Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Rois 2.17     

1 Rois 2.17
Vulgate


1 adpropinquaverant autem dies David ut moreretur praecepitque Salomoni filio suo dicensGenèse 47.29 Deutéronome 31.14 2 Timothée 4.1 1 Timothée 6.13 Deutéronome 3.28
2 ego ingredior viam universae terrae confortare et esto virJosué 23.14 Josué 1.6-1.7 2 Timothée 2.1 Psaumes 89.48 Deutéronome 31.23
3 et observa custodias Domini Dei tui ut ambules in viis eius et custodias caerimonias eius et praecepta eius et iudicia et testimonia sicut scriptum est in lege Mosi ut intellegas universa quae facis et quocumque te verterisDeutéronome 29.9 1 Chroniques 22.12-22.13 Deutéronome 17.18-17.20 Psaumes 119.111 1 Samuel 18.14
4 ut confirmet Dominus sermones suos quos locutus est de me dicens si custodierint filii tui viam suam et ambulaverint coram me in veritate in omni corde suo et in omni anima sua non auferetur tibi vir de solio Israhel2 Samuel 7.25 2 Rois 20.3 1 Rois 8.25 Psaumes 37.22 1 Chroniques 17.11-17.15
5 tu quoque nosti quae fecerit mihi Ioab filius Sarviae quae fecerit duobus principibus exercitus Israhel Abner filio Ner et Amasa filio Iether quos occidit et effudit sanguinem belli in pace et posuit cruorem proelii in balteo suo qui erat circa lumbos eius et in calciamento suo quod erat in pedibus eius2 Samuel 20.10 2 Samuel 3.27 2 Samuel 18.5 2 Samuel 18.12 2 Samuel 18.14
6 facies ergo iuxta sapientiam tuam et non deduces canitiem eius pacifice ad inferos1 Rois 2.9 Proverbes 20.26 Esaïe 57.21 Genèse 42.38 Ecclésiaste 8.11
7 sed et filiis Berzellai Galaaditis reddes gratiam eruntque comedentes in mensa tua occurrerunt enim mihi quando fugiebam a facie Absalom fratris tui2 Samuel 9.7 2 Samuel 9.10 2 Samuel 17.27-17.29 Apocalypse 3.20-3.21 2 Samuel 19.31-19.40
8 habes quoque apud te Semei filium Gera filii Iemini de Baurim qui maledixit mihi maledictione pessima quando ibam ad Castra sed quia descendit mihi in occursum cum transirem Iordanem et iuravi ei per Dominum dicens non te interficiam gladio2 Samuel 16.5-16.8 2 Samuel 19.16-19.23 Jérémie 4.2 1 Rois 2.36-2.46
9 tu noli pati esse eum innoxium vir autem sapiens es et scies quae facias ei deducesque canos eius cum sanguine ad infernum1 Rois 2.6 Genèse 44.31 Genèse 42.38 1 Rois 3.28 Nombres 32.23
10 dormivit igitur David cum patribus suis et sepultus est in civitate David2 Samuel 5.7 1 Rois 3.1 Actes 13.36 1 Rois 1.21 Actes 2.29
11 dies autem quibus regnavit David super Israhel quadraginta anni sunt in Hebron regnavit septem annis in Hierusalem triginta tribus1 Chroniques 29.26-29.27 2 Samuel 5.4-5.5
12 Salomon autem sedit super thronum David patris sui et firmatum est regnum eius nimis2 Chroniques 1.1 2 Samuel 7.12-7.13 2 Samuel 7.29 Psaumes 132.12 Psaumes 89.36-89.37
13 et ingressus est Adonias filius Aggith ad Bethsabee matrem Salomonis quae dixit ei pacificusne ingressus tuus qui respondit pacificus2 Rois 9.18-9.22 1 Rois 1.50-1.53 1 Chroniques 12.17-12.18 1 Rois 1.5-1.10 1 Samuel 16.4-16.5
14 addiditque sermo mihi est ad te cui ait loquere et ille2 Samuel 14.12 Luc 7.40
