Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Job 40.20     

Job 40.20
Vulgate


1 et adjecit Dominus et locutus est ad Job 2 numquid qui contendit cum Deo tam facile conquiescit utique qui arguit Deum debet respondere ei. 3 respondens autem Job Domino dixit 4 qui leviter locutus sum respondere quid possum manum meam ponam super os meum 5 unum locutus sum quod utinam non dixissem et alterum quibus ultra non addam 6 respondens autem Dominus Iob de turbine ait 7 accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et indica mihi 8 numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me ut tu iustificeris 9 et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas 10 circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibus 11 disperge superbos furore tuo et respiciens omnem arrogantem humilia 12 respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo 13 absconde eos in pulvere simul et facies eorum demerge in foveam 14 et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua 15 ecce Behemoth quem feci tecum faenum quasi bos comedet 16 fortitudo eius in lumbis eius et virtus illius in umbilicis ventris eius 17 constringit caudam suam quasi cedrum nervi testiculorum eius perplexi sunt 18 ossa eius velut fistulae aeris cartilago illius quasi lamminae ferreae 19 ipse principium est viarum Dei qui fecit eum adplicabit gladium eius 20 huic montes herbas ferunt omnes bestiae agri ludent ibi 21 sub umbra dormit in secreto calami et locis humentibus 22 protegunt umbrae umbram eius circumdabunt eum salices torrentis 23 ecce absorbebit fluvium et non mirabitur habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius 24 in oculis eius quasi hamo capiet eum et in sudibus perforabit nares eius 25 an extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius 26 numquid pones circulum in naribus eius et armilla perforabis maxillam eius 27 numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia 28 numquid feriet tecum pactum et accipies eum servum sempiternum 29 numquid inludes ei quasi avi aut ligabis illum ancillis tuis 30 concident eum amici divident illum negotiatores 31 numquid implebis sagenas pelle eius et gurgustium piscium capite illius 32 pone super eum manum tuam memento belli nec ultra addas loqui

Cette Bible est dans le domaine public.