Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Chroniques 30     

2 Chroniques 30
Vulgate


1 misit quoque Ezechias ad omnem Israhel et Iudam scripsitque epistulas ad Ephraim et Manassem ut venirent ad domum Domini in Hierusalem et facerent phase Domino Deo Israhel Osée 11.8 Osée 5.4 2 Chroniques 11.13 2 Chroniques 30.10-30.11 1 Corinthiens 5.7-5.8
2 inito ergo consilio regis et principum et universi coetus Hierusalem decreverunt ut facerent phase mense secundo Nombres 9.10-9.11 2 Chroniques 30.13 Proverbes 11.14 1 Chroniques 13.1-13.3 2 Chroniques 30.15
3 non enim occurrerant facere in tempore suo quia sacerdotes qui possent sufficere sanctificati non fuerant et populus necdum congregatus erat in Hierusalem 2 Chroniques 29.34 Exode 12.6 Exode 12.18 2 Chroniques 29.17
4 placuitque sermo regi et omni multitudini 1 Chroniques 13.4
5 et decreverunt ut mitterent nuntios in universum Israhel de Bersabee usque Dan ut venirent et facerent phase Domino Deo Israhel in Hierusalem multi enim non fecerant sicut lege praescriptum est Juges 20.1 Daniel 6.8 Esther 8.8-8.10 Daniel 4.1-4.33 2 Chroniques 36.22
6 perrexeruntque cursores cum epistulis ex regis imperio et principum eius in universum Israhel et Iudam iuxta quod rex iusserat praedicantes filii Israhel revertimini ad Dominum Deum Abraham et Isaac et Israhel et revertetur ad reliquias quae effugerunt manum regis Assyriorum Esther 8.14 Jérémie 51.31 2 Chroniques 28.20 2 Rois 15.29 Job 9.25
7 nolite fieri sicut patres vestri et fratres qui recesserunt a Domino Deo patrum suorum et tradidit eos in interitum ut ipsi cernitis 2 Chroniques 29.8 Zacharie 1.3-1.4 Ezéchiel 20.13-20.18
8 nolite indurare cervices vestras sicut patres vestri tradite manus Domino et venite ad sanctuarium eius quod sanctificavit in aeternum servite Domino Deo patrum vestrorum et avertetur a vobis ira furoris eius Exode 32.9 2 Chroniques 29.10 Deutéronome 10.16 Psaumes 78.49 Apocalypse 7.15
9 si enim vos reversi fueritis ad Dominum fratres vestri et filii habebunt misericordiam coram dominis suis qui illos duxere captivos et revertentur in terram hanc pius enim et clemens est Dominus Deus vester et non avertet faciem suam a vobis si reversi fueritis ad eum Psaumes 106.46 Michée 7.18 Exode 34.6-34.7 1 Rois 8.50 Lévitique 26.40-26.42
10 igitur cursores pergebant velociter de civitate in civitatem per terram Ephraim et Manasse usque Zabulon illis inridentibus et subsannantibus eos 2 Chroniques 36.16 2 Chroniques 30.6 Néhémie 2.19 Luc 8.53 Job 9.25
11 attamen quidam viri ex Aser et Manasse et Zabulon adquiescentes consilio venerunt Hierusalem 2 Chroniques 30.18 2 Chroniques 30.21 2 Chroniques 30.25 Daniel 5.22 Jacques 4.10
12 in Iuda vero facta est manus Domini ut daret eis cor unum et facerent iuxta praeceptum regis et principum verbum Domini Philippiens 2.13 Jérémie 32.39 2 Chroniques 29.36 Esdras 7.27 Ezéchiel 36.26
13 congregatique sunt in Hierusalem populi multi ut facerent sollemnitatem azymorum in mense secundo 2 Chroniques 30.2 Psaumes 84.7