15 tu inquit nosti quia meum erat regnum et me proposuerat omnis Israhel sibi in regem sed translatum est regnum et factum est fratris mei a Domino enim constitutum est ei1 Chroniques 22.9-22.10 1 Rois 1.5 1 Rois 1.25 1 Chroniques 28.5-28.7 2 Samuel 16.18
16 nunc ergo petitionem unam deprecor a te ne confundas faciem meam quae dixit ad eum loquerePsaumes 132.10 Proverbes 30.7
17 et ille ait precor ut dicas Salomoni regi neque enim negare tibi quicquam potest ut det mihi Abisag Sunamitin uxorem1 Rois 1.2-1.4 2 Samuel 3.7 2 Samuel 12.8
18 et ait Bethsabee bene ego loquar pro te regiProverbes 14.15
19 venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem ut loqueretur ei pro Adonia et surrexit rex in occursum eius adoravitque eam et sedit super thronum suum positus quoque est thronus matri regis quae sedit ad dexteram eiusPsaumes 45.9 Matthieu 25.33 Exode 20.12 Psaumes 110.1 Lévitique 19.3
20 dixitque ei petitionem unam parvulam ego deprecor a te ne confundas faciem meam dixit ei rex pete mater mi neque enim fas est ut avertam faciem tuamMatthieu 11.24 Matthieu 10.35-10.36 Jean 14.13-14.14 Matthieu 20.20-20.21 Matthieu 7.7-7.11
21 quae ait detur Abisag Sunamitis Adoniae fratri tuo uxor1 Rois 1.3 2 Samuel 16.21-16.22
22 responditque rex Salomon et dixit matri suae quare postulas Abisag Sunamitin Adoniae postula ei et regnum ipse est enim frater meus maior me et habet Abiathar sacerdotem et Ioab filium Sarviae1 Chroniques 3.2 1 Chroniques 3.5 Marc 10.38 Matthieu 20.22 1 Rois 1.11
23 iuravit itaque rex Salomon per Dominum dicens haec faciat mihi Deus et haec addat quia contra animam suam locutus est Adonias verbum hocRuth 1.17 2 Rois 6.31 1 Samuel 14.44 2 Samuel 19.13 2 Samuel 3.35
24 et nunc vivit Dominus qui firmavit me et conlocavit super solium David patris mei et qui fecit mihi domum sicut locutus est quia hodie occidetur Adonias1 Chroniques 22.10 1 Rois 3.6-3.7 1 Samuel 25.28 1 Chroniques 17.10 1 Chroniques 17.17
25 misitque rex Salomon per manum Banaiae filii Ioiadae qui interfecit eum et mortuus est2 Samuel 8.18 Juges 8.20-8.21 2 Samuel 1.15 1 Samuel 15.33 1 Rois 2.31
26 Abiathar quoque sacerdoti dixit rex vade in Anathot ad agrum tuum es quidem vir mortis sed hodie te non interficiam quia portasti arcam Domini Dei coram David patre meo et sustinuisti laborem in omnibus in quibus laboravit pater meusJosué 21.18 1 Samuel 22.20-22.23 Matthieu 10.42 1 Samuel 26.16 Jérémie 1.1
27 eiecit ergo Salomon Abiathar ut non esset sacerdos Domini ut impleretur sermo Domini quem locutus est super domum Heli in Silo1 Samuel 2.27-2.36 Josué 18.1 Jérémie 7.12-7.14 Jean 19.28 Jean 12.38
28 venit autem nuntius ad Ioab quod Ioab declinasset post Adoniam et post Absalom non declinasset fugit ergo Ioab in tabernaculum Domini et adprehendit cornu altaris1 Rois 1.50 1 Rois 1.7 2 Samuel 18.2 Exode 27.2 Deutéronome 32.35
29 nuntiatumque est regi Salomoni quod fugisset Ioab in tabernaculum Domini et esset iuxta altare misitque Salomon Banaiam filium Ioiadae dicens vade interfice eum1 Rois 2.25 Exode 21.14 1 Pierre 4.17 Ezéchiel 9.6 1 Rois 2.46
