Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Samuel 27.10     

1 Samuel 27.10
Vulgate


1 et ait David in corde suo aliquando incidam in uno die in manu Saul nonne melius est ut fugiam et salver in terra Philisthinorum ut desperet Saul cessetque me quaerere in cunctis finibus Israhel fugiam ergo manus eiusEsaïe 51.12 Exode 14.12 Proverbes 13.12 1 Samuel 27.10-27.11 Lamentations 3.26-3.27
2 et surrexit David et abiit ipse et sescenti viri cum eo ad Achis filium Mahoc regem Geth1 Samuel 25.13 1 Samuel 21.10 1 Samuel 30.8 1 Rois 2.39-2.40
3 et habitavit David cum Achis in Geth ipse et viri eius vir et domus eius David et duae uxores eius Ahinoem Iezrahelites et Abigail uxor Nabal Carmeli1 Samuel 25.42-25.43 1 Samuel 30.5 1 Samuel 30.3 1 Samuel 25.3 1 Samuel 25.18-25.35
4 et nuntiatum est Saul quod fugisset David in Geth et non addidit ultra ut quaereret eum1 Samuel 26.21
5 dixit autem David ad Achis si inveni gratiam in oculis tuis detur mihi locus in una urbium regionis huius ut habitem ibi cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum2 Corinthiens 6.17 Genèse 46.34
6 dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg propter quam causam facta est Siceleg regum Iuda usque in diem hancNéhémie 11.28 Josué 15.31 1 Chroniques 12.1 1 Chroniques 12.20 1 Samuel 19.5
7 fuit autem numerus dierum quibus habitavit David in regione Philisthinorum quattuor mensuum1 Samuel 29.3
8 et ascendit David et viri eius et agebant praedas de Gesuri et de Gedri et de Amalechitis hii enim pagi habitabantur in terra antiquitus euntibus Sur usque ad terram Aegypti1 Samuel 15.7-15.8 Josué 13.2 Josué 13.13 Juges 1.29 Josué 16.10
9 et percutiebat David omnem terram nec relinquebat viventem virum et mulierem tollensque oves et boves et asinos et camelos et vestes revertebatur et veniebat ad Achis1 Samuel 15.3 1 Samuel 15.7 Genèse 25.18 Exode 15.22 Josué 6.21
10 dicebat autem ei Achis in quem inruisti hodie respondebatque David contra meridiem Iudae et contra meridiem Hiramel et contra meridiem CeniJuges 1.16 1 Chroniques 2.9 1 Chroniques 2.25 1 Samuel 30.29 Juges 4.11
11 virum et mulierem non vivificabat David nec adducebat in Geth dicens ne forte loquantur adversum nos haec fecit David et hoc erat decretum illi omnibus diebus quibus habitavit in regione PhilisthinorumProverbes 29.25 1 Samuel 22.22 Proverbes 12.19
12 credidit ergo Achis David dicens multa mala operatus est contra populum suum Israhel erit igitur mihi servus sempiternusGenèse 34.30 1 Samuel 13.4

Cette Bible est dans le domaine public.