Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Genèse 22     

Genèse 22
Vulgate


1 quae postquam gesta sunt temptavit Deus Abraham et dixit ad eum Abraham ille respondit adsum Hébreux 11.17 Deutéronome 8.2 Jacques 2.21 Genèse 22.11 Genèse 22.7
2 ait ei tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac et vade in terram Visionis atque offer eum ibi holocaustum super unum montium quem monstravero tibi Hébreux 11.17 Jean 3.16 1 Jean 4.9-4.10 2 Chroniques 3.1 Genèse 22.16
3 igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos iuvenes et Isaac filium suum cumque concidisset ligna in holocaustum abiit ad locum quem praeceperat ei Deus Luc 14.26 Psaumes 119.60 Hébreux 11.8 Matthieu 10.37 Esaïe 26.3-26.4
4 die autem tertio elevatis oculis vidit locum procul Exode 5.3 Exode 15.22 2 Rois 20.5 Nombres 31.19 Nombres 19.12
5 dixitque ad pueros suos expectate hic cum asino ego et puer illuc usque properantes postquam adoraverimus revertemur ad vos Hébreux 12.1 Hébreux 11.19
6 tulit quoque ligna holocausti et inposuit super Isaac filium suum ipse vero portabat in manibus ignem et gladium cumque duo pergerent simul Jean 19.17 1 Pierre 2.24 Matthieu 8.17 Luc 24.26-24.27 Esaïe 53.6
7 dixit Isaac patri suo pater mi at ille respondit quid vis fili ecce inquit ignis et ligna ubi est victima holocausti Genèse 8.20 Matthieu 26.39 Genèse 4.2-4.4 Jean 18.11 Romains 8.15
8 dixit Abraham Deus providebit sibi victimam holocausti fili mi pergebant ergo pariter Jean 1.36 Jean 1.29 Apocalypse 5.12 Apocalypse 13.8 Genèse 18.14
9 veneruntque ad locum quem ostenderat ei Deus in quo aedificavit altare et desuper ligna conposuit cumque conligasset Isaac filium suum posuit eum in altari super struem lignorum Jacques 2.21 Actes 8.32 Genèse 8.20 Genèse 22.2-22.4 Hébreux 9.28
10 extenditque manum et arripuit gladium ut immolaret filium Esaïe 53.6-53.12 Hébreux 11.17-11.19 Jacques 2.21-2.23
11 et ecce angelus Domini de caelo clamavit dicens Abraham Abraham qui respondit adsum 1 Samuel 3.10 Genèse 16.7 Actes 9.4 Actes 26.14 Genèse 21.17
12 dixitque ei non extendas manum tuam super puerum neque facias illi quicquam nunc cognovi quod timeas Dominum et non peperceris filio tuo unigenito propter me 1 Samuel 15.22 Jacques 2.21-2.22 Jacques 2.18 Genèse 20.11 Genèse 26.5
13 levavit Abraham oculos viditque post tergum arietem inter vepres herentem cornibus quem adsumens obtulit holocaustum pro filio 1 Pierre 1.19-1.20 Esaïe 30.21 2 Corinthiens 1.9-1.10 1 Corinthiens 5.7-5.8 Psaumes 89.19-89.20
14 appellavitque nomen loci illius Dominus videt unde usque hodie dicitur in monte Dominus videbit Exode 17.15 Genèse 22.8 Genèse 16.13-16.14 Ezéchiel 48.35 Psaumes 22.4-22.5
15 vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo dicens 16 per memet ipsum iuravi dicit Dominus quia fecisti rem hanc et non pepercisti filio tuo unigenito Psaumes 105.9 Luc 1.73 Genèse 12.2 Romains 4.13-4.14 Jérémie 51.14
17 benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut harenam quae est in litore maris possidebit semen tuum portas inimicorum suorum Genèse 15.5 Genèse 24.60 Genèse 13.16 Genèse 26.4 Jérémie 33.22
18 et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae quia oboedisti voci meae Actes 3.25 Genèse 12.3 Genèse 18.18 Genèse 26.4-26.5 Galates 3.16
19 reversus est Abraham ad pueros suos abieruntque Bersabee simul et habitavit ibi Genèse 21.31 Josué 15.28 Juges 20.1
20 his itaque gestis nuntiatum est Abraham quod Melcha quoque genuisset filios Nahor fratri suo Genèse 11.29 Genèse 24.24 Genèse 24.15 Genèse 11.26 Proverbes 25.25
21 Hus primogenitum et Buz fratrem eius Camuhel patrem Syrorum Job 1.1 Nombres 23.7 Psaumes 60.1-60.12 Genèse 24.10 Job 32.2
22 et Chased et Azau Pheldas quoque et Iedlaph 23 ac Bathuel de quo nata est Rebecca octo istos genuit Melcha Nahor fratri Abraham Genèse 24.15 Genèse 24.51 Romains 9.10 Genèse 28.2 Genèse 24.47
24 concubina vero illius nomine Roma peperit Tabee et Gaom et Thaas et Maacha Genèse 25.6 Genèse 16.3 Proverbes 15.25

Cette Bible est dans le domaine public.