloriae tuae recordare ne irritum facias foedus tuum nobiscumJérémie 14.7 Psaumes 106.45 Jérémie 3.17 Jérémie 17.12 Daniel 9.15-9.19
22 numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant aut caeli possunt dare imbres nonne tu es Domine Deus noster quem expectavimus tu enim fecisti omnia haecEsaïe 30.23 Jérémie 5.24 Psaumes 135.7 Deutéronome 32.21 Esaïe 41.29

Cette Bible est dans le domaine public.