Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Genèse 43.5     

Genèse 43.5
Vulgate


1 interim fames omnem terram vehementer premebatGenèse 18.13 Lamentations 5.10 Genèse 41.54-41.57 Ecclésiaste 9.1-9.2 Genèse 12.10
2 consumptisque cibis quos ex Aegypto detulerant dixit Iacob ad filios suos revertimini et emite pauxillum escarumProverbes 16.18 1 Timothée 5.8 1 Timothée 6.6-6.8 Proverbes 31.16 Proverbes 15.16
3 respondit Iudas denuntiavit nobis vir ille sub testificatione iurandi dicens non videbitis faciem meam nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscumGenèse 44.23 Genèse 43.5 Genèse 42.33-42.34 Actes 20.25 2 Samuel 3.13
4 si ergo vis mittere eum nobiscum pergemus pariter et ememus tibi necessaria 5 si autem non vis non ibimus vir enim ut saepe diximus denuntiavit nobis dicens non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimoGenèse 44.26 Genèse 42.38 Exode 20.12
6 dixit eis Israhel in meam hoc fecistis miseriam ut indicaretis ei et alium habere vos fratrem 7 at illi responderunt interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem si pater viveret si haberemus fratrem et nos respondimus ei consequenter iuxta id quod fuerat sciscitatus numquid scire poteramus quod dicturus esset adducite vobiscum fratrem vestrumGenèse 43.3 Genèse 42.13 Genèse 43.27
8 Iudas quoque dixit patri suo mitte puerum mecum ut proficiscamur et possimus vivere ne moriamur nos et parvuli nostriGenèse 42.2 Genèse 45.19 Psaumes 118.17 Esdras 8.21 Nombres 14.31
9 ego suscipio puerum de manu mea require illum nisi reduxero et tradidero eum tibi ero peccati in te reus omni temporeGenèse 42.37 Philémon 1.18-1.19 Hébreux 7.22 Genèse 44.32-44.33 Job 17.3
10 si non intercessisset dilatio iam vice altera venissemusGenèse 19.16
11 igitur Israhel pater eorum dixit ad eos si sic necesse est facite quod vultis sumite de optimis terrae fructibus in vasis vestris et deferte viro munera modicum resinae et mellis et styracis et stactes et terebinthi et amigdalarumGenèse 37.25 Jérémie 8.22 Ezéchiel 27.17 Proverbes 18.16 Genèse 33.10
12 pecuniamque duplicem ferte vobiscum et illam quam invenistis in sacculis reportate ne forte errore factum sitGenèse 42.25 Genèse 42.35 Philippiens 4.8 2 Corinthiens 8.21 Hébreux 13.8
13 sed et fratrem vestrum tollite et ite ad virumGenèse 42.38
14 Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem et remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet et hunc Beniamin ego autem quasi orbatus absque liberis eroEsther 4.16 Genèse 17.1 Proverbes 16.7 Psaumes 119.41 Néhémie 1.11
15 tulerunt ergo viri munera et pecuniam duplicem et Beniamin descenderuntque in Aegyptum et steterunt coram Ioseph 16 quos cum ille vidisset et Beniamin simul praecepit dispensatori domus suae dicens introduc viros domum et occide victimas et instrue convivium quoniam mecum sunt comesuri meridieGenèse 44.1 Genèse 43.19 Genèse 39.4-39.5 Genèse 26.30 Genèse 31.54
17 fecit ille sicut fuerat imperatum et introduxit viros domum 18 ibique exterriti dixerunt mutuo propter pecuniam quam rettulimus prius in saccis nostris introducti sumus ut devolvat in nos calumniam et violenter subiciat servituti et nos et asinos nostrosGenèse 42.35 Juges 14.4 Genèse 42.21 Job 15.21 Deutéronome 22.14
19 quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem 20 locuti sunt oramus domine ut audias iam ante descendimus ut emeremus escasGenèse 42.3 Genèse 42.10 Genèse 43.3 Genèse 42.27 Genèse 43.7
21 quibus emptis cum venissemus ad diversorium aperuimus sacculos nostros et invenimus pecuniam in ore saccorum quam nunc eodem pondere reportamusGenèse 43.12 Romains 12.17 Genèse 42.27-42.35 1 Pierre 2.12 Hébreux 13.5
22 sed et aliud adtulimus argentum ut emamus quae necessaria sunt non est in nostra conscientia quis eam posuerit in marsuppiis nostris 23 at ille respondit pax vobiscum nolite timere Deus vester et Deus patris vestri dedit vobis thesauros in sacculis vestris nam pecuniam quam dedistis mihi probatam ego habeo eduxitque ad eos SymeonGenèse 42.24 Jean 20.21 Luc 24.36 Jean 20.26 Luc 10.5
24 et introductis domum adtulit aquam et laverunt pedes suos deditque pabula asinis eorumGenèse 18.4 Genèse 24.32 Genèse 19.2 Luc 7.44 Jean 13.4-13.17
25 illi vero parabant munera donec ingrederetur Ioseph meridie audierant enim quod ibi comesuri essent panemGenèse 43.11 Genèse 43.16
26 igitur ingressus est Ioseph domum suam obtuleruntque ei munera tenentes in manibus et adoraverunt proni in terramGenèse 42.6 Genèse 37.7-37.10 Philippiens 2.10-2.11 Psaumes 72.9 Genèse 37.19-37.20
27 at ille clementer resalutatis eis interrogavit dicens salvusne est pater vester senex de quo dixeratis mihi adhuc vivitGenèse 42.13 Genèse 42.11 Exode 18.7 1 Samuel 17.22 Juges 18.15
28 qui responderunt sospes est servus tuus pater noster adhuc vivit et incurvati adoraverunt eumGenèse 37.7 Genèse 43.26 2 Samuel 1.2 Exode 18.7 Genèse 37.9-37.10
29 adtollens autem oculos Ioseph vidit Beniamin fratrem suum uterinum et ait iste est frater vester parvulus de quo dixeratis mihi et rursum Deus inquit misereatur tui fili miNombres 6.25 Genèse 42.13 1 Timothée 1.2 Genèse 30.22-30.24 Esaïe 30.19
30 festinavitque quia commota fuerant viscera eius super fratre suo et erumpebant lacrimae et introiens cubiculum flevitGenèse 42.24 1 Rois 3.26 Jérémie 31.20 Genèse 45.2 Osée 11.8
31 rursusque lota facie egressus continuit se et ait ponite panesGenèse 45.1 Esaïe 42.14 Jérémie 31.16 1 Pierre 3.10
32 quibus adpositis seorsum Ioseph et seorsum fratribus Aegyptiis quoque qui vescebantur simul seorsum inlicitum est enim Aegyptiis comedere cum Hebraeis et profanum putant huiuscemodi conviviumExode 8.26 Genèse 46.34 Genèse 31.54 Genèse 43.16
33 sederunt coram eo primogenitus iuxta primogenita sua et minimus iuxta aetatem suam et mirabantur nimis 34 sumptis partibus quas ab eo acceperant maiorque pars venit Beniamin ita ut quinque partibus excederet biberuntque et inebriati sunt cum eoGenèse 45.22 2 Samuel 11.8 Proverbes 31.6 1 Samuel 9.22-9.24 Matthieu 11.19

Cette Bible est dans le domaine public.