14 et surgentes destruxerunt altaria quae erant in Hierusalem atque universa in quibus idolis adolebatur incensum subvertentes proiecerunt in torrentem Cedron 2 Chroniques 28.24 2 Chroniques 15.16 2 Chroniques 29.16 2 Samuel 15.23 Esaïe 2.18-2.20
15 immolaverunt autem phase quartadecima die mensis secundi sacerdotes quoque atque Levitae tandem sanctificati obtulerunt holocausta in domo Domini 2 Chroniques 29.34 Ezéchiel 43.10-43.11 2 Chroniques 31.18 2 Chroniques 30.24 Exode 19.10
16 steteruntque in ordine suo iuxta dispositionem et legem Mosi hominis Dei sacerdotes vero suscipiebant effundendum sanguinem de manibus Levitarum 2 Chroniques 35.15 Deutéronome 33.1 2 Chroniques 35.10-35.11 Lévitique 1.5 Hébreux 11.28
17 eo quod multa turba sanctificata non esset et idcirco Levitae immolarent phase his qui non occurrerant sanctificari Domino 2 Chroniques 29.34 Exode 12.6 2 Chroniques 35.3-35.6
18 magna etiam pars populi de Ephraim et Manasse et Isachar et Zabulon quae sanctificata non fuerat comedit phase non iuxta quod scriptum est et oravit pro eis Ezechias dicens Dominus bonus propitiabitur Genèse 20.7 Nombres 14.18-14.20 Psaumes 119.68 Exode 34.6-34.9 2 Chroniques 6.21
19 cunctis qui in toto corde requirunt Dominum Deum patrum suorum et non inputabit eis quod minus sanctificati sunt 2 Chroniques 19.3 Lévitique 22.3-22.6 Lévitique 15.31-15.33 Job 11.13 2 Chroniques 20.33
20 quem exaudivit Dominus et placatus est populo Exode 15.26 Jacques 5.15-5.16 Psaumes 103.3
21 feceruntque filii Israhel qui inventi sunt in Hierusalem sollemnitatem azymorum septem diebus in laetitia magna laudantes Dominum per singulos dies Levitae quoque et sacerdotes per organa quae suo officio congruebant Exode 12.15 Exode 13.6 Psaumes 150.3-150.5 Néhémie 8.10 2 Chroniques 29.25-29.27
22 et locutus est Ezechias ad cor omnium Levitarum qui habebant intellegentiam bonam super Domino et comederunt septem diebus sollemnitatis immolantes victimas pacificorum et laudantes Dominum Deum patrum suorum 2 Chroniques 32.6 Néhémie 9.3 Esdras 10.11 Deutéronome 33.10 Osée 2.14
23 placuitque universae multitudini ut celebrarent etiam alios dies septem quod et fecerunt cum ingenti gaudio 1 Rois 8.65 2 Chroniques 7.9
24 Ezechias enim rex Iuda praebuerat multitudini mille tauros et septem milia ovium principes vero dederant populo tauros mille et oves decem milia sanctificata ergo est sacerdotum plurima multitudo 2 Chroniques 29.34 2 Chroniques 35.7-35.8 Ephésiens 4.8 2 Chroniques 30.3 1 Chroniques 29.3-29.9
25 et hilaritate perfusa omnis turba Iuda tam sacerdotum et Levitarum quam universae frequentiae quae venerat ex Israhel proselytorum quoque de terra Israhel et habitantium in Iuda 2 Chroniques 30.11 2 Chroniques 30.18 Psaumes 104.34 Psaumes 92.4 1 Chroniques 16.10-16.11
26 factaque est grandis celebritas in Hierusalem qualis a diebus Salomonis filii David regis Israhel in ea urbe non fuerat 2 Chroniques 7.8-7.10
27 surrexerunt autem sacerdotes atque Levitae benedicentes populo et exaudita est vox eorum pervenitque oratio in habitaculum sanctum caeli Deutéronome 26.15 Psaumes 68.5 2 Chroniques 23.18 Nombres 6.23-6.26 Deutéronome 10.8

Cette Bible est dans le domaine public.