30 venit Banaias ad tabernaculum Domini et dixit ei haec dicit rex egredere qui ait non egrediar sed hic moriar renuntiavit Banaias regi sermonem dicens haec locutus est Ioab et haec respondit mihi 31 dixitque ei rex fac sicut locutus est et interfice eum et sepeli et amovebis sanguinem innocentem qui effusus est a Ioab a me et a domo patris meiDeutéronome 21.8-21.9 Nombres 35.33 Exode 21.14 2 Samuel 3.28 Proverbes 28.17
32 et reddat Dominus sanguinem eius super caput eius quia interfecit duos viros iustos melioresque se et occidit eos gladio patre meo David ignorante Abner filium Ner principem militiae Israhel et Amasa filium Iether principem exercitus Iuda2 Chroniques 21.13 Juges 9.24 Psaumes 7.16 Juges 9.57 1 Rois 2.5
33 et revertetur sanguis illorum in caput Ioab et in caput seminis eius in sempiternum David autem et semini eius et domui et throno illius sit pax usque in aeternum a Domino1 Rois 2.32 Psaumes 89.29 2 Samuel 3.28-3.29 Luc 1.31-1.33 Esaïe 11.1-11.9
34 ascendit itaque Banaias filius Ioiadae et adgressus eum interfecit sepultusque est in domo sua in deserto1 Rois 2.25 Josué 15.61 Matthieu 3.1 2 Chroniques 33.20 2 Rois 21.18
35 et constituit rex Banaiam filium Ioiadae pro eo super exercitum et Sadoc sacerdotem posuit pro Abiathar1 Rois 2.27 1 Rois 4.4 1 Chroniques 29.22 1 Chroniques 24.3 1 Samuel 2.35
36 misit quoque rex et vocavit Semei dixitque ei aedifica tibi domum in Hierusalem et habita ibi et non egredieris inde huc atque illucProverbes 20.26 2 Samuel 16.5-16.9 2 Samuel 14.28 1 Rois 1.53 2 Samuel 14.24
37 quacumque autem die egressus fueris et transieris torrentem Cedron scito te interficiendum sanguis tuus erit super caput tuum2 Samuel 1.16 2 Samuel 15.23 Josué 2.19 2 Rois 23.6 Ezéchiel 18.13
38 dixitque Semei regi bonus sermo sicut locutus est dominus meus rex sic faciet servus tuus habitavit itaque Semei in Hierusalem diebus multis1 Rois 20.4 2 Rois 20.19
39 factum est autem post annos tres ut fugerent servi Semei ad Achis filium Maacha regem Geth nuntiatumque est Semei quod servi eius essent in Geth1 Samuel 21.10 1 Samuel 27.2-27.3
40 et surrexit Semei et stravit asinum suum ivitque in Geth ad Achis ad requirendos servos suos et adduxit eos de GethLuc 12.15 1 Timothée 6.10 Proverbes 15.27
41 nuntiatum est autem Salomoni quod isset Semei in Geth de Hierusalem et redisset 42 et mittens vocavit eum dixitque illi nonne testificatus sum tibi per Dominum et praedixi tibi quacumque die egressus ieris huc et illuc scito te esse moriturum et respondisti mihi bonus sermo audiviLuc 19.22 1 Rois 2.36-2.38 Luc 15.22 Psaumes 15.4
43 quare ergo non custodisti iusiurandum Domini et praeceptum quod praeceperam tibiRomains 13.5 Ezéchiel 17.18-17.19 Ecclésiaste 8.2 2 Samuel 21.2 2 Chroniques 30.12
44 dixitque rex ad Semei tu nosti omne malum cuius tibi conscium est cor tuum quod fecisti David patri meo reddidit Dominus malitiam tuam in caput tuum2 Samuel 16.5-16.13 Psaumes 7.16 1 Samuel 25.39 Ezéchiel 17.19 Proverbes 5.22
45 et rex Salomon benedictus et thronus David erit stabilis coram Domino usque in sempiternumProverbes 25.5 Psaumes 21.6 1 Rois 2.24 1 Rois 2.33-2.34 Esaïe 9.6-9.7
46 iussit itaque rex Banaiae filio Ioiadae qui egressus percussit eum et mortuus est1 Rois 2.12 2 Chroniques 1.1 Proverbes 29.4 1 Rois 2.45

Cette Bible est dans le domaine public.